Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

itaque et Iuppiter a precantibus pater uocatur et Saturnus et Ianus et Liber et ceteri deinceps: quod Lucilius in deorum concilio inridet:

  1. ut
  2. nemo sit nostrum, quin aut pater optimus diuum
  3. aut Neptunus pater, Liber, Saturnus pater, Mars,
  4. Ianus, Quirinus pater siet ac dicatur ad unum.

quodsi natura non patitur ut sint unius hominis multi patres — ex uno enim procreatur —, ergo etiam deos multos colere contra naturam est contraque pietatem.

unus igitur colendus est, qui potest uere pater nominari: idem etiam dominus sit necesse est, quia sicut potest indulgere, ita etiam cohercere.