De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. mors fugit, sed uita redit. remeauit ad unum
  2. mox pestis collecta locum. tum uulnere solo
  3. stipauit iussum confestim erumpere uirus,
  4. et puer, intrepido firmans uestigia nisu,
  5. gressibus inpauidis domino gaudente cucurrit.
  6. hac diues mercede redis, haec munera sumis,
  7. adiectae numerans felicia dona salutis.
  8. Quod tempus uacuum uirtutibus aggere in ipso?
  9. quae uia non caelum petiit, licet hospita terris?
  10. Lustrabat caulas commissi pastor ouilis,
  11. quis pia rurestrem claudebat eclesia plebem,
  12. ne furum fortasse doli rabiesue luporum
  13. incautas pecudes raperent custode remoto.
  14. interea sociis paulum fortasse relictis
  15. carpebat praegressus iter, qua publicus agger
  16. porrigit erectam per plana iacentia molem,
  17. ut uia constratis solidata atque edita saxis
  18. uergeret effusos in concaua subdita nimbos,
  19. et grauis in duro non sideret orbita calle,
  20. mersaque ne luteum sorberet plaustra profundum,