Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. Candida pax grata nobis uice temporis annum
  2. post hiemes actas tranquillo lumine ducit
  3. signatamque diem sancti Felicis honore
  4. securis aperit populis. gaudere serenis
  5. mentibus abstersa diri caligine belli
  6. suadet ouans Felix, quia pacis et ipse patronus
  7. cum patribus Paulo atque Petro et cum fratribus almis
  8. martyribus regem regum exorauit amico
  9. numine Romani producere tempora regni
  10. instantesque Getas ipsis iam faucibus urbis
  11. pellere et exitium seu uincula uertere in ipsos,
  12. qui minitabantur Romanis ultima regnis.
  13. nunc igitur pulsa formidine ut imbribus actis
  14. respicere expulsas nubes, praesentia rerum
  15. [*]( 488] (I Cor. 9, 9). )[*]( 484 samittens E 437 quorum A 440 ignoras A, ignotas Jew. — explicit undecimus AD. )[*](XXI. ADE — incipit duodecimns AD, incipit liber xm. E a exh. 27-36, 844-856, 861-864, 628-635 1 nobis E, om. AD 3 diem om. A signatumque pio Mur. 10 gaetas AD 13 ut] et Mur. )
    159
  16. praeteritis conferre iuuat. quam taetra per istos,
  17. qui fluxere dies, elapso nox erat anno,
  18. cum furor accensus diuinae motibus irae
  19. inmisso Latiis arderet in urbibus hoste!
  20. nunc itidem placidi spectate potentia Christi
  21. munera; mactatis pariter cum rege profano