De Visitatione Nepotuli Sui
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888
- exanimi iuueni uires fiducia fandi
- praestitit et fessam laxauit gratia linguam.
- - ergo inter medios quos febris mouerat ignes
- uirtutum palmas stomacho coniunxit anhelo
- et rapuit, recolendo fidem quae scripsit, in ipsis
- condita uisceribus quidquid conclusa tegebat
- pagina, et ad uotum uelox medicina cucurrit.
- exiluit iussus tanta ad miracula sudor,
- creuit et ad numerum tanti quoque muneris ordo,
- ut scribenda fidem faciant, quam scripta retentant.
- non tam pernici suspendunt sucina saltu
- fistucam faeni uicini glute uaporis,
- quam citus ad chartam madefacti corporis humor
- mandato celerante redit. spe uita reuertens
- affectu quaesiuit auum quasi nuntia tanti
- muneris, et reliquis iussit me iungere signis
- quam persensit opem. tali mandanda patrono est [*]( 40] cf. VI, 299. 51] cf. II, 350. )[*]( 30 mandare Iuretus: mandata R mandante PS cod. lureti 31 toties S 32 perlatam Brandes: perlectam JtPS 33 tanti Iuretus: tanta RPS cod. lureti ad B: et PS cod. Iureti index luretus 37 antestis ex antistis R 38 laudi P 41 iuuenis R inueni Sx 42 et nefessam BP 43 ignis RP 44 anello RP 45 recoliendo P fides Brandes scripsis B 46 quicquid RS 48 exsiluit P 50 fatiant S1 scribta R 52 festucam S 53 citius R cartam P madefacti R: madefacit P cod. Iureti madefecit S 54 spe uita] lacuna in S 55 affEctum Brandes auium R 56 numeris RP )[*]( 11* )
- causa rei. adsistit propior clementia sancti
- et culpae offensam releuat tutella fauoris.
- nec mora commoditas numerum praegressa dierum,
164