Carmina
Paulinus of Nola, Saint
Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
- sensus abest, quia non hominis sed daemonis est crux.
- hostis amare, quid insultas, qua spe ruis in nos?
- ecce redemptoris nostri malus arte uicissim. [*]( 49 tuto B anno demona B 50 rex agitet B discendere Q 51 plei rusque Q hostis B 52 uel ut Saech., uelut at ille Q 53 ob] ut B v tardente Q medela DE 54 dilato] decreto v 55 nauli B 56 quod B 58 elebente Q anno tu nare nare brior Q 62 fiebilibusque B 65 supliciis B 66 soluto Q paciuntur Bv 67 aeriis Q uinculisque B 71 corpore ADQ, corpora BEv inmunis B expectant B 72 capto om. Q 73 species-us. 74 abest otn. Bv 74 quia] qui v 75 quas DQ spe ruis coni. Chatelaifl, puis DQ, spuis A, sperins B, asperrimus E, spe uteris v 76 malus] melius B )
- luderis inlusor; dolus et tuus in tua cedit
- uincla tibi, capiens caperis nectensque ligaris.
- fit laqueus laqueatus homo, et sua praeda latronem
- decipit; et capti captiuus corporis escam
- dum petit inlicitam, letalem deuorat hamum.
- his etiam potiora, tamen spectata profabor,
- ante alios illum, cui membra uetustior hostis
- obsidet, ad sacri pia limina martyris aegra
- excussum de plebe rapi admotumque sacratis
- ante fores sancti cancellis corpore uerso
- suspendi pedibus spectantem tecta supinis,
- quodque magis mirum atque sacrum est, nec in ora relapsis
- uestibus ut rigidis aut ad uestigia sutis
- corporis omne sacrum casto uelatur operto,
- scilicet ut diuini operis reuerentia tectis
- corporibus maneat, nec poena daemon in ipsa
- qua cruciatur ouet, nudis prodendo pudorem
197