Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

et erit quidem animal uitiosum ac debile, sed tamen uiuet, sicut is qui et deum nouit et in aliqua re peccat; dat enim ueniam peccatis deus. itaque sine membris aliquibus uiui potest, sine capite nullo modo.

haec res efficit ut philosophi etiamsi natura sint boni, tamen nihil sciant, nihil sapiant. omnis doctrina et uirtus eorum sine capite est, quia deum nesciunt, qui est uirtutis ac doctrinae caput. quem qui non adgnoscit, licet uideat, caecus est, licet audiat, surdus, licet loquatur, elinguis est.

cum uero conditorem rerum parentemque cognouerit, tunc et uidebit et audiet et loquetur. habere enim caput coepit, in quo sunt sensus omnes conlocati hoc est oculi et aures et lingua.

nam profecto is uidet qui ueritatem, in qua deus est, uel deum, in quo ueritas est, oculis cordis aspexerit, is audit qui diuinas uoces ac praecepta uitalia pectori suo adfigit, is loquitur qui caelestia disserens uirtutem ac maiestatem dei singularis enarrat.

quare non est dubium quin impius sit quisquis deum non adgnouerit, omnesque uirtutes eius, quas habere aut tenere se putat., in illa mortifera uia reperiuntur, quae est tota tenebrarum.

quapropter nihil est quod sibi aliquis gratuletur, si has inanes uirtutes adeptus est, quia non tantum miser, qui bonis praesentibus careat, sed etiam stultus sit necesse est, qui labores in uita sua maximos suscipiat in cassum.

nam adempta spe immortalitatis quam deus pollicetur in sua religione uersantibus, cuius adsequendae [*](B(G)RHPV/ 1 et] *et (s er.) s. I. add. B3 2 ruiuet B3 *is (h er.) B 5 scient H nihil] quod nihil H sapieant B, sapient H 6 omnis] omnis enim H 7 uirtus P non] n s. I. al. m. R in [q]ue[m qu](i) [non] desinit codicis G pag. 128(59), sequitnr pag. 129 (31), cuius in uerss. 1-13 nonnulla legi poterant 8 surdus est H 9 suum rerum V 11 caputj uocem caput H co[e]pit. V omnis P1 (corr. P3) V 12 hoc] id R oculis R; an (et) oculi ? cf. 6 et uidebit..is (h er.) B 13 quo] qua R 14 aspecserit BI, corr. B2 is om. PV ac] et R ufltalia P3 15 peccatori P1 (ca del. P3) V adfigitis (tamen is sequitur) R, adfligit P\' (1 expunx. P3) V is om. Bl (add. B2) G 16 ac maiestatem in mg. H* 17 adgnouerit (d del. m. 3) B 18 quis BI, corr. B3, alia correctio a m.2 facta nunc erasa est putat in] putent B\', corr. B3 mortis fera R 19 an reperiantur ? 20 aliqui R 21 praesentibus] praeceptis BI, corr. B1 23 aderept.a Bt, abrepta B2, dempta PV spem Bl, corr. B\' )

513
gratia uirtus adpetenda est et quidquid malorum acciderit perferendum, maxima erit profecto uanitas obsequi uelle uirtutibus, quae frustra homini calamitates adferunt et labores.

nam si uirtus est egestatem exilium dolorem mortem, quae timentur a ceteris, pati fortiter ac subire, quid tandem in se boni habet, cur eam philosophi propter se ipsam dicant expetendam ? nimirum superuacuis et inanibus poenis delectantur quibus licet agere tranquille.

si enim mortales sunt auimae, si uirtus dissoluto corpore nihil futura est, quid fugimus adtributa nobis bona quasi aut ingrati aut indigni qui diuinis muneribus perfruamur? quae bona ut habeamus, scelerate inpieque uiuendum est, quia uirtutem id est iustitiam paupertas sequitur.

sanus igitur non est qui nulla spe maiore proposita iis bonis quibus ceteri utuntur in uita, labores et cruciatus et miserias anteponat.

si autem uirtus, ut ab ns rectissime dicitur, capessenda est, quia constet ad eam nasci hominem, subesse debet spes aliqua maior, quae malorum et laborum, quos perferre uirtutis est, magnum adferat praeclarumque solacium. nec aliter uirtus cum per se dura sit, haberi pro bono potest, quam si acerbitatem suam maximo bono penset.

aeque non aliter his bonis praesentibus abstinendum est, quam si sint alia maiora, propter quae tanti sit et uoluptates omittere et mala omnia sustinere. ea uero nulla sunt alia, ut in tertio docui, nisi perpetuae uitae. hanc autem praestare quis potest nisi deus, qui uirtutem ipsam proposuit ?

