Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. pulsatus ergo martyr illa grandine
  2. postquam inter ictus dixit hymnum plumbeos,
  3. erectus infit: ‘absit ut me nobilem
  4. sanguis parentum praestet aut lex curiae:
  5. generosa Christi secta nobilitat viros.
  6. si prima nostris quae sit incunabulis
  7. origo textu stemmatis recenseas,
  8. Dei parentis esse ab ore coepimus,
  9. cui quisque servit, ille vere est nobilis:
  10. patri rebellis invenitur degener.
  11. honos deinde stemmati accedit novus
  12. p.238
  13. et splendor ingens ut magistratus venit,
  14. si confitendi nominis testem probum
  15. signent inusta ferri et ignis vulnera
  16. et vim dolorum mors sequatur inclyta.
  17. cave benignus esse perverse velis,
  18. nec mi remissus leniter peperceris;
  19. incumbe membris, tortor, ut sim nobilis,
  20. his ampliatus si fruar successibus,
  21. genus patris matrisque flocci fecero.