Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

sicut exhibuistis membra uestra seruire inmunditiae ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitiae in sanctificationem, quoniam stipendia peccati mors est, gratia autem dei uita aeterna in Christo Iesu domino nostro.

Et ideo intuentes in uobis omnia, quamuis dispensationem mundialium rerum alterutro naturae suae motu speciosa conmendet operatio, tamen, quia totius creaturae sensum longe necesse est ad gloriam praecedat operator, scitote quia nihil in I huiusmodi pro se deus aeguit, sed, quia homine decepto diuinorum operum simplicem dispositionem loco tempore numero die mense ratione diuisam daemoniaca idolorum natura confuderat, dum incertorum deorum familias introducens incommunicabile dei nomen diebus mensibus pecoribus uolucribus lignis et lapidibus adscribit eratque tale fidei bellum, ut relicto tanti muneris deo corporeas creaturae conspicabilesque formas in ae

terrenis et caelestibus adorarent, dicente de his apostolo: euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum et commutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadripedum et serpentium, necessario deus noster religiosae sententiae modum temperans, ut [*]( 3 cf. Rom. 8, 9; II. Tim. 1, 14 al. 6 Rom. 6, 19. 23. ad 15-20 cf. Sap. 14, 21. 22. 23 Rom. 1, 21. 23. ) [*]( 27 Hilarius, de trin. lib. I, c. 20: ita totius operis modum temperauimus; arduum hoc intellegentiae iter cliuo quasi molliore leniuimus; cf. infra p. 100, 9. ) [*]( 1 bejmaebeNbAT 2 OpORtEAt deestj post f]Q|\' uersus finitur 9 p€CCATAjA (in TA) lin. et puncto del., cf. 66, 15 12 CONlmEN bem, m (in hEm) ras. del. 16 erat NUillERE 23 €UAN€RUNT 24 INCURRUpTIBlllS 27 b€US scripsi, cod. \'bo, cf. supra 66,3 )

77
arduum diuinae intellegentiae iter uelut cliuo molliore leniret, primum per I Moysen data lege, prohibens omne idolum quod esset in caelo siue in terra siue in aquis, detestans militiam principatum saeculi quae operatur in cogitationibus nociuis et castificans in his opus carnis, ne quid homo extra unum deum uelut deum uellet, praecepti fine conpescuit et, cum unumquid in sacrificium peteret, occidi non pecorum sanguinem uoluit, sed occidi in nobis ea quae uitiorum natura idolicis in carne formis occupauerat, dicente de huiusmodi apostolo:

non quod idolum sit aliquid, sed quae sacrificant daemoniis sacrificant et non deo, ut his scilicet in homine correctis post ipse bonorum natura facturam uelut perfecti hominis locum uterum uirginalis carnis ingressus idolorum formis in pecoribus occisis suum sanguinem in redemptionem humanae expiationis offerret et conceptione partu uagitibus cunis omnes naturae nostrae transcurrens contumelias mundo in cru fixo saluato in se et per se sibi homine gauderet. Nam quod primus mensis petitur in pascha, non ut adtendatur mensis, cuius numerum constat cum saeculo numerabili esse periturum, sed quia omnium creator in totis est, agnoscatur quod scribtum est: primitiae omnium Christus, et de propiato inimici transitu, ubi primus mensis ad inmolandum petitur, ibi, quia, sicut scribtum est, numerus hominis numerus est bestiae,

opus mundi et na in nobis prima uincatur et deo potius incipientes quam saeculo debere quod nascimur intellegamus [*]( 2 ef. Exod. 20, 4. 9 I. Cor. 10, 19. 20. 16 cf. Gal. 6, 14. 17 cf. Exod. 12, 2. 21 I. Cor. 15, 23. 23 Apoc. 13, 18. ) [*]( 15 Hilarius, de trin. II, 24; uid. supra ad p. 60. ) [*]( 1 LENIRET, E ex I fact. 4 pRINCipATUO) pro pRINCipATUUO), SI cf. 22,7 5 CASTlfICANONbIS, 0 ras. del. 6 UNUfOqUlb, eadem forma occurret p. 105, 1 9 bu\'(lUaS, litterae IUS in margine, IU in ras. 10 qUIAE, I eras. 11 Į-CpRREclns, 16 NOSTRAE U ETI, €T lin. del. SAlATO 20 AQNOSCATUR, 0 (in NOS) ex U corr. 25 NAS\'C)(DUS, S (in (DUS) lin. del. )

