Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

in scenicis etiam non minor furor et turpitudo prolixior: nunc enim mimus uel exponit adulteria uel monstrat, nunc eneruis histrio amorem dum fingit, infligit: idem deos uestros induendo stupra, suspiria, odia dedecorat, idem simulatis doloribus lacrimas uestras uanis gestibus et nutibus prouocat: sic homicidium in uero flagitatis, in mendacio fletis.

Quod uero sacrificiorum reliquias et pocula delibata contemnimus, non confessio timoris est, sed uerae libertatis adsertio. nam etsi omne quod nascitur ut inuiolabile Dei munus nullo opere conrumpitur, abstinemus tamen, ne quis nos existimet aut daemoniis, quibus libatum est, cedere aut nostrae religionis pudere.

quis [*]( 2 perditae mentis licentiae Pr, em. Rigaltius (ut interitum eorum perditae mentes licentia potestatis 1. nnndinentor Io. Dan. ab Houen) 4 mors deleuit Gelenius, res Eeraldus, prorsus Vonck L. L. 60; at Minucius ignorantiam dei dicit mortem 5 es sed Rigaltim: esset Ppr. m., cs et P corr. m. 2, esse r 10 nobilitates P\', sed s erasa 15 currulibus P : curnlibus edd. 1\\ inter se Heumann 17 furor et Mewrsius: furore P, furor r, furor est Heraldus 19 infigit anonymus Parisiensis recte, ut uidetur; cf. Lace. D. L VI, 20, 29: histrionum.. motus quid aliud nisi libidines docent et instigant ? j) inducendo Vonck (L. L. 60) et Heumann 23 contemnim\' P, sed im\' in ras. m. 2 26 nos addidit Heumann 27 cre- \' dere Meursim )

54
autem ille qui dubitat, uernis indulgere nos floribus, cum carpamus et rosam ueris et lilium et quicquid aliud in floribus blandi coloris et odoris est ? his enim et sparsis utimur mollibus ac solutis et sertis colla conplectimur. sane quod caput non coronamus, ignoscite: auram bonam floris naribus ducere, non occipitio capillisue solemus haurire.

nec mortuos coronamus. ego uos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi aut sentienti facem aut non sentienti coronam, cum et beatus non egeat et miser non gaudeat floribus.