Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. lege sub hac, salis aut micam, iecur aut suis litarent
  2. Christicolae, aut mediae sponte inruerent in ima fossae.
  3. prosiluere alacres cursu rapido simul trecenti,
  4. gurgite pulvereo mersos liquor aridus voravit
  5. praeeipitemque globum fundo tenus inplicavit imo.
  6. corpora candor habet, candor vehit ad superna mentes,
  7. Candida Massa dehinc dici meruit per omne saeclum.
  8. p.336
  9. laetior interea iam Thascius ob diem suorum
  10. sistitur indomiti proconsulis eminus furori,
  11. edere iussus erat quid viveret: unicultor, inquit,
  12. trado salutiferi mysteria consecrata Christi.
  13. ille sub haec: ‘satis est iam criminis, ipse confitetur
  14. Thascius, ipse Iovis fulmen negat, expedite ferrum,
  15. carnifices, gladio poenam luat hostis idolorum.’
  16. ille Deo meritas grates agit et canit triumphans.
  17. flevit abire virum maesta Africa, quo docente facta est
  18. cultior, eloquio cuius sibi docta gloriatur;
  19. mox tumulum lacrimans struxit cineresque consecravit.
  20. desine flere bonum tantum, tenet ille regna caeli,
  21. nec minus involitat terris nec ab hoc recedit orbe: