Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. si luteum facili charismate pectus expiasti,
  2. vise libens tenebris ergastula caeca dissipatis,
  3. eripe corporeo de carcere vinculisque mundi
  4. hanc animam, liceat fuso tibi sanguine inmolari,
  5. ne qua ferum reprimat dementia iudicem, tyranni
  6. neu sciat invidia mitescere, gloriam negare.
  7. da quoque ne quis iners sit de grege quem tuum regebam,
  8. ne cadat inpatiens poenae titubetve quis tuorum,
  9. incolumem ut numerum reddam tibi debitumque solvam.’
  10. vocibus his Dominum permoverat; influebat inde
  11. p.334
  12. Spiritus in populum Carthaginis, auctor acrioris
  13. ingenii, stimulis ut pectora subditis calerent
  14. ad decus egregium discrimine sanguinis petendum,
  15. non trepidare docens nec cedere nec dolore vinei,
  16. laudis amore rapi, Christum sapere et fidem tueri.
  17. fama refert foveam campi in medio patere iussam,
  18. calce vaporifera summos prope margines refertam;
  19. saxa recocta vomunt ignem niveusque pulvis ardet,
  20. urere tacta potens et mortifer ex odore flatus,
  21. adpositam memorant aram fovea stetisse summa