Tractatus Undecim
Priscillian, Bishop of Avila
Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.
non quod idolum sit aliquid, sed quae sacrificant daemoniis sacrificant et non deo, ut his scilicet in homine correctis post ipse bonorum natura facturam uelut perfecti hominis locum uterum uirginalis carnis ingressus idolorum formis in pecoribus occisis suum sanguinem in redemptionem humanae expiationis offerret et conceptione partu uagitibus cunis omnes naturae nostrae transcurrens contumelias mundo in cru fixo saluato in se et per se sibi homine gauderet. Nam quod primus mensis petitur in pascha, non ut adtendatur mensis, cuius numerum constat cum saeculo numerabili esse periturum, sed quia omnium creator in totis est, agnoscatur quod scribtum est: primitiae omnium Christus, et de propiato inimici transitu, ubi primus mensis ad inmolandum petitur, ibi, quia, sicut scribtum est, numerus hominis numerus est bestiae,