Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

Sic duo testamenta ad fidem posita, unum seruitutis iugum soluens, aliut gratiae opus diuidens, ueteris et noui nomen habuerunt, ut in utrisque unus homo positus diuinae in se naturae et terrenae carnis opus possidens, quia nulla societas luci cum tenebris, Christo et Beliae est, id quod erat carnis disciplinae lege cohiberet et se deo cuius imago et similitudo apparuit non negaret. Sic, [*]( 6 Gen. 25, 22. 7 ibid. u. 23. 8 Rom. 7, 23. 12 Col. 3, 9. 10; Gal. 5, 24. 14 I. Cor. 15, 49. 16 Act. 17, 28. 19 cf. Gal. 5,1. 22 II. Cor. 6, 14. 15; cf. Datnasi epist. ap. Migne 13, col. 366 B. 24 cf. Gen. 1, 26. ) [*]( 2 PARABOLIS erat SI\'CRE6ECCA, sed man. I in uersus fine C addidit et in u. proximi initio C del.; cf. 65,24; 104,26 4 δℇMONSTANS PUGNANTIA.] legendumne PUGNANTIA (neutr. pl.)? uid. etiam Arch. f. lat. Lex. III, 326 5 IACCℇPℇRℇT, E (in CE) lin. del. bo ĮORES 6 ISTA, estne O) eras.? 8 MANIFESTANSE NARRANS, NS in margine; facile cogitare possis de MANlFESTA ENARRANS, an ENARRANS glossa uetus est? 17 bESpICIIENS, E ex I fact. 20 UE tERES 23 Et ante uersum praefix. 6ElIA, uid. tamen supra p. 8, 21)

99
intellege, ex alia parte maledic disciplina, ex alia benedictionum gratia constituta est, ut, quamuis diuersae mansiones sint apud deum nostrum omnesque uellit saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire, uestrum tamen nullus ignoret quod inter duo regna, inter sinagogam satanae et ecclesiam mandatorum dei, idest saeculi opera et dei uerba, conuersatio uitae nostrae est et hoc quod dei est nostrum dicitur,

illud uero quod saeculi est quia contrarium deo ideo et a nobis inuenitur alienum, et illud renuntiamus, hoc credimus. Sicque inter huiusmodi constitutis hinc diuinorum promissio mandatorum, inde zabolicae temptationis instat intentio, hinc fides Christi, inde saeculi perfidia persuadit, hinc pax patientia longanimitas mansuetudo cetera quae huiusmodi sunt, inde ira auaritiae germana, furnicatio amica tenebrarum, ambitio fortunae suae nescia, diui infelicior cupiditate custodia, furor inperitus deo, oblectatio uentris et gutturis, gloria pudendorum, oculorum uoluntas et zabolicae pompae uelut simplex in exspectaculorum deceptione persuasio. In quae cum per diuersa homo rapitur, uitae et mortis ante nos condicione proposita, tam diu in nobis pugnas saeculi et bella nescimus, quamdiu conuersantes in (deo), aliena redarguentes, domini uerba teneamus;

nam si quod corripimur agnoscimus et quae sunt aduersa uincamus, [*]( 2 Io. 14, 2. 3 omnesque] I. Tim. 2, 4. 5 Apoc. 2, 9; 3, 9. 6 cf. I. Cor. 14, 4; 7, 19 al. 12 Gal. 5, 22. 23. 14 ira, fornic.] cf. Gal. 5, 20. 19 (auar. Rom. 1, 29). 15 amb.] cf. Philipp. 2, 3. diu. cust.] cf. Sirac. 34 (31), 1 (Graece: αγρʋπία πλσʋ́τΟʋ). cup.] cf. I. Tim. 6, 10. 16 fur. inp. d.] cf. Rom. 10, 2. oblect., glor.] Philipp. 3, 19. 17 oculorum] I. Io. 2, 16. 20 Sirac. 15,18. ) [*]( 3 Uℇɭɭιτ] cf. supra 39, 2; 41, 13 al. 5 SY NAGOGAm, Y ex I corr. 7 hoc scripsi, cod. homo 9 ιlluδ] cf. Arch. f. lat. Lex. III, 318 11 INStANt, N (in AN) lin. del. 12 PERSUAblt] cf. suprap. 30,18; 82, 16 14 AUARElTlAE, E (in REI) lin. del. et I impos. 17 UOlUNTAS] cf. 94,17 18 pompe exepectaculorum uid. Arch. f. lat. Lex. IH, 325 20 bAU, A lin. del. 22 b€0 deest 23 CORRUplmUR, U (in RU) lin. del. UINCAMUS] nolui mutare in indicat. modum, cf. 82,18. ) [*]( 7* )

