Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. nunc quoque sic ipsi iuuenascere posse dedisti,
  2. ut, cum iam penitus fructus de rebus auitis
  3. sperare ulterius nullos me posse probasses,
  4. cunctaque ipsa etiam, quae iam tenuatus habere
  5. Massiliae potui, amissa iam proprietate
  6. conscripta adstrictus sub condicione tenerem,
  7. emptorem mihi ignotum de gente Gothorum
  8. excires, nostri quondam qui iuris agellum
  9. mercari cupiens pretium transmitteret ultro,
  10. haut equidem iustum, uerum tamen accipienti
  11. uotiuum, fateor, possem quo scilicet una
  12. et ueteres lapsi census fulcire ruinas
  13. et uitare noua cari mihi damna pudoris.
  14. Quo me donatum praestanti munere gaudens
  15. ecce nouas, deus omnipotens, tibi debeo grates,
  16. exuperent quae paene alias cumulentque priores,