Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. tu tribus gemmis diadema pulchrum
  2. offeres Christo, genetrix piorum
  3. Tarraco, intexit cui Fructuosus
  4. sutile vinclum,
  5. nomen hoc gemmae strophio inligatae est;
  6. emicant iuxta lapides gemelli
  7. ardet et splendor parilis duorum
  8. igne corusco.
  9. parva Felicis decus exhibebit
  10. artubus sanctis locuples Gerunda;
  11. nostra gestabit Calagurris ambos
  12. quos veneramur.
  13. Barchinon claro Cucufate freta
  14. surget, et Paulo speciosa Narbo,
  15. teque praepollens Arelas habebit,
  16. sancte Genesi.
  17. Lusitanorum caput oppidorum
  18. urbs adoratae cineres puellae
  19. obviam Christo rapiens ad aram
  20. porriget ipsam.