100
necessario ambulantes in nouitate, sicut psalmi textus ostendit, uino conpunctionis accepto arcum persequentis zaboli et iacula uitamus, agnoscentes quia liberi a peccatis esse non possumus, nisi remissione baptismatis et diuinae crucis redemptione saluemur. In hac parte psalmidici sermonis, quos fides constans ad studium ueritatis uocat, non tantum excipere auditu, I sed introspicere sensu conuenit, qualiter ad omnem se intellegentiae nostrae inbecillitatem psalmus adcommodet et dispositione sermonis profetici operis modum temperans arduum diuinae intellegentiae iter uelut cliuo molliens leniori faciliori instituit ascensu, ut, quia conuersis ad fidem facilius est peccatorum suorum mala nosse quam dispensationem diuinae in se intellegere naturae promptiusque est homini peccatum nolle quam uelle diuinum,

ita in psalmo aptissimus profectibus legentium ordo succederet, ut reseruata in processu psalmi cognitione sui deo, qui nisi per se cognitus non est, primum redarguitio domini agnitio peccati diuino muneri faceret ingressum et, ubi homo naturae suae locus factus quid deus uellet agnosceret, sensatae historiae sermo sequeretur dicens: deus locutus est in sancto suo, ut qui se sanctificasset deo, loquente in se domino, deum loqui audiret in sanc et omne quod in historiis sanctorum uirtus fecisse putabatur humana, naturae suae legibus metiens inter diuinas professiones habitae de [*]( 1 Rom. 6, 4; 12,2. 2 Ps. 59, 5. 6; cf. Ps. 142,3; 141, 7. 3 iacula] cf. Eph. 6, 16. liberiJ cf. Ps. 59, 6. 19 Ps. 59, 8. 22 uirtusj Ps. 59, 14. ) [*]( 9 Hilarius, de trin. I, 20: uid. supra p. 76, 27. 14 Hilarius, de trin. 1,19: ut aptissimus legentium profectibus conexorum sibi libellorum ordo succederet. ) [*]( 1 NOUItAtEh uid. supra p. 79,25; 94, 12 ubi additur UltAE; cf. etiam Prisco can. LXXVIII 2 pERSEqUENtES 6 piblS 9 PROFETlCl, E ex J fact. 10 LENIORI, E ex I corr. 11 INSTITUIT] nolui mutare inconiunct.,cf.82,18;99,23 13 homine 14 PROFECTlBUS, C perperam puncto et lin. del. 15 LEGENTl UM 17 cogites de AGNl tlONE MU NERI 18 Įocusfactus, prior pars litterae U (in r CU) in rasura exstat 19 δlCENS 23 bABITℇδℇ, signum supra lineam additum r postea deletum est; uid. praef. c. II. )

101
se protestationis expenderet, ut profeticus sermo semel loquens et duo praedicans exultationem saluati hominis in Christo et gloriam Christi in homine triumfantis uelut germanum insigne circumferens ad doctrinam nostrae eruditionis aperiret, ut, dum sanctorum gesta cognoscimus,

triumphum bonae uitae absoluta dictorum dispensatione teneamus. Sicima namque, cuius diuisio gaudium hominis et Christi est, alienigenarum terra regionum est, ubi Iacob electi hominis filia praetereuntis iteneris occansione correpta, dum oculorum uisibus capta aliena miratur, et electi generis dignitatem et gloriam uirginitatis amisit, quae in uindictam facinoris admissi punita diuiditur et ad testimonium memoriae, ne quid tale dei populus in alienis in, subiugatur. Efrem et Manasses duo Ioseph sancti filii sunt quos subiugato sibi Aegypto in fecunditatem subolis tamquam ad fructum perfectae meruit ueritatis. Galaad horum primitiua possedit; ex Iuda, unde rex quaeritur, deus natus in carne est, et quia Ruth Moabitidis perseuerantia fidei diuinum in conceptibus genus meruit, Moab spei tabernaculum nuncupatur.

