De non parcendo in deum delinquentibus

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Quid mea interest quid sis, cum ego enim haec dicam quae audiuit ab apostolo ille qui agnitus est pseudopropheta fuisse? talem etenim ego habeo te Constantium imperatorem, qualem habuerint gloriosi Paulus et Barnabus Bariesuban Iudaeum? sic etenim tu contrarius inueniris esse nomini domini, quomodo et ille fuerit; sic tu resistis ueritati, ut ille restitit; sic tu non uis credere homines in dei unicum filium, <sed) tibi atque illi ludaeo pseudoprophetae, nisi quia sic tu aduerso spiritu agaris, quomodo et ille ageretur. cum enim audis proconsulem uirum fuisse prudentem et cupientem ab apostolis beatis se instrui, quo posset uiam conprehendere ueritatis, et illum cuius tu imitator es restitisse apostolis, ne proconsulem ad credendum in dei filium perduxissent, manifestum est talem te esse. qualis ille fuerit Iudaeus pseudopropheta. item cum Paulum dicat scriptura sancta repletum spiritu sancto illam dixisse inuectionem, debes intellegere Iudaeum illum pseudoprophetam inmundo fuisse spiritu plenum. sicut ergo ille aduerso actus spiritu contradicebat, quia et tu ita instinctu aduersarii resistere inueniris, non te alium esse debes iudicare nisi Bariesuban Iudaeum pseudoprophetam. igitur quia te alterum Bariesuban Iudaeum pseudoprophetam esse intellegis, quotiens fuerit dictum ore tuo sacrilego: deus non habet uerum filium, ne moleste feras, si dicantur tibi a nobis illa quae sunt dicta ab apostolo praedecessori tuo Iudaeo pseudoprophetae: plenus omni dolo et fallacia, filius diaboli, inimicus omnis iustitiae, qui non desinis peruertere uias domini rectas, si fueris motus cur haec tibi dicantur quae fuerint dicta illi, [*]( ,28 Act. 18, 10 . ) [*]( 1 instructus d*icturum 8 quid v, qui V enim scripsi, ei Vv10eedaddidasuadenteLatiniop(pm.ait.) 17 iste v 21 instintu 25 tuo- illo sacrilego V test. Coletis 41 u 26 cantor O m. alt.) 27 prodecessori 30 illiclllius (ius it, ras.) )

255
cuius sis tenens iter mortis, multum te insulsum ostendes, qui uelis hoc esse quod filius ille Iudaeus pseudopropheta et nolis te illis nominari uocabulis nominum quibus fuerit et ille uocatus. iterum et hortor et deprecor, ut et moneo, ut tibi uelis consulere, ne aeterna te accipiat poena. si enim ille ita meruit excaecari, quia temptarit resistere, conspice quae tibi homicidae, quae sacrilego, destructori dei religionis possint mala repraesentari et in hac uita et in perpetuum. accipe adhuc ea quae te formare possunt non esse contumeliosos nos, sed ueraces. Antiocho septem illi gloriosissimi fratres restiterunt, nempe ut nunc tibi nos restitimus. legisti quartus quid responderit conpestilenti tuo, qui me contumeliosum dignaris clamitare, quia dicam tibi quod nisi conuersus fueris ad deum, in aeternum sis interituru.s; nempe dicit: potius est ab hominibus morti datos spem expectare a deo iterum ab ipso resuscitari; tibi enim resurrectio ad uitam non erit. si a nobis tu tyrannus audis quod ad uitam sis resurrectionem non accepturus, si in hac incredulitate manseris, quod non ad requiem, sed ad poenam sis resurrecturus sempiternam, quae contumelia est? quintus quoque cum admotus fuisset et uexatus, dixisse loquitur scriptura regi: potestatem inter homines habes, cum sis corruptibilis, facis quod uis; noli autem putare genus nostrum a deo esse derelictum. pa.. tienter sustine et uide, magna potestas illius qualiter te et semen tuum torquebit. quid tibi uidetur, quia tali constantia dei seruus inuectus fuerit in contyraunum tuum? numquidnam iniuriosum fuisse cultorem dei diaboli iudicabis cultor? illum uera dicentem negabis superbum, nec me debes iudicare insolentem, quia dicam tibi non derelinqui nos a deo, propter quem haec sustineam, te contra, nisi fueris correctus, cum corruptibili gloria tua ad nihilum uenturum. quid etiam [*]( 14 n Mach. 7; 14 21 ib. 7, 16 ) [*](1 ostendi v 7 destructore 8 accipe** (re eras.) 15 ominibus 17 si te a 19 resurrecsurecturus m. 1 22 habena fort. 28 si illum fort. ne 31 uenturum coni. Latimius, uenturus Vv; contra te qui — sis ad nihilum uentnraa, coni. Coleti )
256
sextus dixerit inspice, et inuenies nos eo cuneo reniti tibi turbido procellae quo illi fuerunt renitentes: noli frustra errare; nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in deum nostrum, et digna admonitione facta sunt; tu autem ne te existimes inpune futurum, cum contra deum pu- gnare temptaueris. probant epistolae meae mediocritatis et libri rustico licet sermone descripti me saepe dixisse, quod peccata quidem fecerint nostra, ut in tuas antichristi praecursoris ueniremus manus, te tamen pugnare contra deum et idcirco, nisi tibi prospexeris, te quidem ut istum Antiochum in aeternam poenam futurum, nobis uero propitiaturum dominum.\'

Dolens es, cur commissis nobis te et quisnam sis reuelemus et quod sit dignum antichristi umbram te calcari a cunctis Christi militibus. qui me, inquis, calcare potuerunt? illi quos, cur se Christianos fateantur, carceribus retines reclusos, patrimonio priuas, facis extorres, torques, interficis. hinc nos insolentes esse censes, quod cunctos nobis creditos deprecemur diaboli calcare caput, sacrilegos conatus tuos uirtute passionum Suarum inlatarum pro Christo dei unico filio deducere ad nihilum. sit tibi et illa gloriosissima mater septem horum filiorum insolens, quia ad coamentem tuum uincendum Antiochum suos inlicere dignata filios dicens: nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque ego spiritum donaui uobis et uitam et singulorum membraturam non ipsas conpegi; sed enim mundi creator, qui formauit hominis natiuitatem quique omnium scrutatur originem et spiritum uobis cum misericordia iterum reddet et uitam, sicuti nunc uos ipsos despicitis propter leges eius. haec dicere non destitit filiis religiosa mater, fortiter filios diligens, quoad usque cunctos aduertisset interfectos. nos contra, quos praedixerat [*]( 2 n Mach. 7, 18. 19 24 ib. 7, 22. 23. ) [*]( \'4 admiratione Sabatier; & £ ut aavpuo(iov LXX 11 fatnr\' 17 faces 19 capnd conatos 22 coamentem V at Poncius coni., eonamentum v 23 dignata sit coni. Latinius, dicata V m. 1 27 scrutatur scripsi, scrutator Vv originum v . )

