Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

opus mundi et na in nobis prima uincatur et deo potius incipientes quam saeculo debere quod nascimur intellegamus [*]( 2 ef. Exod. 20, 4. 9 I. Cor. 10, 19. 20. 16 cf. Gal. 6, 14. 17 cf. Exod. 12, 2. 21 I. Cor. 15, 23. 23 Apoc. 13, 18. ) [*]( 15 Hilarius, de trin. II, 24; uid. supra ad p. 60. ) [*]( 1 LENIRET, E ex I fact. 4 pRINCipATUO) pro pRINCipATUUO), SI cf. 22,7 5 CASTlfICANONbIS, 0 ras. del. 6 UNUfOqUlb, eadem forma occurret p. 105, 1 9 bu\'(lUaS, litterae IUS in margine, IU in ras. 10 qUIAE, I eras. 11 Į-CpRREclns, 16 NOSTRAE U ETI, €T lin. del. SAlATO 20 AQNOSCATUR, 0 (in NOS) ex U corr. 25 NAS\'C)(DUS, S (in (DUS) lin. del. )

78
hunc esse primum mensem et diem nostrum, non in quo apparemus in saeculum, sed in quo deuicto Aegypto idest repudiato mundo diuina in deum natiuitate reparamur. Adtendi autem lunaris ideo cursus iubetur, non ut in eo obseruatio religionis sit, sed, quia in ea quae uidentur omnis homo uincitur et germana aelementis caro diebus et tem oblegata rectores orbis terrarum deos aestimat, necessario aelementorum circumscribta per deum numeri intellegatur natura et, quod minuitur aut crescit, primum potestatis suae non esse credantur quae uoluntarii operis non habent libertatem, post sapientiae saecularis institutione reiecta corpore anima et spiritu in quibus homo uincitur triformi decalogi in nobis lege reparata mensis fiat domini et natiuitas tempore