Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

contemnuntur itaque ab iis qui nihil audire uel legere nisi expolitum ac disertum uolunt nec quicquam haerere animis eorum potest nisi quod aures blandiore sono mulcet, illa uero quae sordida uidentur, anilia. inepta uulgaria existimantur.

adeo nihil uerum putant nisi quod auditu suaue est, nihil credibile nisi quod potest incutere uoluptatem: nemo rem ueritate ponderat, sed ornatu.

non credunt ergo diuinis, quia fuco carent, sed ne illis quidem qui ea interpretantur, quia sunt et ipsi aut omnino rudes aut certe parum docti. nam ut plane sint eloquentes, perraro contingit: cuius rei causa in aperto est.

eloquentia enim saeculo seruit, populo se iactare et in rebus malis placere gestit, siquidem ueritatem saepius expugnare conatur, ut uim suam monstret: opes expetit, honores concupiscit, summum denique gradum dignitatis exposcit. [*](AUCTORES 1-4] cf. Lucr. I 936 ss. ) [*](BRHSPVJ 1 rectum] regnum R\' hter (u er.) B, iter del. R1 iter et] iret H circumliuiatur B, circumlinrilatur S1 2 pabulum B caeleste B, caelestis H, caelestirsl 82 sapientiae melle caelesti P 3 amara remedia] amare media P otfeusione] ulla offensione R potari] amputari B 4 aceruitatem BI V I, corr. B2 V\'l, aceruitate H asperi] aspensa H, om. P surblpraetexrtol (b et to m. 2) P pra*textu (u ex o m. 2 ?) S suauitatis C-is ex -es m. 2) R occultae Bl, corr. B3 6 principis P 7 ut om. BP 8 coutempnentur V itaque] neque R iis edd., his C 9 eicultum B dissertum Bar (pr. s er.) P, disrglertum V2, desertum H inhaerere C-her- RH) RHV in animis H 10 blandiori RH mulget R\', mulcent P 11 uideantur H inhia, in mg. anilia m. 1 ?, V 12 ideo P ueri H auditus uane V credibile] credibile est B 13 rem] se S ueritate ( m. 2?) P 15 fuco (f in ras. ex s ? nI. 3) B ea, B3, eam RP 16 et] aut R aut ante omnino] et R docti nam] doctrinam Rt, s. I. eonsecuti add. R1 17 contigit RP 18 est eloquentia. eloquentia S 2n conatur] uideatur H 21 denique] eque B gradum] gaudium P ) [*]( XVIIII. Lact. 1. ) [*]( 26 )

402

ergo haec quasi humilia despicit, arcana tamquam contraria sibi fugit, quippe quae publico gaudeat et multitudinem celebritatemque desideret:

eo fit ut sapientia et ueritas idoneis praeconibus indigeat. et si qui forte litteratorum se ad eam contulerunt, defensioni eius non suffecerunt.

ex iis qui mihi noti sunt Minucius Felix non ignobilis inter causidicos loci fuit. huius liber, cui Octauio titulus est, declarat quam idoneus ueritatis adsertor esse potuisset, si se totum ad id studium contulisset.

Septimius quoque Tertullianus fuit omni genere litterarum peritus, sed in eloquendo parum facilis et minus comptus et multum obscurus fuit. ergo ne hic quidem satis celebritatis inuenit.