257
ore prophetae futuros pastores gregi suo dicens: et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina, tacere decuerat, ne tibi ad mactandas uenienti rabido lupo dei oues fuissemus uisi insolentes? mulier eo usque corda incendit dei amore filiorum, ut eorum interitu gladii fuisset potita uictoriarum; et nos Christi dicere militibus fuisse congruum arbitratus es: nolite arma sumere contra Constantium diaboli satellitem, nolite resistere templo omnium daemonum; magis autem facite quaecumque fieri praeceperit . quae haec est nostra contumacia, si officium nobis delegatum a deo nitamur implere, si denique istius mulieris imitatores fuerimus inuenti? tu uis diabolo placere cuius opus inueniris celebrare, nos minime uis deo haec te gerendo contra fieri acceptissimos. si te adhuc mouet, cur quod ea uoceris a nobis, accipe etiam ab illo septimo huius mulieris sic clamitatum contra Antiochum filio: Antiochus autem contemni arbitratus et eius quae increpabat uocem despiciens, cum adhuc adolescentior superesset, non uerbis hortabatur tantum, sed etiam cum iuramento adfirmabat diuitem et beatum facturum, translaturum a patriis et hospitem habiturum et res necessarias crediturum. sed ad ista adolescente non intendente uocauit matrem et suadebat, ut adolescenti fieret in salutem. cum autem multis esset hortatus, suscepit suadere se (filium. itaque inclinata ad illum derisit, crudelem tyrannum et ait patria uoce: fili, miserere mei, quae te in utero mensibus decem portaui et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi. peto, nate, aspidas in caelum et in terram et omnibus quae in eis Sunt inspectis intellegere quia ex nihilo fecit illa deus et hominum genus ita (fit, ut non [*]( 1 Hier. 3, 15 16 II Mach. 7, 24-38 ) [*]( 6 gaadii coni. OaUcmdius 9 quarocumque V, em. v 11 deligatum 13 interpunctionem post minime sustuli te contra uel contra te h. g. exspectes 16 contempni 18 ortabatur 20 translaturum V, translatorem v sed translaturam in notis adf. Tilius 21 adolescentem non intendentem Vv, em. Coleti 28 omnibus v, omnia V 29 post genus distinguit v, sed cf. Cypriani ad Portun. p. 341, 7 fiet v ) [*]( xnn. ) [*]( 17 )
258
timeas carnificem istum, sed dignus fratrum effectus suscipias mortem, ut in illa misericordia cum fratribus te recipiat. cum haec illa dixisset, ait adolescens: quem sustinetis ? um oboedio regis imperio, sed praecepto legis obaudio, quae data est nobis per Moysen; tu uero, qui inuentor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manum dei. si enim propter increpationem et correptionem dominus noster nobis I uiuis modice iratus est, sed iterum reconciliabitur semis suis; tuque, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli uanis spebus in seruos eius inflatus; nondum enim omnipotentis, omnia conspicientis dei iudicium effugisti, nam fratres nostri modico nunc dolore sustentato sub testamento dei aeternae uitae recciderunt; tu uero iudicio dei instas superbiae poenas exsolues. ego autem sicut et fratres et animam et corpus trado pro patriis legibus, inuocans deum maturius genti nostrae fieri propitium teque cum tormentis <ac) uerberibus confiteri quod ipse est deus solus. in meum uero et in fratribus meis statuere omnipotens ira, quae super omne genus nostrum iuste superducta est._

Quid, Constanti, a nobis plus audisti quam ea quae ab hoc dei sunt dicta fideli seruo ? si ille dixit ad Antiochi satellites: quem sustinetis? non obaudio regis imperio, sed praecepto legis obaudio quae data est nobis per Moysen; et nos tuis dicimus: quid est quod nos ad Constanti antichristi praecursoris uoluntatem posse facere existimatis Arrianos? ut sumus Christiani, semper erimus. si ille Antiocho dixit: tu uero qui inuentor omnis malitiae factus es in Hebrum non effugies manum dei; et tibi nos diximus atque sumas dicentes, quod enim, quia te potior nullus umquam fuerit persecutor sacrae legis dei, quia sis non effugiturus dei manum. si audit Antiochus, quod arguendi gratia suis tunc dominus fuerit iratus et quod iterum esset reconciliaturus se [*]( 22 n Mach. 7, 30 27 ib. 7, 81 ) [*]( 4 oboedio-obaudio V, obedio-obedio v 10 spebus coni. GallaflditU. speciebus Vv inflatus om. v 12 patres v 17 ac om. V, add. v 18 iram v 25 existimatis facere v 29 ullus SO quia abundat 82 reconciliaturum )

259
seruis suis, haec et tu nos dicere audis. si illi dictum est regi: tuque o scelerate et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli uana spe in seruos eius inflatus; nondum enim omnipotentis, omnia conspicientis dei iudicium effugisti, haec et tu.audis a nobis, quod enim sis sceleratus omnium hominum flagitiosissimus, qui idcirco haec geras ut nos coapostatas facias tuos, sed tamen frustra te elatum, uana instinctu diaboli in nos dei seruos spe inflatum, quia neque tuos possis implere conatus malignos neque dei omnia conspicientis omniaque potentis euadere iudicium. audis a nobis, sicut et per illum inlustrem adolescentem audit Antiochus: quod enim fratres nostri pauca perpessi sub testamentum dei aeternae uitae recciderunt, tu uero quod sis indicio dei iustas superbiae poenas persoluturus. audis et a nobis nos ita esse paratos interfici a te carnifice pro deo, sicuti iam fratres nostros interfecisti, animas et corpora nostra tradere nos paratos pro Iesu Christo dei uero unico filio; confidere praeterea nos de eius infatigabili pietate, quod enim omnem quidem gregem suum sit maturius erepturus ex te rapace lupo, ex te cane rabido; tu uero quod sis, nisi tibi consulueris, semper in tormenta abiturus. quid ego plus siue per scripturam siue in praesenti tibi dixerim, uolo reuincas, tu nostri temporis tyrannus. si te ego carnificem dixi, dixit non solum iste adolescens iustissimus, sed et eius mater Antiocho coamenti tuo; si inuentor omnis malitiae dictus es a me, si quod non sis effugiturus manum dei, si sceleratus et omnium hominum flagitiosissimus, quia non sis omnia potentis, omnia conspicientis iudicium effugiturus, sed in indicio dei tu iustas poenas sis exsoluturus, haec omnia iam ab isto religioso adolescente dicta fuerant collegae tuo Antiocho. contumeliosum me clamitas, quia uideas digna tuis factis [*]( 2 n Mach. 7, 34 12 ib. 7, 36 ) [*]( 4 omnia conspicientis om. v \'7 quoapostatas 13 recciderint 14 et 8. Z. 20 sit 21 habiturus V fort. recte si reposueris sempiterna pro semper in 30 aduliscente. ) [*]( 17* )
260
nomina tibi inposita, illa quae iam contyrannis tuis inposuerunt nostri praecessores, cultores dei uiui. Petrus beatus apostolus, sobrii, inquit, estote, uigilate, aduersarius vester diabolus <tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem transuoret, cui resistite firmes in fide, scientes has, easdem passiones in omni hoc saeculo fraternitatem uestram perpeti. si putas quia contumeliosus sum, propterea quod audias mala esse quae geris, in quo inuenior diabolo resistere secundum apostoli praeceptum? ecce enim uino suo hic draco ad omnem te perducens ebrietatem inmisit in omnem dei gregem, ut cunctos tuo regali usus adminiculo sicut ipse es efficias ebrios, hoc est insanos uecordes dementesque. te etenim quia de Sodomorum uite, de uinea Gomorrhae sic efficit ebrium, ut temet fornicatum, sicuti sint fornicati Iudaei, non uideres? in quo, inquam, resistemus diabolo, si tibi per quem ad nos transuorandos semet armarit non itum fuerit obuiam? si non tibi fuerit dictum a sobriis ebrio, a sospitibus aegro, ab integris uulnerato, a uidentibus caeco, a stantibus eliso, a piis impio, ab ouibus dei rapaci lupo, a benignissimis misericordiamque diligentibus crudeli carnifici . saeuo homicidae, a deum clarificantibus blasphemo, a cultoribus dei sacrilego, a Christianis haeretico Amano, si non tibi fuerit dictum a nobis: discede, minister aduersarii nostri, da honorem deo? in quo resistemus diabolo, si tibi uoluntatis illius sagenae pepercerimus, si non uniuersis ebrietas tua, hoc est insania fuerit declarata, si denique non per id quod saeuis aduersum nos fueris omni orbi manifestatus, ex eo quod gerens sis haec non te Christi seruum posse sentiri, sed plane mancipium illius qui sit tamquam leo rugiens aduersum nos? hinc tibi uidemur esse petulantes, quia dicimus tibi uino illo te factum ebrium, de quo fuerint et illi ad omnem perducti [*]( 3 I Petr. 5, 8. 9 ) [*]( 2 praedecessores v 3 stote 4 tanquam v, quam V 5 ressistite firmi v 10 ebriaetatem 12 uaecordes 13 uitae gomurre 14 sunt v 16 transuoratos m. 1 amarit 21 blasphemio 26 declata )
261
ebrietatis dementiam, illi ad quos uel propter quos dicitur: peccauerunt non ei filii maculati; natio praua et peruersa, haec domino retribuistis? sic plebs fatua et non sapiens? et infra: bibit uinum et manducauit Iacob et satiatus est, et calcitrauit dilectus; pinguis factus est et incrassatus est, dilatatus est et dereliquit deum qui fecit eum et recessit a deo saluatore suo. exacerbauerunt me in alienis, in abominationibus suis concitauerunt me et sacrificauerunt daemoniis et non deo, deos quos non nouerant; noui ad praesens uenerunt quos nesciebant patres ipsorum. deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es deum alentem te. sic te ut Iudaeos dereliquisse deum et idololatriam secutum probat quidem perfidia tua quam praedicas.

