Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hic uero qui suas disputationes moribus destruehat uel mores suos disputationibus arguebat ipse aduersum se grauis censor et accusator acerrimus, eodem ipso tempore quo iustus populus nefarie lacerabatur tres libros euomuit contra

religionem liomenque Christianum, professus ante omnia philosophi officium esse erroribus hominum subuenire atque illos ad ueram uiam reuocare id est ad cultus deorum, quorum numine ac maiestate mundus gubernetur, nec pati, homines inperitos quorundam fraudibus inlici, ne simplicitas eorum praedae ac pabulo sit hominibus astutis:

itaque se suscepisse hoc munus philosophia dignum, ut praeferret non uidentibus lumen sapientiae, non modo ut susceptis deorum cultibus resanescant, sed etiam ut pertinaci obstinatione deposita corporis cruciamenta deuitent neu saeuas membrorum lacerationes frustra perpeti uelint.

ut autem appareret cuius rei gratia opus illut elaborasset, effusus est [*](BRHSPYj 1 alltt\'stitem UV proficebatur V 3 jarderet (a ex alia litt., fort-. u) P in*uictu (i er.) S sumptuosus] et sumptuosus B scola HSP r 1 parsimoniae - laudator om. P laudatur V 6 quasi R 7 ageret yr amicitia R iudic*um (i er.) R miro] isto B 9 sententia H ut] in R 10 a oin. R hac] ac RH 11 retardet P disputationes f-es ex -is tIł. 2) R 12 aduersum se om. P aduersus edd. lJi graues P 15 christianonim BR 16 terroribus H hominibus V 17 cultum B 18 nomine Bl (corr. B3) HV maiestatem P post maiestatem hoc ut ille dicebat H 20 patibulo V 21 hoc se söScepisso B 21 obtinationo H 25 cru|ciamenta (ria add. m. 2?) B ne BV, nec // 2f. uellcnt. BSP )

405
in principum laudes, quorum pietas et prouidentia, ut quidem ipse dicebat, cum in ceteris rebus tum praecipue in defendendis deorum religionibus claruisset: consultum esse tandem rebus humanis, ut cohibita inpia et anili superstitione uniuersi homines legitimis sacris uacarent ac propitios sibi deos experirentur.

ubi autem religionis eius contra quam perorabat infirmare uoluit rationem, ineptus uanus ridiculus apparuit, quia grauis ille consultor utilitatis alienae non modo quid obpugnaret, sed etiam quid loqueretur nesciebat.

nam si qui nostrorum adfuerunt, quamuis temporis gratia coniuerent, animo tamen derisere utpote cum uiderent hominem profitentem se inluminaturum alios, cum ipse caecus esset, reducturum alios ab errore\', cum ipse ignoraret ubi pedes suos poneret, eruditurum alios ad ueritatem, cuius ille ne scintillam quidem unam uidisset aliquando, quippe cum sapientiae professor profligare sapientiam niteretur.

omnes tamen id arguebant, quod illo potissimum tempore id operis esset adgressus quo furebat odiosa crudelitas. o philosophum adulatorem ac tempori seruientem!

uerum hic pro sua inanitate contemptus est, qui et gratiam quam sperauit non adeptus est et gloria quam captauit in culpam reprehensionemque conuersa est.