Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. Valerianus opum princeps erat atque Gallienus;
  2. constituere simul poenam capitis Deum fatenti.
  3. milia terrigenum spurcissima iusserant sacrari,
  4. contra animos populi doctor Cyprianus incitabat,
  5. ne quis ab egregiae virtutis honore discreparet,
  6. neu fidei pretium quis sumere degener timeret.
  7. esse levem cruciatum, si modo conferas futura,
  8. quae Deus ipse viris intermina fortibus spopondit;
  9. merce doloris emi spem luminis et diem perennem,
  10. omne malum volucri cum tempore transvolare cursim,
  11. nil grave, quod peragi finis facit et quiete donat.
  12. se fore principium pulchrae necis et ducem cruoris,
  13. p.332
  14. seque caput gladio submittere, sanguinem dieare;
  15. qui sociare animam Christo velit, ut eomes sequatur,
  16. his ubi corda virum Christo calefacta praeparavit,
  17. ducitur ante alios proconsule perfurente vinetus.
  18. antra latent Tyriae Carthaginis abditis reposta,
  19. conscia tartareae caliginis, abdicata soli.
  20. clausus in his specubus sanctus Cyprianus et eatena
  21. nexus utramque manum nomen Patris invocat supremi: