Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. unde bonum subitum terris dederis, Pater, revela.
  2. derat apostolicis scriptis opulentus executor:
  3. cligitur locuples facundia, quae doceret orbem
  4. quaeque voluminibus Pauli famulata disputaret,
  5. quo mage cruda hominum praecordia perpolita nossent
  6. sive timoris opus seu mystica vel profunda Christi.
  7. unus erat iuvenum doctissimus artibus sinistris,
  8. p.330
  9. fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare,
  10. saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra,
  11. quo geniale tori ius solveret aestuante nupta,
  12. luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus,
  13. discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem,
  14. inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti,
  15. iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris:
  16. exuitur tenui vultus cute, transit in severam,
  17. deflua caesaries conpescitur ad breves capillos,
  18. ipse modesta loqui, spem quaerere, regulam tenere,
  19. vivere iustitia Christi, penetrare dogma nostrum,
  20. his igitur meritis dignissimus usque episcopale
  21. provehitur solium doctor, capit et sedile summum.