Idumea terra perfidiae est, ubi calciamentum diuini iteneris extenditur. Allofili in absolutionem arcae domini deuicto Dagon idolo diuinis apparatibus subiugantur. Per quae uniuersa doctrinae nostrae ratio se tendens opus dei saluantis in Christo et sanctificati hominis iter monstrat, quoniam Sicima uincitur et tabernaculorum conuallia metiuntur, si credentibus nobis nato per uirginem Christo et ea, quae corruptelae causa exstitit, concupiscentiae carnalis natura uinca et [*]( 6 Ps. 59, 8. 10. 8 Iacob .. filia] Dina, cf. Gen. 34 et Iudic. 19 (u. 29). 13 Ps. 59, 9. 15. 16 ibid. 17 cf. Ruth 4,17. 18 Ps. 59, 10. 20 ibid. (sec. Ital.); 55, 1. deuicto etc.] I. Reg. 5, 2—7. 24 Ps. 59, 8. ) [*]( 3 INSIQNA6, A lin. et puncto del. 7 AłIENIGENRUM € (in NE) lin. del. 8 PRAetER\'EUNtESJtENERIS] cf. Neue, Lat. Formenlehre 1,187 9 OCCAN\'SIONE] cf. Brambach, Orthogr. 266 12 quib INICURREt, cf. 35,4 et 24; 74,14 al. 17 nolui mut. in (DOABITIS 21 ιδοɭo, 0 in uocab. fine lin. del. 24 CONUAɭɭιΑ 25 ET AqUAE CORRUPTAEɭAE, A (in tAE) lin. et puncto del).

102
redditum corpus non fornicationi sed domino, per immortalia praeceptorum uerba diuisum, dignum tabernaculis Christi et gloriis futurae resurrectionis habeatur. Sicque deuicto mundo uelut subiugato Aegypto in Efrem et Manasse laborantibus datur fructus nec alius nisi ex Iuda dux quaeritur, quando Christi passione saluatis nihil aliud in ducatum, nisi quod deus in carnem uenire uoluit,

inuenitur nec alia perseuerantibus spes est, nisi ut circumuersura mundi idest perfidiae terra uincatur, ut calciamento pedum domini hoc est euuangeliopacis ostenso distruatur Dagon, opus saeculi, et absoluta testamenti arca, quod nos sumus, Allofilorum aliena suadentium loquella superetur, (ut), qui ea quae in regionibus posita, in locis dicta, in regibus sunt praedicata cognouerit, uitiorum in se loca regna regiones disciplinato opere deuin, etsi profetatum de deo intellegat, sibi tamen uelut quoddam uitae exemplarium positum recognoscat, quoniam ab initio usque ad finem uenientes in hunc mundum sicut unitis malitiae uiis fallimur, ita unita fide et correctione saluamur, [*]( 1 I. Cor. 6, 13. 5 cf. Gen. 49, 10; Matth. 2, 6 (et supra 101,16). 8 cf. Ps. 59, 11 (περιοχή, Itala: circumstantia). 9 cf. Eph. 6, 15. ) [*]( 1 FORNlCATIONIS, S lin. del. 5 NqUA 00 7 UOlaUITIN, 12 UT deest 17 UNITUS 18 SAɭUAMUR-TRACTATUS Ab populumexplic-INCIPIT BENEdICTIO SUPERFIdELES. )

103

[*]( Wirceb. fol. 142) Sancte pater, omnipotens deus, qui multiformis gratiae tuae templum et dispositae in te ecclesiae tabernaculum formans inmensurabilis gloriae extendens mensuras Christo in te auctore docuisti, ut in te uno et inuisibilitatis plenitudo, quod pater filio, et uisibilitas agnoscentiae, quod filius patri in operatione sancti spiritus deberet, ageretur, sic in te omni definitae rei terminum et infinitorum receptaculum ponens, ut ex te uno uenientibus I nobis unum profectum et reuertentibus ad te unum aditum in ortum fili in te orientis aperires, et quamuis ex diuersis uocationum uiis in tabernaculum tuum tenderent, omnes tamen uno ingressu ad te Christi operantis intrarent, ut, cui se ille clausisset, accessum ad te, quia patrem fili in filio et filium patris in patre ignorauerat, non haberet. Tu enim es deus, qui cum in omnibus originibus uirtutum intra extraque et supereminens

et internus et circumfusus et infusus in omnia unus deus crederis, inuisibilis in patre, uisibilis in filio et unitus in opus duorum sanctus spiritus in- 20 ueniris, quia tu tibi ad id quod es auctor es et nihil extra [*]( 3 Hilarius, de trin. XII, 52: Sancte pater, omnipotens deus. 16 Hilarius, de trin. I, 6: ut in his cunctis originibus creaturarum deus intra extraque et supereminens et internus idest circumfusus et infusus in omnia nosceretur. ) [*](2 Uid. subscriptionem tractatus decimi. 3 Uerba SANCTEPATER- TUAETEM tres lineas complentia rubro colore exarata sunt 8 btpl NltAE, E ex I fact. 10 ALbJ 11 ORIENTES, E (in TES) lin. del. ApCRIRIS 12 TENdERET 13 OPERANtls, E (in tES) lin. del. 19 TUORUO) )

