Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. cyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri:
  2. credas moveri Auctibus lacunar.
  3. p.326
  4. pastor oves alit ipse illic gelidi rigore fontis,
  5. videt sitire quas fluenta Christi,
  6. parte alia titulum Pauli via servat Ostiensis,
  7. qua stringit amnis caespitem sinistrum,
  8. regia pompa loci est; princeps bonus has sacravit arces
  9. lusitque magnis ambitum talentis,
  10. bratteolas trabibus sublevit, ut omnis aurulenta
  11. lux .esset intus, ceu iubar sub ortu.
  12. subdidit et Parias fulvis laquearibus columnas,
  13. distinguit illic quas quaternus ordo.
  14. tum camiros hyalo insigni varie cucurrit arcus:
  15. sic prata vernis floribus renident.
  16. ecce duas fidei summo Patre conferente dotes,
  17. urbi colendas quas dedit togatae.
  18. aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas,
  19. lux in duobus fervet una festis,
  20. nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato,
  21. et his et illis perfruamur hymnis.