Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam etsi corpus nulla sit labe maculatum, non constat tamen pudicitiae ratio, si animus incestus est, nec inlibata castitas uideri potest, ubi conscientiam cupiditas inquinauit.

nec uero aliquis existimet difficile esse frenos inponere uoluptati eamque uagam et errantem castitatis pudicitiaeque limitibus includere, cum propositum sit hominibus eam uincere ac plurimi beatam atque incorruptam corporis integritatem retinuerint multique sint qui hoc caelesti genere uitae felicissime perfruantur.

quod quidem deus non ita fieri praecipit tamquam adstringat, quia generari homines oportet, sed tamquam sinat. scit enim quantam his adfectibus inposuerit necessitatem. si quis hoc inquit facere potuerit, habebit eximiam inconparabilemque mercedem.

quod continentiae genus quasi [*](EPITOME 3—11] c. 61, 9 s. (—pectus). ) [*](AUCTORES 4 ne quis - concupiscat] Matth. 5, 28. 19] locas ignotus; cf. tamen I Cor. 7, 7 s.; Matth. 19, 12. ) [*](BRHPVJ 1 dimissam duxerit] duxerit (sed i in ras. ex a m. 2) eiectam B adulteri Pl (corr. P3) V 2 ducat. om. R 3 non] n ex alia litt. P3 4 cogitatuin in ras. ex cogitatione P1* 6 uoluptatis] . » uoluptatis aliquam R enim profecto est H 7 immoderate (L exp. m. 1, a 8. I. m. 2 sic) B, inmoderate (Îm- P) HPV, -t? P3 8 nam etsi] manet si B 9 consirsltat B ratio ptldicitiae (corr. m. 1 ?) B 10 incaestus R inlabata V 11 potes\'t\' B2 13 pudictiaeque V 14 cum in ras. PiT, nec V sit propositum H eam codd. recent. et edd., etiam C 15 atque P3 retinuerint (alt. i ras. ex u) B 17 deus om. B praecipit R, praecepit cett. post praecepit s. I. deus B3 abstineat ex adstringat B7 quo B 18 tamquam sinat] tamquam qui libertatem arbitrio largiatur R quantum B1, corr. B1 20 eximiam (a ex u) P incomparabilemque* (m er.) H )

571
fastigium est omnium consummatioque uirtutum. ad quam si quis eniti atque eluctari potuerit, hunc seruum dominus, hunc discipulum magister adgnoscet: hic terram triumphabit, hic erit consimilis deo, qui uirtutem dei cepit.

haec quidem difficilia uidentur, sed de eo loquimur cui calcatis omnibus terrenis iter in caelum paratur. nam quia uirtus in dei agnitione consistit, omnia grauia sunt, dum ignores, ubi cognoris, facilia: per ipsas difficultates nobis exeundum est, qui ad summum bonum tendimus.