78
hunc esse primum mensem et diem nostrum, non in quo apparemus in saeculum, sed in quo deuicto Aegypto idest repudiato mundo diuina in deum natiuitate reparamur. Adtendi autem lunaris ideo cursus iubetur, non ut in eo obseruatio religionis sit, sed, quia in ea quae uidentur omnis homo uincitur et germana aelementis caro diebus et tem oblegata rectores orbis terrarum deos aestimat, necessario aelementorum circumscribta per deum numeri intellegatur natura et, quod minuitur aut crescit, primum potestatis suae non esse credantur quae uoluntarii operis non habent libertatem, post sapientiae saecularis institutione reiecta corpore anima et spiritu in quibus homo uincitur triformi decalogi in nobis lege reparata mensis fiat domini et natiuitas tempore

circumscribta uincatur in nobis, quoniam, sicut scribtum est, constitutis terminis gentium secundum numeros angelorum, cum decada saeculi uincitur, dominicae decadae mandata reparantur, et inde est, quod in mysterio domini aut decimae fructuum petuntur in lege aut in uincendo Aegypto ad praeparandum pascha mensis decima postulatur, quoniam qui in tribus potens initium medietatem et consummationem mundi in se operantis evice, non ut oblegaretur tempore uenisse se, sed ut uinceret recognoscit et credens aeternis intemporabilis factus intellegit quod omne quod sol diei luna nocti minuitur aut crescit non inperium captiuitatis nostrae, sed operabilis constitutio sit naturae, totumque quod uiximus reuertentibus nobis ad genus nostrum uocabitur pascha domini, non opus mundi, sicut scribtum est: ego creaui omnem militiam caeli et non iussi, ut adoraretis ei. II [*]( 14 Deut. 32, 8. 18 Exod. 12, 3 (Itala: decima mensis, Uulg.: decima die mensis). 26 Hos. 13, 4. ) [*]( 2 bEUlCtOIAEGYptOI, uocab. A€Q- minor. litt. script. 5 bo UINCITIJI.. (DO€T 8 conicias NUmERIS 12 OeCAclOQl, C (in uersus fine) eras. IE 1 R 20 CONSaUm1 rOATIONea) INSUOlpECCANtlS, U et CC ras. del. eUICEeIIW, post eUICEe, cuius ultimam litteram posterior manus addidisse uidetur, uacat spatium trium uel quattuor litterarum 23 luN AIMOCTI )

79

Quod autem agnus inmaculatus anniculus ex agnis et haedis petitur adsumptus, ut, sicut scribtum est, imitantes opus Christi malitia paruoli et inmaculati legem domini inbuentes operemur et, dum homo deo redditur, totius mundi in anno numero deuicto innumerabilis Christi natura teneatur sicque ex agnis et haedis idest ex duobus in unum hominem nouum corporis et spiritus castificatione suscepta pascha domini et pascha nostrum hoc est Christus in homine et homo in.:. inatur in Christo et adinpleatur quod scribtum est: qui sanctificat et qui sanctificatur omnis ex uno. Quod autem expiatio domus petitur, non domus manufactae, quae ipsa temporis uetustate decidua est, emundatio postulatur, sed sicut scribtum est: quae domus nos sumus, si usque ad finem inculpata fidei uirtute nitamur, nec liminaria uel postes lignis et lapidibus instructa occisi pecoris uult deus cruore contingi, nec enim de talibus cura est deo,

sed dicente Paulo: omnis uiri caput Christus, Christi autem caput deus mysterium futuri baptismatis diuini sanguinis effusione ditandum prophetat in nobis, ac, sicut iam alii cognouistis, alii ut cognoscatis optatis, omnia [in] quae uidemus audimus oramus aut loquimur uel in postibus aut in liminaribus animati corporis data uult in introitum diuini sermonis aptari idest non in uagos saeculi errores rapi, sed consignantibus j nobis in gloriam crucis Christi uelut sanguine inmaculati agni diuinae passionis testificatione signari, ut ambulantibus nobis in nouitate uitae et non in uestustate litterae acceptum in uictoria a nobis corpus non appelletur iam terra saeculi sed domus dei nec fornicationis habitaculum sed imago corporis Christi. [*]( 1 Exod. 12, 5. 2 cf. I. Cor. 14, 20; 16, 10; II. Petro 3, 14. 9 Hebr. 2, 11. 11 cf. Exod. 29, 36. 13 Hebr. 3, 6. 16 I. Cor. 9, 9. 17 I. Cor. 11, 3. 25 Rora. 7, 4. 6. 27 cf. I. Cor. 6, 13. ) [*](P T Est 2 Absummus, m (in mUS) ras. et linea del. SCRIBTUm imiTA~\'TIS 5 scrib. ANNI? 14 potES 15 pecoifts, b ras. del. 20 omNIAINqUAe] de IN cf. 60, 6; 61, 1; 62, 12 al. ORA muiR, litt. R in margine affixa 25 SIQNATI AE in UltAE ras. corros. )

80

Propter quod et uos intellegentes quoniam lex spiritalis est, nos autem carnales, uenumdati sub peccato,

castificate animas uestras ad obaudiendum et offerte uos tamquam spiritales hostias, acceptabile sacrificium placens deo, et intellegentes praesentem lectionem non lumbos corporis praecingatis, sed, sicut apostolus ait, praecincti lumbos mentis uestrae sobrii in omnibus perfecte credite in quo signati estis spiritu et uelut mundantes domum dignum mandatis dei carnis uestrae habitaculum praeparate, ut delegatas in pascha I domini uigilias imitantes conuersantes in ignorantiae nocte peruigeletis ad deum et omne quod offertur a uobis, priusquam dies domini mane ueniat, consummatis, ac, si non statim possibile est consummare quod uultis, uicinum proximum idest cohabitantem uobiscum intellegentes spiritu in auxilium perficiendi operis aduocate, quoniam, sicut Paulus ait, ipsius est et uelle et operari in nobis et perficere.