104
te quod praestantius tibi uideatur ostendis, et quamuis mens nostra inexplicabilis intellegentiae opus moliens intra humanae inbecillitatis claudatur errore, unicum tamen de te religiosae sententiae modum I profeticis uocibus adpraehendit, quod sic te unum deum in omnibus nouimus, ut nullum non in te neque ullum extra te locum et facti et operantis habeamus; sicque cum habes adque haberis neque extra totum in aliquo neque non in omnibus inueniris. In te enim et per te processuum tota procuratio: tu animarum pater, tu frater filiis, tu filius fratribus, tu electis amicus, tu propinquantibus proximus, tu operatio spirituum,

tu principium archangelorum, tu angelorum opus, tu uirtutificatio tota uirtutum es, per te disposita sunt opera cunctorum, tu distincxisti singularum rerum partes et inter se elementa conpingens disciplinati operis terminos conlocasti, dans in eis spiritum uitae, ut, quae etsi ex se facere nil possent, magnitudine tamen operantis animata ministerium deligatae per te seruitutis inplerent. Et posthaec respiciens in terram eduxisti animam uiuam; quae I etsi ex se ipsa non esset, tamen, ne uacuus esset [et] sermo praecepti, ubi iussio tua initium eorum quae non erant fuit, animatione praecepti protulit terra quod ipsa non habuit. Et iussio tua in apparabilium facta natura est, ut ex nihilo opus proferens primum inconposita et intenebrata parerent, postea insensibilibus sensibilitatem, tenebrosis uisum, brutis odoratum, sonum duris et obduratis distribueres auditum,

ut ubique te praestans materiam rerum, quam iussio protulerat informem, in usum operis [*]( 1 Hilarius, de trin. I, 7: cf. p. 57 (ubi etiam apud Prisco legitur \'intra errorem\'). ) [*]( 3 ERRO\'RE] uid. supra p. 20, 13; 71, 9; 75, 2 7 NEqUEEXTRA, litt. E snperscripta falso iterum puncto del. ,8 ET 10 ElEctUS, prior pars litt. U eras. 12 b.SpOSItAE, E puncto del. 13 bl STINCSISTI, S(inCS)lin.de1.;cr.95,21SUIUAm19Etdelendum? erat PRAECEPTllS, IS eras. 21 conicias APPARIBIɭIUM 24 tENE BRORIS 25 nolui mut. in OBTURATIS 26 erat INFORMEMIN usum, deinde m post mE affix. et in prox. uers. initio (T) del.; cf. 98, 2 )

105
tui sermo disponeret et unumquid uocans nomine suo, si sublimaret erecta, diuexa uergeret, praessa plenaret, aperiret campestria, siluarum tegeret occulta, tibi soli ad agnitionem scientiae tuae factorum gloria tota concineret, cui etsi confiteri in loquellam muta non possent, tamen dispositionibus rerum loquens ratio omnipotentiae testimonium non negaret. I In(?)............... bulacra (?) statutum (?) qua. commutationem tibi dignam dabimus pro animabus nostris, sancte pater, omnipotens deus, aut quid est homo quod memor es eius aut filius hominis propter quod uisitas eum, nisi quod in gloriam tanti operis emissi agnoscimus quia. figmentum tuum sumus in operibus bonis quae praeparasti, ut in illis ambulemus? [*]( 1 cf. Ps. 146,4; Es. 43,1 al. 8 quam — 11 nostris] cf. Matth. 16,26. 13 quid — 17 eum] Ps. 8, 5. 20 figmentum — 23 amb.] Eph. 2, 10. ) [*]( 11 cf. Hilarii locum supra ad p. 103, 3 laudatum. ) [*]( 1 UNUfnqUlb] uid. supra p. 77, 6 2 conicias pĮANAREt 5 loquellA.mutaA] scribendumne loquellA? sed uid. supra p. 39,13; 48, 7; 55, 13 al. 7 Haec ultima codicis pagina misere foedata est; singulas igitur lineas seorsum typis transcribendas curabam atque quae effinxi scriptwra inclinata ita rupta detersa detrita sunt, ut ligneum codicis integumentum plane sit commaculatum uestigiis litterarum olim adhaerescentium; primi uero uersus (= lin. 7 nostr. ed.) scriptura funditus euanuit, nisi quod in ipso uersus initio fuisse uidetur tN ; Matthaei uerba \'lucrari\' et \'totum\' (uid. uersiones antiquas ad Matth. 16, 26) in codicis lin. 2 latere nolim hariolari 17 CJUob scripsi, cod.: quo )
106
Et ideo te sensus noster loquitur et sermo, quia per te inexterminabiles facti, ubi simi ........ [*]( 3 cf. Sap. 2, 23: ineztermiuabilem et ad imaginem similitudinis suae fecit illum. ) [*]( 4 SIMICDlto hic desinit codex Wirceburgensis. )
107