ergo in dei agnitione [*]( 23 in tertio] c. 12. ) [*](EPITOME 15-18] cf. c. 29, 7. 25-514, 5] c. 54, 4. ) [*](B(G)RHPV] 1 gratiae H ruirtusl B3 attigerit R 2 uelle* (t er.) B 3 quae] q. BI, corr. B1 4 hinc fere incepit codicis G pag. 130 (32), in qua nihil legi poterat 5 eteris sic R sibire pI, corr. P2 6 dicunt H rnilmirum B2\' 8 augere R 9 ardltributa B3 10 ingratia ut (—^ m.3) P ralut B1 11 *ut (a er.) B 13 nullam spem maiorem B proposita] proposita ita R iis R, his cett. 14 laboris B 15 ut om. R iis R, 9 his celt. ducitur H capissenda H 16 constat. H, constat V 17 quos] quae B praferre Pl, corr. P3 18 praeclarum PV 19 post bono 3 ud 4 litt. eras. B 20 aceruitatem B1 (corr. B1) H 21 si] quia H 23 uera R 24 docui] docui libro H qui H 25 deus (u ras. ex o) B [p]posuit P1 agnitione (a in ras. ex 2 litt. et pr. i in ras. m. 2) B, agnitiornel P1 ) [*]( XVIIII. Lact. 1. ) [*](33 )

514
et cultu rerum summa uersatur: in hoc est spes omnis ac salus hominis, hic est sapientiae gradus primus, ut sciamus qui sit nobis uerus pater eumque solum pietate debita prosequamur, huic pareamus, huic deuotissime seruiamus, in eo promerendo actus omnis et cura et opera collocetur.

Dixi quid debeatur deo: dicam nunc quid homini tribuendum sit; quamquam id ipsum quod homini tribueris, deo tribuitur, quia homo dei simulacrum est.

sed tamen primum iustitiae officium est coniungi cum deo, secundum, cum homine. set illut primum religio dicitur, hoc secundum misericordia uel humanitas nominatur. quae uirtus propria est iustorum et cultorum dei, quod ea sola uitae communis continet rationem.

deus enim qui ceteris animalibus sapientiam non dedit, naturalibus ea munimentis ab incursu et periculo tutiora generauit, hominem uero quia nudum fragilemque formauit, ut eum sapientia potius instrueret, dedit ei praeter cetera hunc pietatis adfectum, ut homo hominem tueatur diligat foueat contraque omnia pericula et accipiat et praestet auxilium.

summum igitur inter se hominum uinculum est humanitas: quod qui diruperit, nefarius et parricida existimandus est. nam si ab uno homine quem deus finxit omnes orimur, certe consanguinei sumus et ideo maximum scelus putandum est odisse [*](EPITOME 6-SJ c. 55, 2. 8 s.] c. 55, 1 (legemque — copulat). 10 religio] c. 55, 1. 11-20] c. 60, 1 s.; 33, 8. 20-515, 5] c. 60, 3. ) [*](AUCTORES 21 s. (collsallguinei). 515, 4 s.] cf. Orac. Sibyll. VIII 481-485 (auvataot). ) [*](B(G)RHPV] 1 omnis om. R *ac* ex haec B 2 est om. H hinc fere incepit codicis G pag. 131 (129), in qua nihil legi poterat ut sciamus in mg. add. P1 3 qui C, quis edd., sed cf. pag. 192, 10 quod — bonum 4 huic deuotissime seruiamus om. B 5 promendi Bl, corr. B3 6 diri. (t er.) B 7 quam H, quarnlquam P3 tribuerit Bx, corr. B* tribuer[is]dõ∗ ex tribuendos V deuspertr[e]buitur Bl, deo∗∗∗∗tribuatur B1 10 misericordiam P1, m del. P* 11 ret cultorum1 B3 12 ratione (~ m. 2 utl 3) P 13 quia R 14 eam R ob incursus et pericula H generabit. Bl, corr. B1 17 afectum B contra P1 (contra[q:] P7) V 19 humanitatis HVae 20 inruperit B, disruperit (s ras. ex r) R existimandu Bl, corr. B3 21 huno V deos B\', corr. B3 oriuntur B, oriemur H consanguinei (0 ex u m. 3) P 22 ab Est odi[s](se) incipit codicis G pag. 132 (130) paene tota lecta )

515
hominem uel nocentem.

propterea deus praecepit inimicitias per nos numquam faciendas, semper esse tollendas, scilicet ut eos qui sint nobis inimici necessitudinis admonitos mitigemus.

item si ab uno deo mspirati omnes et animati sumus, quid aliut quam fratres sumus, et quidem coniunctiores, quod animis, quam qui corporibus ?

itaque non errat Lucretius, cum dicit:

  1. denique caelesti sumus omnes semine oriundi,
  2. omnibus ille idem pater est
  3. .