Sed nunc ad hoc te solum arbitratus sum perducendum, ut uideres non esse nos, quia quod sis tibi dicam, iniuriosos petulantes atque superbos, sed ueraces, sed praeter deum timentes neminem. Iohannes beatissimus apostolus, carissimi nolite, cum dicit, omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex deo sunt, quoniam multi pseudoprophetae exierunt, tu mihi unus esse ex his pseudoprophetis manifeste uideris, siquidem negando dei unicum filium non te habere nisi antichristi spiritum in ore tuo sacrilego declares. hinc efficitur, ut nec audire possis nos loquentes de diuina aeternitate unici filii dei, siquidem spiritus ille qui in te manet antichristi non possit sustinere et nolit se ex te pelli, sed sit cupiens eo usque in te mansitare, donec te uideat ad illa raptum loca, in quibus ipse sit in perpetuum futurus; dolet enim te tam fidelissimum delicium suum, te omnibus desideriis suis parentem ex se eripi. carissimi, inquit, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex deo sunt, quoniam multi pseudoprophetae exierunt in saeculo. ex hoc [*]( 1 Dent. 32, 5. 6 4 ib. 82, 15—18 17 I Ioh. 4, 1 29 ib. 4, 1—3 . ) [*]( 1 dementia 4 calcitauit 6 dereliquid 8 daeos 20 manifestae 22 sacrilegio )

262
intellegite spiritum dei. omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne uenisse ex deo est. et omnis spiritus qui destruit Iesum ex deo non est, et hoc est quod est antichristi, et infra: isti de saeculo sunt, propterea de saeculo locuntur et saeculum audit eos; nos autem ex deo sumus. qui cognoscit deum audit nos, qui autem non est ex deo non audit nos. ex hoc intellegimus spiritum ueritatis et spiritum erroris. clarum est, Constanti, te esse antichristi portantem spiritum, te spiritu agi erroris. sicut enim qui dixerunt non suscepisse hominem de utero beatae uirginis unicum filium dei, qui non illum crediderunt incarnatum, hominem factum, habere erroris adstruantur spiritum et antichristi nuncupantur, sic et uos Arriani cum unicum dei filium natum uere de patre negatis, hoc est de substantia patris, uerum illum esse filium cum despuitis et semper illum cum patre regnasse, numquam filium fuisse sine patre neque patrem sine filio cum credere detractatis, cum unam habere patrem et unicum filium eius deitatem negatis, cuius uos spiritu esse plenos manifestatis nisi antichristi? non etenim potest dicere dei habens spiritum: erat quando non erat et factus est ex nihilo, de unico dei filio, cum illum sine initio credat cum patre regnasse et regnaturum sine fine. itaque cum non -;-esse illum uerum dei filium dicitis, cum denique atcoovacovxai , quod dicunt Graeci, nos uero Romani dicimus unius substantiae cum patre, illum esse destruere temptatis, utique et uos de illis esse pseudoprophetis et inter antichristos pronuntiantis.

Non me debes contumeliosum indicare, quia dicam te inmundo spiritu agi, qui dicam te antichristi praecursorem; os etenim tuum te hoc esse reuelat, neque enim habens spiritum dei poterit talia adstruere quae uos adseritis Arriani aut cuncti uariarum sectarum uestri cohaeretici. negas deum [*]( 4 I Ioh. 4, 5. 6 ) [*]( 7 hoc 8. 1. m. alt. 14 est deest fort. auulsum initio folii pratris 18 plenus 22 cum] eum v 23 OMOYCYON TQ TTPI 25 patrem 26 pronnntiaritis scripsi, pronuntiarit V, pronunciari r, pronuntiatis coni. Poncius 31 quoheretici V, quoque haeretici v )

263
uerum habere filium, dicis illum esse adoptiuum, et iudicas te non intellectum, quod enim unus sis ex illis antichristis, ore pronuntiantis Iohannis. reuelatus es inquam te spiritu aduerso duci. inde est denique quod nec crediderimus tibi dicenti de filio: factus est ex nihilo. cognouimus etenim haec non potuisse dicere nisi pseudoprophetae spiritum, nisi antichristi praecursorem, nisi satellitem atque mancipium daemonum. non tibi haec dicenti potuimus credidisse, quandoquidem spiritus sanctus et per prophetas fuerit locutus de unico dei filio illum esse uerum filium dei, illum aeternum esse et coaeternum patri, numquam neque filium sine patre neque patrem fuisse aut esse sine filio et beati haec eadem apostoli retulerint, siquidem sanctus spiritus paraclitus qui fuerit in prophetis etiam in apostolis manserit, qui sanctus paraclitus spiritus, quia in dei sit ecclesia et uos sitis constituti extra ecclesiam dei, cum non manens sit in uobis, utique probamini antichristi uos habere spiritum; qui inmundus spiritus, ne haec quae ingerimus uideatis, corda haeretica uestra tenebris offundit errorum caligine caeca, ne scilicet ex eius possetis emergere laqueis. iudicas nos esse contumeliosos, quia te qualem esse uidemus pronuntiemus. ecce etiam cum in Euangelio cata Matthaeum dixisse dominum inuenio: ecce ego mitto uos, sicut oues inter lupos, tu mihi esse unus ex illis lupis uideris et quidem omnium luporum contra dei gregem rugientium rabiem in quem uideam congestam. quis etenim dei unici filii negator non gaudeat, non prae se ferat, cum uideat sic te Christi depopulatum gregem? ex illis quoque unum te accipio incredulis, ex illis perfidis ad quos dicitur: progenies uiperarum, quomodo potestis quae bona sunt loqui, cum sitis mali? nam ex abundanti corde unusquisque loquitur de ore suo. bonus homo de bono thesauro emittit bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. si bona sunt, [*]( 22 Matth. 10, 16 29 ib. 12, 34. 85 ) [*]( 2 te coni. Latinius, ne Vv 3 pronuntiatis coni. Latiftius 6 posse v 19 offundi terrorum v 19 possitis fort. 22 mattheum )
264
Constanti, quae loqueris, bonum potes habere thesaurum. petulans sum, quia dicam tibi tenebras tuo habitare in corde; inde ex tenebrosissimis sensibus tuis, ut es, inmunda tenebrosaque audes proferre. ecce etiam illud quod dictum est beato Petro a domino si audias, dicturus sine dubio me contumeliosum. Matthaeus sanctissimus, adhuc, inquit, ipso loquente ecce ludas unus de duodecim et cum eo turbae multae cum gladiis et fustibus missi a principibus sacerdotum et senioribus plebis; qui autem tradidit eum dedit eis signum! dicens: quemcumque osculatus fuero ipse est, tenete eum. et confestim accedens ad Iesum ait: aue Rabbi. et osculatus esti eum. dixit autem Iesus: ad quid uenisti amice? tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percussit seruum principis sacerdotum et amputauit auriculam eius. tunc ait illi Iesus: conuerte gladium tuum in locum suum; omnes enim qui accipiunt gladium gladio peribunt. contumeliosum me dicas necesse est. cum audieris quia, si gladio utaris, sis periturus gladio. aut numquid non es usus gladio? Christianorum si nullum gladio interemisti, si nullum ad mortem usque persecutus es, cur dei unicum filium uerum filium fuerit esse confessus, cur apostolicam atque euangelicam tenuerit fidem, cur non esse Arrianus noluerit, poteris non perire gladio? audis enim dictum beato Petro et utique a deo dei unico filio, omnis qui gladio utitur quod gladio sit periturus. contumeliosus sum, quia dixerim tibi: Christianis non licet interficere quia pati non facere dignum sit iniuriam Christianos, interfici; debes etenim pro Christo non Christianos se clamitantes interfice-re. haec nobis dedit mandata dominus; si custodita fuerint, tunc [*]( 6 Matth. 26, 47-52. ) [*]( 1 loquaeris 3 ex v, et V, et ex fort. 4 illut 6 matthens inquid 12 quod 13 ingecerunt 20 gladio in necem Christianorom? sic distinxit et suppleuit Gallandius; Christianorum cum sequente enuntiato coniunxi 28 et interfici coni. Coleti )
265
Christiani esse perseuerabimus. contra tu cum gladio digneris eius persequi seruos, non te utique iam Christianum poterimus nuncupare, sed plane latronem uel gladiatorem.

