S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Ecce iam apud uos omnes dotes esse non possunt; non enim spiritum dei soli uobis uindicare poteritis aut includere, quod intellegitur et non uidetur. sic enim in euangelio scriptum est: nam spiritus deus est et ubi uult, aspirat et uocem eius audis et nescis, unde ueniat et quo eat. permittite deum, unde uelit, ire et quo uelit accedere habeat libertatem, qui audiri potest et uideri non potest. et tamen studio criminandi libenter blasphemare uoluisti, ut diceres: \'nam in illa ecclesia quis spiritus esse potest nisi qui pariat filios gehennae?\' uomuisti de pectore tuo conuicium et putasti adiungendum esse de euangelio testimonium, ubi lectum est: uae uobis, hypocritae. qui circuitis maria et terras, ut faciatis unum proselytum, et cum inueneritis, facitis eum filium gehennae dupliciter quam uos estis. si hoc conuicium faciendum erat, quod non licet, quamuis sine causa fiat, utinam aliquis alter ex uestro numero hoc fecisset! te tamen hoc dixisse [*]( 4 cfr. Apoc. 1, 4 & 11 (20) 11 loh. 3, S 19 Matth. 23, 15 ) [*]( 1 consortium (r corr. ex s) B 2 posset v dotes ceteras G o . o communicastis PG per angelis (o 8. I. m. 1) B 6 supra om. vb memoratos G nobisque v 8 omnes om. RB 9 poterites P, potestis RBvb 10 enim legitur i. eu. (om. scriptum est) G 11 deus spiritus P 12 spirat G sed nescis (ut in Uulg.) RB 13 aut quo uadat G dominum pro deum PG ire—quo uelit om. v 14 audire v 16 inilla an nulla ineertum B qui spiritus PGB 17 qui om. Dupin. gehennae] iohenne B (sed cfr. I. 21) de peccatore B 19 hipocritae B, ypocrite G 20 ut om. B prosylitum P, proselitum RBG (ut infra) 21 facietis G gehenue B 23 quod non licet del. Casaub. 24 alter om. RBG edd. hoc dixisset RBvb, dixisse (et) (uncin. m. 2) G et tamen hoc te RBG, et tamen te hoc edd. )

44
satis admiror; id falso in alterum te dicere, ex quo, si ordinationem tuam consideres, possis et erubescere? commemorasti enim lectum esse in euangelio: uae nobis, hypocritae, qui circuitis maria et terras, ut faciatis unum proselytum, hoc est, ut mutetis alicuius sectam. tu quidem cuius sectae fueris nescio, tamen inportune a te hoc dictum esse aestimo, quod te iam forte huius dicti paeniteat. numquid nos aliquas peragrauimus terras ? numquid nos aliqua circumiuimus maria ? numquid nos ad peregrinos accessimus portus ? numquid nos aliquem adduximus Hispanum aut Gallum aut nos ordinauimus ignorantibus peregrinum?

Nam et fontem constat unam esse de dotibus, unde haeretici non possunt uel ipsi bibere uel alios potare, quia soli sigillum integrum, id est symbolum catholicum, non habentes ad fontem uerum aperire non possunt. * * nam cum in canticis canticorum scriptum sit: umbilicus tuus ut crater tornatilis, umbilicum altare adfirmare conatus es. si umbilicus membrum est in corpore, inter dotes esse non potest, quod membrum est; si ornamentum est, pars corporis non est.

Restat iam, ut dotes quinque esse uideantur, quae dotes cum sint ecclesiae catholicae, quae est in tot prouinciis [*](3 Matth. 23, 15 16 Cant. 7, 2 ) [*]( 1 admiror. Id .. diceres (uel dicere te) ex quo ... erubescere? propos. Casaub., cuilCS secutus sententiam te (om. libri edd.) dicere scripsi falsum (corr. i. mg. m. 1 ?) B 3 uobis scribae et pharisei hypocritae P 4 faciates P 5 hoc om. v 6 dictum est aestimo (estimo G) PG 7 quod (d eras. uidetur) B te om. B forte om. G 8 aliquid (corr. m. 2 t. mg.) G peragrauimus] circuimus G aliqua-maria n. nos] a om. G circumibimus (corr. m. 2) R 9 ad peregrinos-numquid nos om. B 10 hi spanum B aut] et edd. 12 fontem constantinum blbere potare esse G, fontem unum esse!? 13 uiuere (s. I. m. 2) R, uiuere B portare (s. I. m. 2) B, portare B 15 possunt] asteriscos posui hiatus indices, quem iam Casaub., Balduin. Dupin. alius alio loco sunt suspicati 16 in (s. I. m. 1) B cantico scriptum est G scr. est: Sit umb. vb 17 tornatilis] ornatus P, tornatus G 18 umbilicum P, umbllcus (sic) B est om. G 19 est et si G)

