Carmina
Paulinus of Nola, Saint
Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
- imperium docili pro credulitate sequentem
- persuasumque dei monitis aeterna parari
- praemia mortali damnis praesentibus empta,
- non reor id sancto sic displicuisse parenti,
- mentis ut errorem credat sic uiuere Christo,
- ut Christus sanxit. iuuat hoc nec paenitet huius
- erroris. stultus diuersa sequentibus esse
- nil moror, aeterno mea dum sententia regi
- sit sapiens. breue, quicquid homo est, (est) corporis aegri,
- temporis occidui et sine Christo puluis et umbra;
- quod probat aut damnat, tanti est quanti arbiter ipse.
- ipse obit, atque illi suus est comitabilis error,
- cumque suo moriens sententia iudice transit.
- at nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis
- cura sit ad domini praeceptum uiuere Christi,
- sera erit exutis homini querimonia membris,
- dum leuia humanae metuit conuicia linguae,
- non timuisse graues diuini iudicis iras,
- quem patris aeterni solio dextraque sedentem, [*]( 276 excitet ut] et B instauraet N 277 reparare BO post 277 exh. us. 108 sqq. Ov 278 ad BNV, aut Ov ididem 0 279 corde v pie coni. Heinsius, pium fort. sed cf. epist. 52, c. 6 nouisse Bn, uouis (in uobis corr.) se N 280 loquentes n 281 dei] tenes n, sedet ex det V m. 3 monitus Nl, montis 0 pcuri n 282 praesenti V1 283 id] hoc n sano V diplicuisse V1 284 si BO us. 285-331 om. n 285 sanciit N, sancsit F1 iuuet B, iubat V ne B, om. N penitet BO 286 stultos BO essei V 287 mora BO 288 rapiens N, sapiens (s ex c corr. m. 2) V quidquid V n est est scripsi, est BO, est homo NO, est ut v 290 qui V (i ex o corr. m. 3) pabata ut N 291 adque V ecomitabilis 0 292 iudice] lucide B 293 at BO, et NV praesens tempus N 294 dm B 295 exutus O1 hominum BN quaerimonia V membris V partim in ras. m. 2 296 leuiS 0, leui ad B linguae V in ras. m. 3 298 dexteraque N)
- omnibus inpositum regem et labentibus annis
38