Interea, quoniam recitauimus quomodo coamens tuus Scarioth ludas tradiderit dominum, isto in loco eius penitus retractemus sacrilegii causas et tuas, et inuenies unum uos esse te et ludam Scariotham. ille tradidit dominum Iudaeis, quia non fuerat credens\' nisi quomodo sit nunc credens conscotinus tuus Sirmiensium, qui dicebatur ac dicitur indigne Fotinus. tu tradidisti eum et quidem toto orbi, ut cuncti eius possint negare diuinitatem. quis uestrum in scelere maior est? ego arbitror quia tu. omnis enim qui peccauerit in filium hominis, demittetur ei; qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum, non dimittetur ei neque hic neque in futuro. tu deitatem illius quo cuncti possint negare, extitisti traditor. quantum enim apud te est, tradidisti eum, de quo et libros scriptos dedisti et praedicatores benigni uoti tui omni in loco constituisti. quem quo possent omnes negare uerum illum esse dei filium, apostolicam atque euangelicam contra uos haereticos apud Niciam descriptam fidem fecisti iudicare haereticam et blasphemiam tuam fecisti dici catholicam. et tamen iste ludas, qui eum tradiderat, uidens in suae salutis se operatum necem, paenitentia ductus retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens: peccaui, quod tradiderim sanguinem iustum. at illi dixerunt: quid ad nos? tu uideris. et proiectis argenteis in templo secessit et abiit et laqueo se suspendit. ille licet uno momento paenituit et pretium quod acceperat reddidit; tu quid tale, qui conuentus piaculum te facere ab eius seruis non solum non paenitueris, sed et magis in contumaciam creueris? tu quid tale, qui sis dans omnes copias regni tui, ut possis sacrilegium tuum [*]( , 12 Matth. 12, 32 23 ib. 27, 3—5 ) [*]( i. 3 ue 4 quoamens 6 poenitus 9 Smyrniensiulfl v indignae 10 toti v 14 et tu deitatis v 15 possint coni. Tilius, possunt Vv 20 aput describtam iudicari fort. 26 argentis 31 firmari )

266
firmare, qui quos alio modo corrumpere non potueris a ueritate, nonnullos ingenti praemio facultatum tuarum corruperis, qui certum numerum egenorum ita locupletaueris, ut comitibus tuis de diuitiarum magnitudine possint aequari? ludas posteaquam facinus suum aduertit, laqueo finiuit uitam; tu qui pro magnitudine maleficii tui maiore mereris plecti supplicio, quid eris acturus, cum male te fecisse sero licet cognoueris, cum ea quae nunc possunt conspicere minime suppurati ueneno haeretico oculi tui uidere coeperint? et tamen, si uelis credere, dimittatur tibi necesse est id quod ex ignorantia geris, sicuti dimissum beato Paulo apostolo aduertis; sin uero, sic eris ut ludas descensurus ad infernam noctem, tunc dicturus eis qui te nunc haec facere conpulserunt, hoc est coarrianis tuis: peccaui uobiscum, negans unicum dei filium; peccaui tribuendo uobis auctoritatem ad eius aeternam negan-15 dam clementiam. tunc cum cognoscere ceeperis patris et filii et spiritus sancti unam nos recte confiteri aeternitatem, cum uidere coeperis quod una sit magnitudo unaque potentia in patre et in unico filio eius et in sancto paracleto spiritu, ubi tunc erunt qui te inpulerunt ad hoc perpetrandum sacrilegium, ut dicas ad eos: paeniteor, quia uobiscum dei inimicis cucurrerim, quia uobiscum fuerim persecutus dei domum? tecum erunt sine dubio in gehenna. ubi tunc erunt diuitiae regni tui, quae tibi non ad salutem, sed proficiunt ad aeternum tuum interitum? optamus quidem, ut tibi salutis tuae inimico dignetur reuelare deus ueritatem emergasque e tantis periculis. ceterum quantum in scelere sis eminentior ab Scarioth Iuda, non est laboris aestimare, quandoquidem tu ad eius diuinitatem negandam omnem conuocaueris orbem, Iudas uero solis illis dominum tradiderit qui in eum necdum crediderant; tu contra etiam eos prouocare dignatus es ad negandam eius deitatem qui iam crediderant. ludas nulli uim intulit ut secum periret, tu contra cum militari manu sis pugnans contra nos quos cognoscis credere, quomodo [*]( « 5 auertit (d m. alt.) 11 dimisao 13 conpalerant v quoarianis 20 ad v, ut Y 25 interitIIIII 33 sis] es exspectes )
267
patriarchae prophetae apostoli ac martyres crediderunt; utique quantum distet inter te atque ludam non est magni laboris perpendere.

Dicis me contumeliosum, quia et me et mihi commissos sim cupiens non tua pestifera doctrina uulnerari, quia dicam tibi morbo te plenum et iccirco te esse a dei uitandum seruis, ne iam ipsi morbidi effecti una hac tua pereamus peste. utinam, inquit Corinthiis apostolus, sustineretis pusillum insipientiae meae, sed et subportate me. aemulans enim uos deo aemulor. statui enim uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. timeo autem ne sicut serpens Euam seduxit astutia sua corrumpantur sensus uestri a castitate quae est in Christo Iesu. idcirco tibi uideor esse contumeliosus, quia sim timens ne per blasphemiam tuam corrumpas castitatem quam habemus in Christo Iesu, quia sumus metuentes ne, sicut serpens carissimus tuus Euam seduxit astutia sua, seducas nos a deo et facias reos mortis. ducis me contumacem, quia dicam te operarium dolosum pseudochristianum. non sunt primum per me aduersum te prolata. audis etenim beatum apostolum operarium te designasse dolosum, pseudoapostolum: nam eiusmodi pseudoapostoli sunt operarii dolosi, transfigurantes se in apostolos Christi. nec mirum, ipse enim satanas transfigurat se sicut angelus lucis; non magnum si ministri eius transfigurantur, sicut ministri iustitiae, quorum finis est secundum operationem ipsorum. hinc tibi uideor esse superbus, quia dicam te cognoscens ex actibus tuis ex illis esse, quos tales futuros spiritus sanctus per apostolum praeostenderit. si non es tu operarius dolosus, reuince me; ego enim scio quod fingis te Christianum, cum Arrianus sis, omnes nos uolueris seruos cuius tu satellis es [*]( 8 n Cor. 11, 1-3 21 ib. 12-15 ) [*]( 1 itaque fort. 4 qui aet V, qui et v 6 alt. te om. v 11 timeautem 14 ti///mens basphemia tua Cx supra a in fine utriusque uocabuli erasa) V, blasphemias tuas v 17 ducis V, dicis v 25 sicundum. .26 cognoscentes 27 talis )

