Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. da, pater, haec nostro fieri rata nota precatu:
  2. nil metuam cupiamque nihil; satis hoc rear esse
  3. quod satis est. nil turpe uelim nec causa pudoris
  4. sim mihi. non faciam cuiquam quae tempore eodem
  5. nolim facta mihi. nec uero crimine laedar
  6. nec maculer dubio; paulum distare uidetur
  7. suspectus uereque reus. male posse facultas
  8. nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.
  9. sim tenui uictu atque habitu, sim carus amicis
  10. et semper genitor sine uulnere nominis huius.
  11. non animo doleam, non corpore; cuncta quietis
  12. fungantur membra officiis, nec saucius ullis
  13. partibus amissum quicquam desideret usus.
  14. pace fruar, securus agam, miracula terrae
  15. [*](48] (Gen. 11, 2). )[*]( 49 cruciatque N 50 pecodum V frebris N 51 arcanis NV1, archMtis V\'W, carnis v omen coni. Heinsius exitis N 52 scilere N (i ita e corr. m. 1) abtineo N errorique Accwsius, errori ipse v et si V in ras. m. 2 o 53 obto N quan N probprobari V1 55 exseror (e m. 2) N tatitum N 56 serae geennae (b m. 2) V, serehennae N 57 anticipiat N, anticipant VW saucia] anxia Heinstus, conscia Tttmebus 58 hoc uel huic codd. nonn. Auson. 59 rear VW, rera N 61 sim VW, sit N non VW, nec Nv cuiquamque N 64 mala VW Col. 65 nulla (u in ras.) N et] at Gra- uius bona Col. 66 adque V amicis VW, amicus N 67 nominis huius (s h in ras. m. 2) V 68 cunta ex cuncta V suetis Heinsius 69 suad cius N 70 amissum (J wi. 2) V quicquia N 71 fruar] fraias N)
    7
  16. nulla putem. suprema diei cum uenerit hora,
  17. nec timeat mortem bene conscia uita nec optet.
  18. purus ab occultis cum te indulgente uidebor,
  19. omnia despiciam, fuerit cum sola uoluptas
  20. iudicium sperare tuum; quod dum sua differt