Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

itaque non errat Lucretius, cum dicit:

  1. denique caelesti sumus omnes semine oriundi,
  2. omnibus ille idem pater est
  3. .

ergo pro beluis inmanibus sunt habendi qui homini nocent, qui contra IUS humanitatis et fas omne spoliant cruciant occidunt exterminant. ob hanc necessitudinem germanitatis docet nos deus malum numquam facere, semper bonum.

id autem ipsum bene facere quid sit, idem ipse praescribit: praestare auxilium depressis et laborantibus, inpertiri uictum non habentibus.

deus enim quoniam pius est, animal nos uoluit esse sociale: itaque in aliis hominibus nos ipsos cogitare debemus. non meremur in periculo liberari, si non succurrimus, non meremur auxilium, si negamus.

ad hanc partem philosophorum nulla praecepta sunt, quippe qui falsae uirtutis specie capti misericordiam de homine sustulerunt et dum uolunt sanare, uitiauerunt.

et cum idem plerumque fateantur [*](EPITOME 12-18] c. 29, 2; 60, 4 s. 18-21] c. 33, 6. ) [*](AUCTORES 7 s.] II 991 s. 15 s.J cf. Addenda. ) [*](B(G)RHPV] 1 inimicitias] insidias BG 2 faciendas] esse faciendas BG semper esse tolleudas] sed omnino a nobis esse tolerandas ftollendas m.3) B, sed (o)mn(ino a no)bis sem(per) esse t(oler)[a]ndas G, semper esse tolerandas H 3 *lMS P sunt G 4 quid — sumus in mg. H 5 et quidem] equidem B\' (corr. B3) R, [equ](ide)[m] G, et quide H; an eo quidem? cf. pag. 493, 6; 501,12 quod] t[am] G 6 erat B1 (corr. B2) GVl I7 oriundi\' C est distinctio) B 8 idem ille BG 9 homine[m] G 10 omnes H 12 post bonum add. amare B, additum fuisse in G, cum uerba amare id autem ipsum — sit idem repetita sint, priore loco spatiis indi- |catur, altero ipsum cernitur 14 *et (s er.) P malim inpertire, cf. pag. 520, 8 15 pius est om. R 16 sochiale B nosmet B, fuisse in G spatio indicatur 17 periculis H 19 a nulla R falsa Heumannus, sed Buenemannus confert III28, 3 20 in sustulerunt desinit codicis G pag. 132 (130), sequitur pag. 133 (27) paene tota lecta sanare, uitiauerunt] [ sanare uitia, auxerunt codd. recent. et edd. 21 plerique Bl (corr. B3) G ) [*]( 33* )

516
societatis humanae communionem esse retinendam, ab ea plane se ipsos inhumanae uirtutis suae rigore dissociant. conuincendus ergo etiam hic error illorum est qui nihil cuiquam inpertiendum putant.

urbis condendae originem atque causam non unam intulerunt, sed alii eos homines qui sint ex terra primitus nati, cum per siluas et campos erraticam degerent uitam, nec ullo inter se sermonis aut iuris uinculo cohaererent, sed frondes et herbam pro cubilibus, speluncas et antra pro domibus haberent, bestiis et fortioribus animalibus praedae fuisse commemorant.