Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo,
  2. binis dicatum caespitem tropaeis,
  3. et crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem
  4. bis fluxit imber sanguinis per herbas.
  5. prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis
  6. pendere iussum praeminente ligno,
  7. ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis
  8. ambire tanti gloriam Magistri
  9. exigit ut pedibus mersum caput inprimant supinis,
  10. quo spectet imum stipitem cerebro.
  11. p.324
  12. flgitur ergo manus subter, sola versus in cacumen,
  13. hoc mente maior, quo minor figura.
  14. noverat ex humili caelum citius solere adiri;
  15. deiecit ora spiritum daturus.
  16. ut teres orbis iter flexi rota percucurrit anni
  17. diemque eundem sol reduxit ortus,
  18. evomit in iugulum Pauli Nero fervidum furorem,
  19. iubet feriri gentium magistrum,
  20. ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum:
  21. ' ad Christum eundum est, iam resolvor,' inquit,