GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0223a.stoa001.opp-lat2:1.601-1.616 urn:cts:latinLit:stoa0223a.stoa001.opp-lat2:1.601-1.616
quamcumque in partem tua iam sententia uergit, da, precor, intrepidam contra omnia tristia mentem constantemque tuae uirtutis munere praesta, ut, qui iam dudum placitis tibi uiuo dicatus legibus et sponsam conor captare salutem, nec uicina magis pro condicione senectae tempora plus metuam mortis, cui subiacet omnis aetas, ambiguae nec me discrimine uitae suspectum exagitent uarii formidine casus, uitari quos posse, deus, te praesule fido, sed, quaecumque manet nostrum sors ultima finem, mitiget hanc spes, Christe, tui conspectus et omnem discutiat dubium fiducia certa pauorem, me, uel in hoc proprio mortali corpore dum sum, esse tuum, cuius sunt omnia, uel resolutum corporis in quacumque tui me parte futurum.