De Vita Sancti Martini

Paulinus Petricordiae

Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. dum fidei meritis crescat curatio carnis.
  2. Ergo ut sublata est cunctarum causa morarum,
  3. confestim remeare uolens multa prece uictus
  4. praestitit unius spatia exorata diei.
  5. sed breue quod fuerat spatio, uirtutibus amplum est:
  6. artum conpensat non arta operatio tempus.
  7. nam puerum, quem forte malus letaliter ictu
  8. perculerat serpens, infectum felle ueneni,
  9. cum iam liuentes uirus distenderet artus,
  10. atque ipsis etiam penitus uitalibus haustum
  11. serpentis furiale malum quasi morte peracta
  12. solueret inferno marcentia lumina somno,
  13. ipse herus, inflectens iusto pia dorsa labori,
  14. pertulit ad ueri uestigia sancta patroni,
  15. non dubitans meritis per tot documenta probatis,
  16. quod praesens posset tactu depellere uirus,
  17. qui ueniens morbos solo terrore fugasset.
  18. [*]( 117] cf. II, 328. 4GS. 532. 119] cf. II, 571. 122-147] SnIp. Sev. Dial. II, 2,4—7. 128] cf. II, 44. 129] cf. Fortunat. V. M. III, 98. Dracont. de deo III, 615. 135] cf. I, 181. )[*]( 115 mediis BPS2V medius 81 media WopJcens 116 uia V1 118 pcruitior V 119 gratatur B2 grataiiter S 120 corda R: corde PSVv 121 crescit v 122 ut] et S morarum] maiorum P causam orarum V 123 comfestim S1 mnlta] cuncta v uirtus Bl uiutus P 124 exorta PV cod. Iureti exoruata 8 127 quam S loetaliter R28 leter PV ictu S: ictum BPVv (puerum letali ictu serpens perculit Sulp. Sev. DM. II, 2,4) 128 perculat V1 129 distenderat P 130 adque B1 uitalibus peuitus RIPVl 131 feriale cod. Iureti ferale v perhacta V1 132 soluret P snmno R 133 herus sic BPSV dorsa jYuphe-ris: corda BPSVv 134 uiri PV cod. Iureti 135 docimenta BPV1 136 posset S: possit BPV cod. Iureti v actu RIPV cod. Iureti 137 morbo R )
    87
  19. nec mora contactum dextrae medicamine uulnus
  20. purgauit taetro frigentia membra ueneno:
  21. et quacumque manus per corpus sancta cucurrit,