Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. artubus; inlaeso grauius torquetur honesto,
  2. recta licet uersis sedeant cum tegmina membris.
  3. mira haec sunt et magna (quis abnegat?), et tamen usu
  4. nota magis, minus auditu miranda uidentur,
  5. quamlibet et uisu reuerenda et grandia facto.
  6. ergo minuta mei simul et noua facta patroni
  7. auscultate, precor, dominus quae Christus in illo
  8. multimoda uirtute gerit, quibus omnibus unam
  9. confirmare fidem nobis studet, ut per aperta
  10. arcanum documenta deum uideamus adesse
  11. resque hominum et mentes studio curare paterno
  12. [*]( 78 capieris AD nectens qui Q 81 inlicita B laetalem A i 82 expectata B, specta Q 83 uegetior E 84 obsedit B martires Q 85 rapiat B motumque B, admotum qui Q 87 suspeusi AD, susci- piens Q expectantem B 88 quod qui Q est om. Q atque nefas est ignorare v nec mora relapsis Col. in mg. 90 corpore ADQ casta B 91 diuu B 92 corporis Q 94 artibus Q 95 cum tecmine B, contegmina E, cum tegmine v 96 hae Q ambigat E 97 uidetur Q 98 uis Q 99 minota AD 102 apta Q 103 archanum BDE 104 res qui Q )
    198
  13. caelestem dominum quo condidit omnia uerbo.
  14. det mihi prima meus narrandi exordia frater
  15. Theridius; nam quod potiusue priusue canendum
  16. suscipiam Felicis opus, quam quod mihi tectis
  17. ipse meis quibus est idem dominaedius egit?
  18. ex illa modo nocte diem cadit annus in istam.
  19. nostis eum morem, quo ieiunare solemus
  20. ante diem et sero libatis uespere sacris
  21. quisque suas remeare domos. tunc ergo solutis