Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam qui bonum facit uel consanguineo uel proximo uel amico, aut nullam aut certe non magnam laudem [*](EPITOME 17 s.] c. 60, 7. ) [*](AUCTORES 6. 7 ss.] cf. pag. 504, 6 ss. 13] de off. II 18, 63. ) [*](BRHPVj 1 circumcorses Bac, circumcursus Rac ut] et H popu- 00 I los R 2 domu* (s. I.2 litt. er., post u er. m) B tu* (m er., a add. m. 2) B leorumj Bs 3 potentia R consequiara B2 uelisque (a s. I. er.) B itei PJ, et V 4 utilirtati1 P1 5 cicerone B 6 prudens (u ex o m. 1 ?) B afc1 PJ his Bx, corr. B3 laque*os ex adquehos B3 7 inuit H posset RH 13 haec om. B\' (add. B3) H inquit] idquide Bl, corr. B3, inquid R 14 utiliA B3, utillis Par (pr. 1 er.) V de R seruitute in ras. ex 10 litt. B3 captiuos B locupletare V 15 inter tenuiores et hanc Lact. quaedam omisit ergo codd. quidam Cic. 19 iustos H grauis Bl, corr. B2 graue sed H 20 iis R, his cett. laudi RHV maximae laudis Dauisius ad Epit. c. LX V adn. 9 et Heumannus quibus scripsi Dauisium secutus ibid. queis conicientem, quos C; quos nemo (paria) Heumannus; cf. Addenda sperabit Bae 21 nam ex num P2 22 aut (ante certe) om. R laude H )

528
meretur, quia facere debet sitque impius ac detestabilis, nisi fecerit id quod ab eo et natura ipsa et necessitudo exigit, et si facit, non tam gloriae adsequendae quam reprehensionis uitandae gratia facit.

qui autem facit alieno et ignoto, is uero dignus est laude, quoniam ut faceret sola ductus est humanitate. ibi ergo iustitia est ubi ad bene faciendum necessitatis uinculum nullum est.

hoc igitur officium benignitatis ne anteponere quidem largitioni munerum debuit: quod est conparantis et e duobus bonis id quod sit melius eligentis.

illa enim largitio hominum patrimonia sua in munera abicientium inanis et leuis et ab omni iustitia remotissima est. itaque ne dici quidem munera oportet in quibus nemo accipit nisi qui accipere non meretur.

non minus magnum iustitiae opus est pupillos et uiduas destitutos et auxilio indigentes tueri atque defendere: quod adeo uniuersis diuina lex illa praescribit, quandoquidem boni quique iudices ad officium suum iudicant pertinere ut iis naturali humanitate faueant ac prodesse nitantur.

uerum haec opera proprie nostra sunt, qui legem, qui uerba ipsius dei praecipientis accepimus. nam illi sentiunt quidem natura esse iustum tueri eos qui tutela carent, sed cur ita sit non perspiciunt.

deus enim, cuius perpetua clementia est, idcirco uiduas pupillosque defendi ac foueri iubet, ne quis respectu ac miseratione pignorum suorum retardetur quominus [*](EPITOME 13—529, 3] c. 60, 6. ) [*](B(G)RHPV} 1 fdctestabilis B2 2 *abeo (h er.) BV exirgilt B\' II U 4 *faci*t ex qfaciet B \' rqui autem facit1 Bs *is (h er.) B 5 uere edd. at laude. (m er.) B 6 benefacere R necessit****is (udin er.) V 7 est nullum H igitur hoc (corr. m. 1 uel 2) B 8 munera Vile 9 hinc fere incepit codicis G pag. 139 (167) ter scripta, in qua nihil legi poterat 10 munera Buenemanum, mare C auicieutium BI, corr. B1 11 ab om. Pl (add. P2) V 12 accipiat P1 (corr. P2) V accipere (i ex e m.3)P 14 indigentis BP1 V1, corr. P2V2 rtlueri B1 15 ado (e ex - m. 3) P praescribsit B 16 quandoque B suu ex sui P1 17 iis Rpl, his BHPY faueant (0 8. I. er.) P ac del. et expunx. et & isde s. I. add. m. 2 P prodeesse B nituntur B\'. corr. B2 19 uerba ipsius] uera (sic) ipsa H accipimus RH 20 naturiae sic R iustae R ttueri B2 tutela ( er.) B 21 dominus B\', corr. JB3 23 pignerum H quojninusj B3, quamuis P )

529
mortem pro iustitia fideque suscipiat, sed incunctanter ac fortiter subeat, cum sciat se caros suos deo relinquere nec iis umquam praesidium defuturum.

aegros quoque quibus defuerit qui adsistat, curandos fouendosque suscipere summae humanitatis et magnae operationis est: quod qui fecerit, hic uiuam hostiam deo adquiret et quod alteri dederit ad tempus, ipse a deo accipiet in aeternum.