45
supra memoratis, etiam apud nos hic in Africa deesse non possunt. intellegite uel sero uos esse filios inpios, uos esse fractos ramos ab arbore, uos esse abscisos palmites a uite, uos riuum concisum a fonte. non enim potest origo esse riuus, qui paruus est et non de se nascitur, aut arbor a ramo concidi, cum arbor fundata suis radicibus gaudeat et ramus, si fuerit exsectus, arescat. iamne uides, frater Parmeniane, iamne sentis, iamne intellegis te argumentis tuis contra te militasse, cum probatum est nos esse in ecclesia sancta\' catholica, apud quos et symbolum trinitatis est, et per cathedram Petri, quae nostra est, per ipsam et ceteras dotes apud nos esse? etiam sacerdotium, quod in nobis adnullare uisus es in excusatione erroris et liuoris uestri, dum post nos rebaptizatis et post socios uestros in peccatc detectos hoc non facitis. dixisti enim, quod, si sacerdos in peccato sit, solae possint dotes operari. igitur, quia docuimus, et quid sit haeresis et quid sit scisma et quid sit sancta ecclesia, et huius sanctae ecclesiae est constituta persona et hanc esse catholicam, quae sit in toto orbe terrarum diffusa, cuius membra et nos inter alios sumus, cuius dotes apud illam ubique sunt. deinde in primo libro probauimus ad nos non pertinere traditionis inuidiam et hoc crimen etiam a nobis esse damnatum.

Iam illud mihi nolo respondeas, cur de solis ecclesiae dotibus loqui uoluisti et de sanctis eius membris ac [*](1 deesse] esse G 2 uel sero uos] uos seruos G 3 ramos fractos RBvb a uitae (corr. i. mg. m. 2) R 4 a fonte concisum B esse origo edd. 5 quia vb arbora ramo concidum B, arbor ramus concisus G 7 iam RB 8 iam nesentis G te ante argum. om. G 9 cum probatum] comprobatum G nos esse] non esse G, nosse Dup. 10 catholica sancta B non est G 12 in uobis adnullare P, ad nulla reuisus v (Cochl. coniec. adnullare nisus) 13 inexecndione B 14 baptii zatis G 16 hereses (i 8. I. m. 2) R 17 quid sancta v ecelesi, sancta G 18 hanc sanctam B 19 in toto sit vb terrarum orbe (cfr. p. 47, 16) PB dis fusa B 20 interralios (r alterum expunct.) B 21 pestinere (sic) B 28 nolo mihi P cur] cum d )

46
uisceribus tacuisti, quae sunt procul dubio in sacramentis et in nominibus trinitatis. cui concurrit fides credentium et professio, quae apud acta conficitur angelorum, ubi mis entur caelestia et spiritalia semina, ut sancto germine noua possit renascentium indoles procreari, ut, dum trinitas cum fide concordat, qui natus fuerat saeculo, renascatur spiritaliter deo. sic fit hominum pater deus, sancta sic fit mater ecclesia. haec omnia intellego a te ideo non esse nominata, ne in his omnibus ratio baptismatis agnosceretur, ubi nihil sibi operarius, qui homo est, uindicet, quod uos facitis. ideoque ad solas dotes te conferre uoluisti, quas uelut manu adprehensas aut arca conclusas catholicis denegans uobis solis eas frustra uindicare conatus es. cum agatur de regeneratione, cum agatur de homine innouando, nulla a te credentium fides, nulla professio nominata est; dum uis de solis dotibus loqui, haec omnia, sine quibus spiritalis ilia natiuitas reparari non potest, in silentio remisisti, et cum dotes ad sponsam, non sponsa ad dotes pertineat, sic ordinasti dotes, quasi ipsae uideantur generare, non uiscera, quae intelleguntur plus posita in sacramentis quam in ornamentis.