268
facere. si non es operarios dolosus, tu proba; nos etenim\' nidemus in quibusdam pium te fingere, cum omnem exerceas in nos Christianos impietatem tuam. si non es tu operarios dolosus, quomodo fingens pacem te firmare conatus fueras ad omnem dei ecclesiam destruendam, ad pacem ei per unicum dei filium traditam dissoluendam ? neque enim pacem domini habere possim exinde, ex quo fecissem id quod mihi iubebas contra domini praeceptum, ex quo ipsum denique unicum dei filium, ut tu negas, coepissem negare. si non transfiguratus es in apostolos Christi, qui, tamquam uere ad te omnis cura ecclesiae pertineat, sic sis sollicitus, uidelicet ne quis alicubi catholicus praesit ecclesiae episcopus, ne quis relinquatur qui se possit fateri Christianum? tollis episcopos catholicos, ordinas haereticos, scribis horrendas conminationes, ne forte oriatur seditio. utique qui ignorat arbitratur te, dum haec agere con spicit, esse Christianum; nos contra qui instruente apostolo beate cognoscimus transfigurasse <se) sicut angelum lucis satanam. qui haec cuncta aduersum ecclesiam sanctam per te gerit. mirari non possumus, si te ministrum eius conspiciamus, si uelut iustitiae transfiguratum ministrum <in)iustatiae. hortamur. utinam temet conuertas ad hoc, quo possis credi dei seruus. I quo possis iudicari et intellegi Christianus. quotiens dicitur a nobis tibi non te potuisse dei unici filii negatorem existere. nisi quia sis aduerso plenus spiritu. dicere es solitus, quod enim tibi iniuriam faciamus, et quamuis rem hanc plurimis in locis iam probauerim inmundis spiritibus instigantibus corda uestra uos uenire contra dei familiam, adhuc in Actibus apostolorum sume quae acciderint. factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonis occurrere nobis, quae r.ed(i £ )um multum praestabat [*]( 28 Act. 16, 16—34\' ) [*]( 1 si scripsi, nisi Vv proba nos. Etenim uulgo distinguitur 6 dei om. v 7 possem furt. 10 apostolum Christi, quia. coni. Gtlllandius iure fort. 14 scribus 17 se addidi 20 iniostitiae scripsi, iustitiae Vv iustitiae hortamur. Utinam uulgo distmgmtur 27 uenire] saeuire fort. athuc 29 quendam 30 occurre in occurrit corr. m. alt. redum V, redditum v )
269
dominis suis diuinando. haec subsecuta est Paulum et nos et clamauit dicens: hi serui dei excelsi sunt qui praedicant nobis uiam salutis. hoc autem faciebat per multos dies; quod cum indoluisset Paulo, conuersus ad spiritum ait: praecipio tibi in nomine Iesu Christi, ut exeas ab ea. et exiit eadem hora. mdentes autem domini eius quia exiit spes reditus eorum adprehensum Paulum et Sileam extraxerunt ad forum ad magistratus et obtulerunt eos dicentes : homines hi conturbant ciuitatem nostram, cum sint Iudaei, et praedicant sectam quam non licet nobis recipere nec facere, cum simus Romam. et consurrexit uniuersa turba aduersus eos, et magistratus destitutis tunicis eorum iusserunt eos uirgis caedi. et cum multas eis inposuissent plagas, miserunt eos in carcerem praecipientes custodi carceris diligenter seruare eos. qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in imam carceris et pedes eorum in neruo conclusit. circa mediam autem noctem Paulo et Silea orantibus et hymnum canentibus deo audiebant eos ceteri uincti. repente autem terrae motus factus est magnus, ita ut concuterentur fundamenta carceris, et ostia aperta sunt et omnia uincula soluta sunt. expergefactus est custos carceris et cum uidisset ostia carceris aperta, exemit gladium, ut se interficeret existimans fugisse uinctos. exclamauit autem Paulus uoce magna dicens: nil tibi mali feceris; omnes enim hic sunt. quo audito custos carceris petit lumen et ingressus est et tremens procidit ad pedes Pauli et Sileae et cum produxisset eos foras, ait: domini quid me oportet facere, ut saluus sim ? at illi dixerunt: crede in deum Iesum, et saluus eris tu et domus tua. et locuti sunt ei uerbum domini cum omnibus qui erant in domo eius. et sumens eos ipsa hora noctis lauit a plagis, et baptizatus est ipse cum omnibus suis. et ducens eos in domum adposuit mensam, et epulabatur cum uniuersa domo sua credens in domino.

Igitur ut ille spiritus pythonis audiens nomen domini Iesu Christi, mox effugatus est de domo sua, concitauit [*]( 1 est om. v 2 et om. v 3 nobis v 12 disruptis coni. Gall., discisais Latmius, dissutis fort. cedi 20 ostea m. 1 experge *****factus (autem eras.) 22 et eristimans V; et exp. Latinius uinctus m. 1 32 epulabatur coni. Latinius, epulabantur Vv )

270
uniuersum populum ciuitatis aduersus unici filii dei maiestatis praedicatores, ita et te cum tuis contra nos eius seruos illi inpuri. spiritus concitauerunt. nec dubites te isdem agi spiri-I tibus quibus fuerint acti contra Paulum et Sileam surgentes, quando te sic dei religionis factum uideas persecutorem, ille uulgus fuerit qui necdum credidisset in dei unicum j filium, qui non aliunde talis, nisi quia sine spiritu fuerint dei, ut tu quoque esse probaris. spiritum etenim te habere sanctum non posse, nisi credideris in dei unicum filium, custodis istius carceris factum manifestat, qui cum utique unus fuerit e populo illo resistenti, tamen iste, posteaquam credidit quia iam sancto regeretur spiritu quo regerentur Paulus et Sileas, nonnisi uiam tenere amplexus fuerit eorum, propter quos uiderat ianuas sponte carceris reseratas. ita tu qui nunc diuerso ageris spiritu, nisi credideris in unicum dei filium, sicut etiam nos credimus, habere in te non poteris nisi aduersarii nostri spiritum. ait etenim ille custos ad gloriosos Paulum et Sileam: domini quid me oportet facere, ut saluus sim? at illi dixerunt: crede in dominum nostrum Iesum, et saluus eris tu et domus tua. constat igitur non te esse saluum, quia adhuc non credideris in dominum Iesum. nec enim poteris te adseuerare credidisse in eum, cum sis eum persequens. aut numquid arbitraris non te ipsum persequi in nobis? si non ipsum persequeris in nobis, quomodo ipse dicit ad Saulum: quid me persequeris? ego sum Iesus quem tu persequeris. durum est tibi calcem mittere contra stimulum. quid agebat Saulus, ut haec audiret a domino ? nempe haec quae tu; sic etenim ille negabat unicum dei filium, ut sis negans tu. non enim Paulus tunc persecutor, postea uero qui perpeti coeperit persecutionem, idcirco Christianos persequebatur, quia credidissent sicuti tu credis, quod fuisset quando non fuerit, quod factus fuerit [*](18 Act. 16, 30 24 ib. 9, 3 ) [*]( 1 magistratis (e m. alt.) 8 hisdem 6 illud v quod v 7 quod v tales v di* 11 iste scripsi, est Vv; est idem ualere quod factum est quod putant Coleti 25 ego — persequeris om. v)
271
ex nihilo et quod uerus sit filius, sed utique quod auderent unicum dei filium confiteri, quod credere se adstruerent Christiani quia aeternitas una sit patris et filii, quia una sit dealitas, quia una sit potentia in patre et filio. haec execrabatur Paulus existimans errare Christianos; at ubi inlustratus est per eum quem negabat, ubi cognouit de libris Moysi et de omnibus prophetarum uoluminibus, confestim haec coepit quae inpugnabat defendere, quae scilicet ante defenderent illi quos persequebatur quam credidisset. ceterum quis tam uecors erat, ut estis uos Arriani aut est Fotinus Sirmiensium, qui uere dicitur Scotinus, ut crederet in creaturam, in eum qui fuerit quando non fuerit, in eum qui creatus sit ex nihilo? apparet igitur cunctos uos non credentes, sicut credit ecclesia gloriosa, spiritu duci aduerso, de quo aduerso spiritu liberari non poteris, nisi credideris uerum illum esse filium dei.

Contumeliam, inquis, faciunt mihi episcopi. cur tibi uidemur contumeliosi? nempe quia dicamus: quid te Christianum fingis? uideris etenim esse Arrianus, uideris esse dei religionis hostis. hinc apud te ac tuos esse iniuriosi uidemur. sed conspice quae, ut ageremus episcopi contra uos lupos, fuerit locutus beatissimus apostolus: uos scitis a prima die, qua ingressus sum Asiam, quemadmodum uobiscum fui per omne tempus seruiens domino in omni humilitate et lacrimis et temptationibus, quae mihi acciderunt ab insidiis Iudaeorum, quomodo nihil subtraxerim ab eis quae utilia essent, quomodo renuntiarem uobis et docerem publice et per domos testificando Iudaeis et Graecis in deum paenitentiam et fidem in dominum nostrum Iesum. et nunc ecce uinctus spiritu uado Hierusalem, quae in ea mihi euentura sunt ignorans, nisi spiritus sanctus per omnem ciuitatem protestatur mihi dicens: quia uincula et tribulationes me manent in Hierosolymis. sed pro nihilo aestimo animam meam caram esse mihi, quam con- [*]( .21 Act. 20, 18—21 ) [*]( 1 sit] non sit Latinius 5 ad 6 Moysis v 8 defenderant fort. 9 uaecros in uaecors corr. m. alt. 19 aput 20 quae s. l. 21 no 26 docere )

