Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella, Eucharisticus

  1. coniugis, antiquo potius cuius domus esset
  2. nomine magnifica, quam quae possessa placere
  3. ad praesens posset nimiis obnoxia curis,
  4. dudum desidia domini neclecta senili,
  5. parua cui neptis functo genitore superstes
  6. successit, taedisque meis quae postea cessit.
  7. sed semel inpositum statuens tolerare laborem
  8. suffragante animi studiis feruore iuuentae,
  9. uix paucis domus indeptae exercere diebus
  10. [*]( 175] Paulin. Nol. X, 119 si tibi cura mei reditus. 178] cf. 89. 179] Auson. Protr. 16 placita suetudine uultus. )[*]( 162 haec P 165 ingeniis B1 uis m. 2 eadem in mg. misceri 169 aiam ea B1 ia m. 2 170 nouisse P cf. 66. 442. 445. 452 172 mes P 174 quisset Barth quissent BP 176 ater B1 corr. m. 2 180 compelleret B 182 quamq; B placere Dmim placeret BP 183 nimiis] munus P 184 neclecta B1 Cj in g corr. \'In. 2 nec lecta P )
    299
  11. gaudia contentus, malesuada otia curis
  12. mutare insolitis cito meque meosque coegi,
  13. quos potui, exemplo proprii inuitando laboris,
  14. quosdam autem inuitos domini adstringendo rigore.
  15. atque ita suscepti status actibus inpiger instans
  16. protinus et culturam agris adhibere refectis
  17. et fessis celerem properaui inpendere curam
  18. uinetis conperta mihi ratione nouandis
  19. et, quod praecipue plerisque uidetur amarum,
  20. ultro libens primus fiscalia debita certo
  21. tempore persoluens propere mihi fida paraui