Nec illud praetereo, quod ore tuo et sensu nostro ecclesiam paradisum esse dixisti (quae res sine dubio uera est), in quo horto deus plantat arbusculas. et tamen deo diuitias suas denegastis, cuius hortum in angustias cogitis, n [*](2 in omnibus (corr. m. 1) R 6 fuerit Gv renascitur v 7 sic 4? fit hom. B deus pater hominum P sic fit mater sancta eccl. G 8 ate ideo Įţę B in iis edd. praeter v 9 nichil ibi (sic) G d operis v 10 quo duos (d prius m. 2 adscr. d alterum expvnct.) G 11 conferire G uelut arma adpraehensas aut archa P 12 arca] 1 aqua RBvb conclusas (corr. m. 2) R solis (s fin. adscr. m. 1 ut uidetur) G 13 de regen. cum agatur om. G 14 professio] promissio G . 15 omnia haec P 16 possit G 17 sponiam P non. (a eras.) B 19 posita plus B 20 quam ornamentis P 23 est om. BB horto] orto R, osto B 24 denegatis P cuius] cum sancti v hortum] hos tum (sic) B (efr. supra l. 23) cogitis] ponitis G )

47
dum uobis solis inmerito omnia uindicatis. utique plantationes dei sunt diuersa semina per diuersa praecepta. iusti, conti- nentes, misericordes et uirgines spiritalia sunt semina; harum \' rerum arbusculas in paradiso deus plantat; concedite deo, ut hortus eius sit longe lateque diffusus. quid illi negatis orientis et septentrionis, etiam occidentis prouinciarum omnium et innumerabilium insularum populos christianos, contra quos uos soli, pauci, rebelles estis et cum quibus nullum communionis consortium possidetis?

Iam et mendacium uestrum hoc loco iuste damnari potest, quo cotidie a uobis sacrificia condiuntur. nam quis dubitet uos illud legitimum in sacramentorum mysterio praeterire non posse? offerre uos deo dicitis pro ecclesia, quae una est. hoc ipsum mendacii pars est unam te uocare, de qua feceris duas; et offerre uos dicitis deo pro una ecclesia, quae sit in toto terrarum orbe diffusa. quid? si unicuique uestrum dicat deus: quid offers pro tota, qui non es in tota ? si nos uobis displicemus, quid uobis fecit Antiochia ciuitas, quid Arabia prouincia, unde probamus uenientes a uobis esse rebaptizatos ?

In uno tibi solo, Parmeniane frater, ingrati esse non possumus, quod ecclesiam nostram, id est catholicam, quae continetur toto orbe terrarum, quamuis ab ea sis alienus, laudare uoluisti in numerando dotes, in quarum numero satis [*]( 1 uindicastis G plantationis G 2 sun (sic) B 4 paradisso P, paradysum R, paradisum Bvb 5 hostus B diffusę.s (adscr. i. mg. u m. 2) G orientis septemtrionalis (om. et) G 7 quos 1łłV:ÇQŞ (del. m. 1 ?) G contra uos soli quos B 8 communi (adscr. m. recentisa. onis) G 9 consostium B 11 quod Rv, quo decoti die B condiuntur] condemnantur v 12 et uos B illum G 13 afferre d 14 pars est unam a 9 (utrumque del.) et offerre uos dicitis deo] supra haec uerba litt. minor. scr. te uocare de qua feceris duas P 15 faceris B deo om. RBvb offerre deo d 16 uni cuique B 17 offeres P 18 Anthiocia P, antiohia (c s. I. temmsime ser.) G 21 frater Parm. G 23 terrarum orbe G sis alienus] si solemus b (corr. Cochl.) 24 uoluistis (s fin. semiexp.) G in ante numer. om. vb innumerando (seitmx. m. 2) G, in merando (sic) B)

48
errasti, et in dicendo, quia ipsa est hortus conclusus et fons signatus et unica sponsa. hoc nos de nostro dicimus, nam tu de alieno locutus es. quicquid de laudibus ecclesiae dicere potuisti, et nos priores eadem loquimur. traditores uobiscum et ipsi damnamus, eos uidelicet, quos, si meministi, in primo libro demonstrauimus. et cum sit nobis cum uniuerso terrarum orbe communio et uniuersis prouinciis nobiscum, sic iamdudum duas ecclesias conparare uoluisti, quasi sola habeat Africa populos christianos, in qua uitio uestro duae uidentur partes effectae; et dum inmemor factus es Christi dicentis unam esse sponsam suam; tu in Africa non dixisti duas esse partes sed duas ecclesias. certe una est, quae ex uoce Christi meruit indicari, qui ait: una est columba mea, una est sponsa mea.