De Visitatione Nepotuli Sui
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888
- quo saepe ignaros spes dinumerata fefellit,
- auxiliis orantis adest. nec clauditur ullis
- gratia uera locis nec uires terminus artat,
- quas deus adcumulat. propter curatio tangit,
- J35 qua saluator adest. tam longe abiuncta sepulchro
- cellula suscepit, quod mens adtenta poposcit,
- atque ipso ingressa est quo credita gratia puncto.
- ille aeger letumque pauens uxoris amatae
- fit medicus suadetque fidem mittendo salutem,
- poscit et ille torus, quidquid persenserat iste.
- est certamen opem retinere et quaerere partem.
- hic possessa timet dimittere, at illa probatis
- se quoque saluari festinat credula signis.
- si + dure inque uices ambo optant, ambo retentant,
- atque haerens uni pietas succurrit utrique.
- grates, sancte, tibi, dum spiritus hos regit artus,
- mens et lingua canet. nunc respice cetera clemens
- membra domus, celeris reuehens fomenta salutis,
- et tibi commissam propior solare senectam,
- optata indulgens propere uel praestita seruans.