272
summare cursum meum et ministerium uerbi quod accepi. a domino testari Iudaeis et Graecis euangelium gratiae dei. et nunc ego scio quod amplius non uidebitis faciem meam uos omnes, inter quos perambulaui praedicando regnum domini Iesu. propter quod contestor uobis hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium, et non praetermisi praedicando omnem uoluntatem dei. adtendite uobis et omni gregi, in quo uos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam domini, quam adquisiuit sanguine suo. ego scio quia intrabunt post discessum meum lupi graues in uos non parcentes gregi; ex uobis ipsis exsurgent homines et loquentur peruersa, ut adducant discipulos post se propter quod uigilate memoriam tenentes quia per triennium nocte ac die non cessaui cum lacrimis monendo unumquemque uestrum. cum haec mandata uideas esse apostoli, quid me iubes facere, ne contumeliosus esse uidear tibi? nempe tacere me et sinere iubes, ut tu unus ex illis lupis designatis grauibus quouis modo grasseris in dei gregem. uidemus uos lupos quos praeostendere est dignatus spiritus sanctus per uas electionis apostolum omnem conprehendere conatos dei gregem; et nos, episcopos quos spiritus sanctus ad regendam dei ecclesiam constituerit, quod dicit beatus apostolus, debemus tibi lupo parcere, debemus uereri regni tui diademam, inaurem etiam et dextrocheria, debemus insignes quas esse censes uestes tuas honorare et despicere rerum creatorem atque rectorem? quis te inprudentior est, ut dicas: iniuriam patior a Luci fero, imperator ab homine egeno? nec dignans dicere ab episcopo, quia esse lupus fueris agnitus et merueris repulsam. tali putasti me onerandum inuidia, ut adsereres dei seruum tibi imperatori extitisse contumeliosum. si putas nos ininriosos, accipe quid responderit principi sacerdotum prohibenti praedicare unicum dei filium beatus Paulus. intendens, dicit scriptura, in concilium Paulus dixit: uiri [*](82 Act. 23, 1—3 ) I [*]( 4 in praedicando t. 9 quem 12 pos memoria fort. 20 conatus episcopi coni. Gallandius 21 regendam coni. LatiiiirES. gerendam Vt\' constituerit quod scripsi, quod constituerit Y; quod om. v 28 diademam (am ex em corr.) )
273
fratres, ego omni conscientia bona conuersatus sum coram deo usque in hunc diem. princeps autem sacerdotum Ananias circumstantibus sibi praecepit percuti os Pauli. tunc Paulus ad eum dixit: percutere te incipiet deus, paries dealbate. et tu sedes indicare de me secundum legem et contra legem iubes me percuti. igitur si non potest sacra lex beatum Paulum contumeliosum iudicare, quia hoc dixit iniusto iudici, nec tu me uera tibi et quod es dicentem iuste poteris dicere superbum. reum me contumeliarum designas, sed quaeso te dicas cui de me possis conqueri P si deo, quomodo ei quereris quem sis ignorans? quomodo cum alienus sis ab eiup domo? si uero tibimet ipsi conqueraris, quid facturus homo, qui nocere dei seruis ex nulla possis parte? si torqueas, magis curamur; si crucias, magis reficimur; si interficis, magis uiuemus.

Cur audeam te dicere antichristi praecursorem, dicis me iniuriosum. si non te actus tui hoc esse ostendunt, considera cum ingenti sollicitudine sanctissimi etiam prophetae Danihelis librum, et inuenies te unum ex illis praeostensis persecutoribus dei religionis. in primo anno Balthasar regis Chaldaeorum Danihel somnium uidit, et uisus capitis eius in cubili eius, et somnium suum scripsit: ego Danihel uidebam; et ecce quattuor uenti caeli inmittebant in mare magnum, et quattuor bestiae de mari, altera alteram magnitudine antecedens. prima ut lea et pinnae eius. et surrexit a terra et super hominis pedes stetit, et cor hominis datum est ei. et ecce alia bestia similis ursae, et in una parte stetit. et tria latera in ore eius, in medio dentium eius. et sic dixit ei: surge et manduca carnes multas. post hanc bestiam uidebam, et ecce alia bestia ut leopardus, et ei alae quattuor uolucris super eam et quattuor capita bestiae, et potestas data est ei. post hanc uidebam, et ecce bestia quarta horribilis admirabilis et fortis uehementer; dentes eius ferrei manducabant [*]( 19 Dan. 7, 1-27\' \'I ) [*]( 3 sibi V, se v paullus 9 contumeliarum (\' m. 1) 10 quaereris 14 uiuimus fort. 24 leo v eius] avrrjs cbţ; derov LXX 26 urso v 30 uolucres 32 fortes ) [*]( xnn. ) [*](18 .. )

274
et comminuebant, et rdiqua pedibus sunt conculcabat. et haec begtia maior ceteris bestiis quae antea uisae sunt, et cornua decem N. et intendebam in cornua eius, et ecce eomu aliud minus ascendit in medio eorum, et tria cornua quae erant ante illum eradicata sunt a faeie eius. et ecce oculi hominis in cornu hoc et os loquens magna. uidebam quoadusque sedes positae sunt, et uetustus dierum sedebat. uestitus eius albus ut nix et capillus capitis eius ut lana munda et sedes eius flamma ignis, rotae eius ignis ardens. fluuius ignis lucebat ante eum, milia milium sentiebant ei, et dena milia denum milium adstabant ante eum. in indicium sedit, et libri aperti sunt. uidebam tunc a uoce sermonum magnorum quos cornu illud loquebatur, quoadusque interiit bestia et periit, et corpus eius datum est ut conburatur. et reliquarum bestiarum regnum translatum est, et longitudo uitae data est eis usque ad tempus uidebam in uisum noctis, et ecce cum nubibus caeli ut filius hominis ueniens uenit usque ad uetustum dierum. anticipauit et oblatus est ei et datum est ei regnum et honor et imperium, et omnes populi tribus linguae seruiunt ei, et potestas eius potestas perpetua quae numquam transibit, et imperium eiregnum corrumpetur. horruit spiritus meus in habitu meo, et ego Danihel, et nisus capitis mei conturbabat me. et accessi ad unum circumstantium et ueritatem quaerebam ab eo de omnibus his. et dixit mihi ueritatem et interpretationem sermonum declarauit mihi: hae bestiae quattuor magnae, quattuor regna surgent in terra et accipient regnum sancti altissimi dei et obtinebunt eum usque in saeculum. et quaerebam diligenter de bestia quarta, quod erat praeter ceteras bestias horribilis ualde. dentes eius ferrei et ungues eius aerei, manducabat et comminuebat et reliqua pedibus suis conculcabat. et de cornueius decimo, quod erat in capite eius, et de altero cornu quod ascendit et priora tria cornua excussit, cuius oculi et os [*]( 1 conculcabant Vv; em. ex Sabat. 8 aliot 4 que 8 sedis 9 fluuius signis 18 illut 14 conburatur 15 tempus et tempus coni. Gallandius; tcog xacpov xal. xaiqov LXX 19 seraient coni. Gall.; dovlsvaovai LXX 20 trasibit 26 surgent ex sunt corr. fl. 1 27 dei hic et infra exp. Latinim eum Ve illud v 29 dentes ei v unguis\' )
275
loquens magna, et uisus eius maior ceteris. uidebam, et cornu illud faciebat bellum cum sanctis et ualebat aduersus eos, quoadusque aduenit uetustus dierum, et iudicium dedit sanctis altissimi dei} et anticipauit tempus, et regnum obtinuerunt sancti. et dixit: bestia quarta quartum regnum erit in terra, quod eminebit omnia regna et manducabit omnem terram et conculcabit eam et concidet. decem cornua eius, decem reges exsurgent, et post eos exsurget alius qui superabit malis omnes qui ante eum fuerunt, et tres humiles faciet et uerba aduersus altissimum deum loquetur et sanctos altissimi dei inueterabit et excogitabit mutare tempora et legem, et dabitur in manu eius usque ad tempus temporum et dimidium temporis. et iudicium sedebit et regnum transferet, ut exterminet et perdat usque ad finem, et regnum et potestas et magnitudo regum data est sanctis altissimi dei. et regnum eius sempiternum, et omnes ei seruient et oboedient.

Debueram quidem tantum illam partem indere, quae te declaret per actus. tuos, cuinam sis similis bestiarum; sed ut scires te in illa gehenna futurum, in qua bestiam illam missam refert gloriosus Danihel, nisi te correxeris, et quomodo quos persequeris in aeternum sint regnaturi in regno conlocati domini, quo aduertere posses, haec omnia adnectimus. item ad hoc uniuersam reuelationem censui adplicandam, quo tu tibimet et saltim legens satisfacere posses, quod enim uos tyranni persecutores dei religionis bestiae fueritis dicti; cupiens etenim sum purgare apud tuam infectam uenenis Arrianae dogmatis conscientiam, apud te non religiosum sed religionis destructorem, non me ut adstruis esse contumeliosum, quia dicam te feram bestiam uel inmanem beluam, cum uideas sic uos uocitari, iuxta facta uestra uobis etiam nomina adplicata. ceterum quartae illius bestiae te gerere similitudinem, te haec implere esse cupientem quae illa [*]( 1 uidebatur ante hoc uerbum non distinguens v 2 illut 6 eminebat m. 1 7 concident decem c. eius. Decem sic distinguens v 9 tres reges coni. Latinius ex graeco T4 eorum regum Lat. 16 serniunt m. 1 18 declarat v 26 me purgare v aput 27 arriani v aput ) [*]( 18* )

