Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ut teres orbis iter flexi rota percucurrit anni
  2. diemque eundem sol reduxit ortus,
  3. evomit in iugulum Pauli Nero fervidum furorem,
  4. iubet feriri gentium magistrum,
  5. ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum:
  6. ' ad Christum eundum est, iam resolvor,' inquit,
  7. nec mora, protrahitur, poenae datur, inmolatur ense;
  8. non hora vatem, non dies fefellit,
  9. dividit ossa duum Tybris sacer ex utraque ripa,
  10. inter sacrata dum fluit sepulcra.
  11. dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum
  12. canens oliva, murmurans fluento.
  13. namque supercilio saxi liquor ortus excitavit
  14. fontem perennem chrismatis feracem.
  15. nunc pretiosa ruit per marmora lubricatque clivum,
  16. donec virenti fluctuet colymbo.
  17. interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris
  18. stagnum nivali volvitur profundo,
  19. omnicolor vitreas pictura superne tinguit undas,
  20. musci relucent et virescit aurum