Carmina
Paulinus of Nola, Saint
Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
- multa iocis pateant; liceat quoque ludere fictis.
- sed lingua mulcente grauem interlidere dentem,
- ludere blanditiis urentibus et male dulces
- fermentare iocos satirae mordacis aceto
- saepe poetarum, numquam decet esse parentum.
- namque fides pietasque petunt, ut quod mala nectens
- insinuat castis fama auribus hoc bona uoti
- mens patris adfigi fixumque haerescere cordi
- non sinat. et uulgus scaeuo rumore malignum
- ante habitos mores, non semper flectere uitam
- crimen habet; namque est laudi bene uertere. cum me
- inmutatum audis, studium officiumque require.
- si prauo rectum, si religiosa profanis,
- luxurie parcum, turpi mutatus honestum,
- segnis iners obscurus ago, miserere sodalis
- in mala peruersi; blandum licet ira parentem [*]( 254 in adtrito (atrito N, attrito Bn) OJ, natiuo Vin. loge n Vm. 255 forentem N 257 emulor B omuleis B, romulieis Yl dectis N I 258 materia n praeiubente V1 259 condantino B, colatina Q m. 2) V, colatino N diceris diceris degere uico (iceris de ante gere in ras. m. 2) V degerre N 260 iocis] satis n quaeque 0 261 set B 262 ludere] laudem n 263 satyrae 0 acaeto Yl 264 parentem BOn 265 male Bn noctes n 266 fama N B B boti V1, moti coni. Zechmeister, noti Yin. ; uoti - patrii coni. Heinsxus 268 et cu, m ut v seuo B, seuorum n ruore (m m. 2) V maliguum Nl 269 uitae coni. Lebrun, uita coni. Zechmeister 270 uetere quu (r m. 3) V 272 sic 0 relligiosa n 273 luxuriae V, luxorie 0, luxuria N partum B, pcut n turbi n mutatur Auant. Col. honesto V, honestam N (houesta teste Peipero) 274 in mg. m. 2 exh. V saegnis 0 in eis n misere B 275 in mala peruersi] inmersa sodali N blandium liceti parentem 0 iram n. )
- excitet, ut lapsum rectis instauret amicum
- moribus et monitu reparet meliora seuero.
- at si forte itidem quod legi et quod sequor audis,
- corda pio uouisse deo, uenerabile Christi
37