Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

haec omnia sciunt pleraque pars uestrum ipsos daemonas de semetipsis confiteri, quotiens a nobis tormentis uerborum et orationis incendiis de corporibus exiguntur.

ipse Saturnus et Serapis et Iuppiter et quicquid daemonum colitis, uicti dolore quod sunt eloquuntur, nec utique in turpitudinem sui, nonnullis praesertim uestrum adsistentibus, mentiuntur.

ipsis testibus, esse eos daemonas, credite fassis: adiurati enim per Deum uerum et solum inuiti miseris corporibus inhorrescunt et uel exiliunt statim uel euanescunt gradatim, prout fides patientis adiuuat aut gratia curantis adspirat. sic Christianos de proximo fugitant, quos longe in coetibus per uos lacessebant.

ideo inserti mentibus imperitorum odium nostri serunt occulte per timorem: naturale est enim et odisse quem timeas, et quem metueris infestare, si possis. sic occupant animos et obstruunt pectora, ut ante nos incipiant homines odisse quam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non possint.