Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

absque enim notitia Dei quae potest esse solida felicitas, cum mors sit? somnio similis antequam tenetur, elabitur. rex es?

sed tam times quam timeris, et quamlibet sis multo comitatu stipatus, ad periculum tamen solus es. diues es ? sed fortunae male creditur et magno uiatico breue uitae iter non instruitur, sed oneratur.

fascibus et purpuris gloriaris? uanus error hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere purpura, mente sordescere. nobilitate generosus es? parentes tuos laudas? omnes tamen pari sorte nascimur, sola uirtute distinguimur.

nos igitur, qui moribus et pudore censemur, merito malis uoluptatibus et pompis uestris et spectaculis. abstinemus, quorum et de sacris originem nouimus et noxia blandimenta damnamus. nam in ludis currulibus quis non horreat populi in se rixantis insaniam? in gladiatoriis homicidii disciplinam?