Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. saepius expensas te prospiciente uiderem.
  2. pro qua sorte quidem uitae scio me tibi grates
  3. inmodicas debere, deus, pro me tamen ipse
  4. nescio, si saluo possim gaudere pudore —
  5. siue quod ipse adhuc propriae specie domus utens,
  6. seu quod diuitibus contentus cedere natis
  7. omnia, quae possunt etiamnunc nostra uideri,
  8. expensis patior me sustentari alienis —
  9. ni mihi nostra fides, quae nil proprium docet esse,
  10. subueniat, tam tuto aliena ut nostra putemus,
  11. quam nos nostra aliis debemus participanda.
  12. Nec tamen hoc ipso uitae me in ordine passus,
  13. 565 ambiguum nutare diu, uelociter ultro
  14. [*]( 540] Uerg. Aen. XI, 425 mutabilis aeui. 541] Uerg. Aen. II, 630 uolneribus donec paulatim euicta. 542 sq.] Uerg. Aen. I, 657 sq. nona pectore uersat consilia, cf. Paulin. Nol. X, 150. 544] Uerg. Aen. VI, 128 sed reuocare gradum. 548] Iuuenc. IIII, 554 si fas te credere Christum. 561] cf. Acta apost. 4, 32. 563] cf. Acta apost. 2, 45. )[*]( 541 est uictus BP euictus scripsi 542 celeps B celebs P caelebsque senex Barth semper excidisse puto cf. proleg. p. 278 549 posses B 555 maamen B 558 fort. notis 560 substentari P 563 nos om. Bl suprascr. m. 2 participando Haase 564 cf, proleg. p. 276 )
    313
  15. solari es dignate, deus, nostramque senectam
  16. inualidam uariis diuerso tempore morbis
  17. iugiter adsuetus blandis palpare medellis,