276
praedictum est quod esset impletura manifestam est. scriptam est de antichristo cui tu similaris aut ipse esse iudicaris: uerba aduersus altissimum domini loquetur et sanctos altis-, simi dei inueterabit et excogitabit mutare tempora et legem,\' et dabitur in manu eius. haec tu iam fecisti atque es faciens. cum enim dicis: non est uerus deus filius dei, sed factus est \' ex nihilo, uerba loqueris aduersus deum. Christiani etenim cum unam uindicemus diuinitatem patri et unico filio eius et tu sis hanc nostram inpugnans defensionem, sis adstruens de filio quod fuerit quando non fuerit et quod factus sit ex nihilo, utique probas te aut esse antichristum aut certe eius praecursorem. neque enim poteris alius esse intellegi nisi aut praecursor antichristi aut antichristus, qui audeas apostolicam euangelicamque haereticam dicere fidem et tuam temptes blasphemiam catholicam fidem uindicare. iniuriam te pati sentis, quia bestia esse dicaris a nobis; inueniris excogitare fidem mutare, hoc est at non ita credamus, quomodo patriarchae prophetae apostoli ac martyres crediderint, sed institueris sic credendum, quomodo conperditus tuus Arrus. et dicis non te recte dici bestiam, cum, quia haec esses acturus. bestiam te esse dixerit sanctissimus propheta? non minores es. Constanti, incredulitate ab antichristo; nam dentibus ferreis dei sernos deuorando non desinis. quid pluribus? nihil antichristus acturus est, nisi ut negetur unicus dei filius, hoc agit stultitia saginatus inmnndissimus animus tuus.

Sed quantumuis saeuias, transient, transient tempora tua et uenient illa, in quibus uisurus te, nisi tibi consulueris, in illo igneo fluuio constitutum, uisurus tunc eos quos infeste persequeris, propterea quod nolint perire tecum, non in illo in quo tu futurus es loco tormentorum, sed cum angelis sanctis gratias et laudes referentes semper deo, te uero in illo liquore flammeo. nolo mireris, si Danihel [*]( 3 Dan. 7, 25 ) [*]( 3 loquaetur 11 antichritum 17 credimus m. 1 20 rectae 27 uisurus] es add. Coleti 28 illo om. v )

277
gloriosus te bestiam esse designarit, . quando et Paulus beatus de collectis tuis dixerit Cretensibus: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, uentres pigri, et infra: quamobrem increpa illos acriter, ut sani sint in fide, non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum auersantium se a ueritate. hinc tibi episcopi sumus iniuriosi, quia te increpemus atque obiurgemus, cur fueris ausus auertere temet a ueritate, cur uolueris dei mandatis derelictis hominum haerere blasphemiis atque mandatis, cur denique derelicto deo idololatriam susceperis. hinc tuus tibi inimicus esse uideor, quia uelim te gradi secundum apostoli praeceptum et non secundum Arrii atque Iudaeorum mandata. contra has nostras iustissimas allegationes uidens te ueritate superatum dicere es solitus: sacrae scripturae praecipiunt regibus et omnibus degentibus in sublimitate debere te esse subditum; et audes tanta ac talia mihi ingerere, Lucifer? haec conspicis, huiusmodi quae te iubent honorari intellegis; quae uero te iubent facere illa fingis non nosse, illa quae te moneant dominis sacerdotibus oboedire, illa quae urgeant unum te exhibere ex. omnibus conseruis tuis oportere nec cuiquam te, si uelis dei inueniri seruus, superiorem dicere. haec, inquit Tito beatus apostolus, loquere et exhortare et argue cum omni imperio; nemo te contemnat. si Christianus es, quia et tu unus sis de illis propter quos dixerit: haec loquere et exhor.tare et argue cum omni imperio; nemo te contemnat, utique me cum omni te corripientem imperio audire debes, non contemnere. tunc eris Christianus, si me non contempseris hortantem te ut perseueres Christianus; si uero contempseris, iam non de Christianis esse inueniris, quia si fuisses Christianus, non contempsisses eum quem deus ordinauerit ad instruendam plebem suam et eum cui [*]( 2 Tit. 1, 12 3 ib. 1, 13 21 ib. 2, 15 ) [*]( 2 conelectis uel combestiis coni. Latinius, collegis fort. (cf. p. 295, Rr 30) cretentes m. 1 3 uentis 5 mandatis V, mendaciis v 13 es v, esse V sacre 17 facere** (et eras.) 18 moneant domini tcripsi, moneat dominus Vv 22 exortare contempnat et sic l. 25 et 26 28 inueniris scripsi, inueneris Vv )
278
apostolus dixerit: haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio; nemo te contemnat. quid enim te hortor? nisi ut non sis homicida, ut dei non persequaris domum, ut desinas torquere proscribere deportare recludere carcere trucidare uarie disperdere interficere eos quos cernas Christianos. ut desinas denique blasphemare unicum dei filium, ut apostolicam suscipias quam haereticam dicis fidem. hanc scilicet nostram quam apud Niciam te contra et cunctos haereticos episcopi descripserunt, ut sis credens sicuti nos dignerisque respuere idololatriam per Arrium magistrum tuum institutam ut Christianum te clamites. non Arrianum, ut desinas crimina falsa dei mittere sacerdotibus. haec est correptio mea. haec obiurgatio. apostolus mihi dicit ut te arguam cum omni imperio, et tu dicis: facit mihi iniuriam Lucifer, et non dicis: dei sacerdos commonet atque hortatur secundum sacerdotibus praecepta, ut possim ducere uitam deo acceptissimam.

Nam quia dicas debere nos tibi obsequia, scito quia non tibi soli, sed et omnibus nos in sublimitate degentibus in obsequiis repraesentandis esse nouimus debitores. dicit enim apostolus: admone illos principibus et magistmti-bus subditos esse, oboedientes, ad omne opus bonum paratos esse, neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. fuimus enim et nos aliquando stulti et incredibiles, errantes, seruientes desideriis et uoluptatibus uariis, in malitia et inuidia agentes, odibiles, odientes alterutrum; sed cum benignitas et humanitas inluxit saluatoris nostri dei, non ex operibus t\'4- stitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis. per spiritum sanctum quem effudit in nobis honeste per le-sum Christum saluatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius heredes efficiamur secundum spem uitae. admonet ergo [*]( 1 Ht. 2, 15 20 ib. 3, 1-7 ) [*]( lexortareNt. 1 2 ortor 5 uariae 11 clamitaes 19 repraesentandis coni. Gallaridius, repraesentantibus Vv 27 et inlmit 291suachrum )

279
sobditos nos debere esse in bonis operibus, non in malis. si bonum est opus, ut absentem interimamus, ut inauditum purgare se proclamantem necemus, ut eum quem innocentem scimus omittentes omnem respectum misericordiae tecum spuniamus, si opus bonum est negare dei unicum filium, opus. deo acceptum est apostolicam deserere fidem, suscipere haereticam, merito diceres contra sacrarum facere me scripturarum monita. addo illud, quod illorum principum et magistratuum apostolus fecerit mentionem, qui necdum credidissent in unicum dei filium, utique humilitate nostra et mansuetudine et longa in aduersis patientia et maxima in rebus congruis oboedientia fuissent prouocati ad credendum. ceterum si tu, quia imperator sis, fingens te unum e nobis cogas nos deum derelinquere et idololatriam suscipere, numquid adquiescendum tibi erit, ne apostoli praetermissa fuisse uideantur praecepta? et tamen tu, qui te fingis Christianum, Christianos- . stianos temptaris quod ipse sis facere, hoc est apostatas, tu qui adhuc stultus sis et incredibilis permanens in malitia tua, in qua et nos fuisse ante agnitionem, ante susceptam sacram fidem apostolus dicit. in quibus tibi temperaturi eramus, nisi ut quae licita essent impleremus? aut cum dicas tu, blaspheme homicida: necate credentes in unicum dei filium, estote mecum persecutores domus eius, mecum negate eum, apostolicam respuite fidem, suscipite haeresem meam, cuius ego omnibus uiribus cordis mei extiti amator, quis te infelicior est, ut non te uitet, non te haec facere suadentem* daemonum templum esse cognoscens fugiat? quia haec audis, dicis: iniuriam patior a Luci fero homine misero et utique imperator, non subsequitur sermo ille tuus blasphemus conspurcatus: audio quae mereor a Lucifero domini sacerdote.

