Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Nec tamen deficiat aliquis aut de se ipse desperet, si aut cupiditate uictus aut libidine inpulsus aut errore deceptus aut ui coactus ad iniustitiae uiam lapsus est. potest enim reduci ac liberari, si eum paeniteat actorum et ad meliora conuersus satis deo faciat.

quod fieri posse Cicero non putauit, cuius haec in Academico tertio uerba sunt: quodsi liceret ut iis qui in itinere deerrauissent, sic uitam deuiam secutis corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis. licet plane.

nam si liberos nostros, cum delictorum suorum cernimus paenitere, correctos [*](EPITOME 10-573, 12] c. 62, 1 s. ) [*](AUCTORES 15] Acad. post. frg. 16. ) [*](BRHPV] 1 omnium consummatioque (consumatioque H, cosummatioque P) C, omniumque consummatio edd. 2 eniti atque] enitat quae H luctari R dons ex deus B 3 adgnoscit B, agnoscit (i ex e m. 2 uel 3) P triumptoabit B1, triumphauit (triumf- PV) HPl (corr. P11) V 4 erit om. HP1 (s. I. P1) V similis R coepit H; ceperit edd. difficili H 6 nam quia H, namque Cnamq. P) BPV, nam si R 7 dum R, dumquae, exp. m. 3 B, dumquae H, dumq. P, dumque V; an dum (deum) uel (eum) ? Thilo ubi cognoris del. P2 cognoruelris R2 8 facultates R exeundu ( m. 2) B 10 aut] ac R 12 ad] aut B, a H iustitiae H uia BH 13 piaieniteat B3 actorum (v S. I. er., quod add. m. 2 ?) P 14 faciwt B7 15 tertia P1, corr. P3 uerba (a in ras. ex o uel eodem a m. 2) B 16 ut iis] uitiis B, ut his H, his (ont. ut) PV 17 secutis edd., secutus BPlV, secutos RHP3 pralenitendo B2 18 emendatio (t ex c m. 2) B, emendatirol R2 plane (a ras. ex ae, s. I. a er., quod add. m. 2) P rsi\' P2 19 paenitererecorrectos C distinctionem add. m. 2) B )

572
esse arbitramur et abdicatos abiectosque rursus tamen suscipimus fouemus amplectimur, cur desperemus clementiam ueri

patns paemtendo posse placarit\' ergo idem dominus ac parens indulgentissimus remissurum se paenitentibus peccata promittit et obliteraturum omnes iniquitates eius qui iustitiam denuo coeperit operari.

sicut enim nihil prodest male uiuenti ante actae uitae: probitas, quia superueniens nequitia iustitiae opera deleuit, ita nihil officiunt peccata uetera correcto, quia superueniens iustitia labem uitae prioris aboleuit.