Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. prisco more diem, quem te quoque, sancte magister,
  2. annua festa inter dinumerare velim,
  3. crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus
  4. lucis honoratae praemia restituens,
  5. inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni
  6. Eulaliaeque dies currat et iste tibi.
  7. sic te pro populo, cuius tibi credita vita est,
  8. orantem Christus audiat omnipotens;
  9. sic tibi de pleno lupus excludatur ovili,
  10. agna nec ulla tuum capta gregem minuat;
  11. sic me gramineo remanentem denique campo
  12. p.322
  13. sedulus aegrotum pastor ovem referas;
  14. sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis,
  15. raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.
  1. ‘Plus solito coeunt ad gaudia: dic, amice, quid sit.
  2. Romam per omnem cursitant ovantque.’
  3. ‘Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi,
  4. Pauli atque Petri nobilis cruore,
  5. unus utrumque dies, pleno tamen innovatus anno,
  6. vidit superba morte laureatum.