Galatis uas electionis, miror, inquit, quod sic tam cito transferimini, qui uos uocauit in gratia, in aliud [*]( 81 Gal. 1, 6-9 ) [*]( 2 interemamus 8 illut 10 ut ii quoque coni. GaUandius, utique idem esse quod et qui utique non intellegens 24 cu///ius 25 ego s. l. m. alt. 26 nonne v 28 isero 31 inquid 32 transferimini V, transferamini v; ab eo add. Latinius aliut )

280
euangelium quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui uos conturbant et uolunt conuertere euangelium Christi. sed licet nos aut angelus de caelo euangelizauerit praeterquam euangelium uobis, anathema sit. sicut praediximus, et nunc iterum dico: si quis uobis adnuntiauerit quam quod accepistis, anathema sit. et tu arbitraris aliud posse te indicari a me nisi anathema esse, cum inueniam te aliter euangelizare quam tradiderunt beati apostoli. cum itaque audis a me quod anathema habeam te euangelizantem aliter quam euangelizantem apostoli, si dicas me iniuriosum, mentiri te cognoscere, <si> aliquid es hominis gestans, poteris, siquidem uideas tibi me idcirco dicere anathema, quia iam beatus apostolus te anathematizauerit. iniuriosum me indicas, quia dicam te stultam: sed quomodo potero recte a te iniuriosus uocari, quando constet me uerum dicere quod enim sis stultus ? si enim Galatae audiant 0 stulti Galatae a beato apostolo, cur putes tu non stulti debere te nomine uocitari? illi etenim si propterea quod falsis fratribus obtemperassent, quia ad illorum conserpentinorum tuorum suggestiones intendentes et sabbata seruare se oportuisse et circumcisionem fuisse custodiendam, censuerant, sunt stulti dicti, quanto magis tu digne diceris stultus, qui unici dei filii negator extiteris! quia dicam tibi: eripe te a canibus rabidis Arrianis dole tibi quod illorum maligno haerendo concilio et ipse canis factus sis, contumacem me dicis; sed fortassis ignoras unici dei filii negatores -dictos canes, dictos tauros pingues, dictos filios iniquitatis, semen adulterum et meretricis, filios perditionis et semen inicum. si fugit te ita uocitatos uos a deo, audi per Esaiam ipsum dicentem ad comblasphemos tuos Iudaeos: accedite huc, [*](16 GaL 3, 1 29 Es. 57, 3. 4 ) [*]( 1 quot aliut 5 aliud annunciauerit v 6 aliut 7 anathe- I. mam 10 si add. Coleti 11 es om. v dcirco 14 rectae 15°.aMgalathaeaM20ciroumcisione24ma!i- 15 merum (ue m. alt.) galathae bis 20 ciroumcisione 24 malignum V, malignorum fort.; cf. p. 281, 14 et 24 27 filii 28 fugit te II I scripsi, fugite (I.. alt. m.) V, fugitis v, fugis coni. Latinius )
281
filii iniquitatis, semen adulterum et meretricis, in quo delectati estis et in quem aperuistis os uestrum et aduersus quem inmisistis linguam uestram? nonne uos estis filii perditionis, semen iniquum? et alio loco: uidete quia omnia excaecata sunt, non cognouerunt sapere, omnes canes muti qui non poterunt latrare, somniantes in cubile, amantes dormitare. et canes improbi animae nescientes satietatem, et sunt nequam nescientes intellectum, omnes uias suas secuti sunt. qui hi sunt ad quos haec uel propter quos dicantur? nempe illi quos in uicesimo primo psalmo incusat unicus dei filius ore Dauid dicens: circumdederunt me uituli multi, tauri pingues obsederunt me. aperuerunt in me os suum, sicut leo rapiens et rugiens, et infra: circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit ore, foderunt manus meas et pedes. quando itaque illos in sacrilegio magistros tuos dictos uitulos, tauros pingues atque canes aduertes, non poteris tu unus ex malignantium concilio contumeliosum me iudicare, quia illis te nuncupem nominibus quibus compestilentes tui uocati sunt ac uocantur; neque enim tu minor es in nequitia, qui audeas dicere: erat quando non erat et factus est ex nihilo, ut non illis aptis tibi nominibus nuncuperis. sed uis his non nuncupari nominibus, muta uias tuas, corrige errores tuos, ut correxerunt Paulus beatissimus et ceteri ex illo perfido populo. quia dicam tibi: eripe te a malignantium concilio, uideor esse tibi contumeliosus. qua de re? nempe quia profitear me Christianum, quia noluerim derelinquere deum et abire post idololatriam tuam. non nos primum contumeliosi ac superbi a uobis dicti sumus sacrilegis; dicti sunt enim etiam illi cuncti qui restiterunt funestis edictis contyrannorum tuorum.

Ut et ceteros praeteream in clausula orationis, ad solum iterum me uertam Antiochum regem. iudicabatne [*]( 4 Es. 56, 10. 11 11 Ps. 21, 13. 14 13 ib. 21, 17. ) [*]( 6 potuerunt v 7 anima coni. Gall. 13 cocilium 14 manos re u 20 dice 21 noacuperis 25 quia s. 1. 31 et ut coni. Gallandius )

282
resistentes sibi contumeliosos superbos necne? sine dubio, quia contumeliosos superbos illos existimant fuisse, tali est crudelitate deo dicatos ad mortem usque persecutus. restat ergo ut uideas quae adhuc super illa quem iam cognouisti gesserit Antiochus; et si illos recte poteris dicere superbos fuisse Antiocho contumeliosos, poteris et nos. haec etenim nos patimur a te quae sunt et illi perpessi ab Antiocho; sic nos sumus proclamantes pro fide, pro religione, sicut fuerunt proclamantes et illi; sic nos deo Abrahae, deo Isaac, deo Iacob seruire profitemur, quomodo et illi sunt confessi. misit, inquit scriptura, rex senem Atheniensem qui conpelleret Iudaeos, ut se transferrent a patriis et dei legibus, ne uterentur, contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Iouis Olympii et Margariein, prout erant qui locum inhabitabant, louis hospitalis. pessima autem et uniuersis grauis malorum erat seditio. nam quia templum comisationibus gentium erat plenum, scortantibus . cum meretricibus et in sanctis tectis mulieribus se adpropiantibus, insuper intro inferentes ea quae non oportebat; altare etiam plenum erat inlicitis quae legibus prohibebantur. neque autem sabbata age-bantur neque dies solemnes patricii custodiebantur, et infra: ducebantur autem amara necessitate per singulos menses in diem regis natalis, miseratio erat; et cum sacra Liberi celebrarentur, cogebantur enim hederas habentes Libero circum-ire. decretum autem exiit in proximas Graecorum ciuitates, suggerentibus Ptolomaeis id ipsum institutum aduersus Iudaeos agere et misereri, eos uero qui nolint transire ad instituta Graecorum interficere. aduenit ergo uidere miseriam. duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse, quarum infantes ad ubera suspenderunt et, cum publice per ciuitatemillas circumduxissent, per murum illas praecipitauerunt. alii [*]( 10 n Mach. 6, 1-6 22 ib. 6, 7-11 ) [*]( 1 negne 4 quem] quae fort. 6 nos] tibi add. Gallandius , n etenim et v 9 abraae 14 olympi xai xov iv raQiav LXX 21 patrii fort. 23 miseratio erat] ad uiscerationem coni. Latinius ex gr. 24 enim] ei fort. hedera 26 ptolomeis 27 ageri m. 1 30 pnblicfj )
283
uero in proximo concurrerunt in speculas et latenter septimum diem celebrabant. quod cum indicatum esset, sufflammati sunt, eo quod metuerent in die solemni gloriosa ferre sibi auxilia. quid censes oportuisse facere tunc cultores dei ? deo oportuerat an Antiocho placendum? si illos non censes Antiocho placere oportuisse, nec nos utique tibi, quia et tu alio licet modo, tamen nos sis cupiens tollere a deo et iungere diabolo, ut ille uoluerit illos. ipsa per te crudelitas geritur; sic saeuus atque inicus in eos qui tuo funesto edicto resistunt. superest igitur, ut est saepe dictum, doleas te errasse agnoscensque te esse homicidam atque blasphemum temet, desertor dei, repraesentes domui, alioquin tu tibi in- putaturus, cum te uidere coeperis illic esse ubi nunc sunt cuncti illi contyranni tui. [*]( 1 speluncas fort. 12 dei, dei fort. EXPLICIT DE NOW PARCENDO y N IN DM DELINQUENTIB; INCIPIT MOMUNDUJf ESSe PRO DI FILIO )
284