Et sicut praesens lectio ait dicente domino: et erit in testimonio sanguis quem in postibus et liminaribus posuistis; ego enim uidens sanguinem hunc protegam uos nec erit plaga exterminii in uos, cum percutio terram Aegypti, sic nos adueniente in iudicium domino ipso testimonium reddente pro nobis et in cordibus nostris clamante: abba pater non cum hoc mundo damnemur, sed signati frontibus praetiosi sanguinis testimonio absoluamur in Christo.

Inter quae omnia, licet aper scribturae dei loquantur ad uos, tamen, quia et ego testis uester habeor in Christo Iesu, consilium do tamquam misericordiam consecutus a domino, [*]( 1 Propter] cf. I. Petr. 1, 13 (infra lin. 6). et uos] cf. I. Petr. 2, 5 (infra lin. 3). lex] Rom. 7, 14. 2 castificate] I. Petro 1, 22. 3 offerte] I. Petro 2, 5. 6 I. Petro 1, 13; Exod. 12, 11. 7 in quo] Eph. 4, 30. ad u. 9-15 cf. Exod. 12, 6. 8.10. 4. 12 priusquam] cf. Malach. 4, 5 (ubi in not. Sabatarii \'manifestus\'). 16 Philipp. 2, 13. 17 Exod. 12,13. 22 Gal. 4, 6; Rom. 8, 15. 23 signati] cf. Apoc. 22, 4. 24 praetiosi] I. Petro 1, 19. 26 cf. Io. 15, 27. consilium] I. Cor. 7, 25. ) [*]( 4 INACCCpi.] IN lin. del. 7 SOBRJI, 0 ex U corr. 11 p€R UIGELEtlS] ita codex 12 hlEr, I lin. del. CONSU:1ffiAtISJ nolui mutare in CONSUfDATIS 20 €LRplTf|plAQA )

81
ut exsuentes ueterem hominem cum omnibus actibus et concupiscentiis suis facti pascha et in diebus septem, quibus aut inchoatur mundus aut agitur aut finitur, sine fermento idest sine uitio sinceres idest azymi et diebus saeculi nil debentes, naturam in uobis dei custodientes et legem idest carne domini uiuamus et sanguine,

ut, cum uenerit in iudicium deus, sicut in apocalypsi legitis, non numerus bestiae nec mesura saeculi simus, sed, in quibus etiam Iohannem fleuisse legitis de signatis signaculis septem, uelut liber doctrinae caelestis habeamur et inter duodecim milia signatorum patriarcharum numeris mancipati non numerus bestiae sed mensura hominis quod est angelus nuncupemur, adinpleto quod dominus in euuangelio ait: I filii huius saeculi nubunt et nubuntur, generant et generantur, filii autem dei neque nubunt neque nubuntur neque generant neque generantur, sed similes sunt angelis dei. [*]( 1 Col. 3, 9; Gal. 5, 24. 2 sqq. cf. Exod. 12,15; I. Cor. 5, 8. 7 Apoc. 13,18. 8 cf. Apoc. 5, 4. 1. 10 Apoc. 7, 4—8. 11 Apoc. 13, 18; 21, 17. 13 Luc. 20, 34-36. ) [*]( 11 patriareharum] cf. infra Orosii common., c. 2. ) [*]( 1 EXSU!ENtES] ita cod., cf. 88, 3 ACTIS 5 UOBIS] nolui mutare in NOBIS 7 | Jg E (in PSE) lin. del. 8 (T)\'€\'sURA, E in marg., cf. Brambach, Orth. p. 267 13 qu?Ö, I lin. pertenui del. 14 NulBENt 15 fsJUB€NT, E lin. del. 16 SIODlllS .öi.lf.Nlt.tRACtAtUSIEXobl\'.NClpn.lp.Uffil pSAl.COl\'|| ) [*]( XVIII. PriaciU. ) [*]( 6 )

82

[*](Wirceb. fol. 112 ) Dauid sanctus magisterium diuinae instituens eruditionis et (in)dissolubilis uerbi in hominibus constituens fundamentum, dum omne in se in quod electus fuerat exultat, primi psalmi opus dirigens et diuinae naturae ostendit gloriam et uiuendi omnibus posuit disciplinam dicens: beatus uir qui non abiit in consilio inpiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. Cui necessario psalmo, quia primus est omni principium est, titulus in superscribtione non ponitur, quoniam qui id quod primum fuit nouit et ita non fecerit, possidentis peccati titulus non tenetur, sicut scribtum est: quis enim uocat per se uocitum? et alibi: iusto lex posita non est. Quod quamuis profeticus sermo deo soli qui solus hoc potuit adsignet, tamen et nos ita deo Christo seruire persuadit, ut peccatorum nube detersa et Christi in nos natiuitate reparata,