Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid ergo faciet ille praeceptor, si haec ei fuerint obposita? quomodo adimet excusationem [*](EPITOME 22 s. contumacibus, praesentibus factis] c. 45, 3. ) [*](BBHSPVJ 2 si om. V uita H 3 collocawt B1 [se] H* a numerum V quaetuque H, coeptuque P1, p del. P3 4 inter (in initio uersus add. m. 2) P, s. I. H1 agit] habit sic V et] sed Volkmannus, obsav. miscell. 1872, pag. 14 ipsi] ipse et ipsi V 5 est quo — uiuendum om. P esse] ipse V ne si] nisi HPl (corr. P3) V 7 faciat om. V nititur (alt. i ras. ex a S) HS 8 enim] autem B 9 tam H ius sibi V libertJatis S7 adimitatur R* 10 respondit B1, corr. B*; an respondebit scribendum? 11 iubiesi P3 uetas (ante cupere), sed a in ras. ex e? m. 3 B 12 libidine V doLere S* dolorem uetas om. P uetas] uel V 13 adeo om. V natura (~ m. 2) S ut] et V his (h in ras. ex i) P 14 sunt (s S) HS, sunt V si om. H adieoj P1 putas] potes V 15 tu] et tu R, et (e part. ras. ex u m. 2) P quae (e ex s ?) P edd. aut V 17 qui] quae H 18 mor*es (i er.) B colligas H negat BHP 19 iustum H quis HV 20 ueniet et P ductor V et deludetur] et ludetur H, re\'ludetur P2 qui audebitur V 21 faciat H praecepi R\' si] quia si R )

371
contumacibus, nisi ut praesentibus factis doceat possibilia se docere? inde euenit ut philosophorum praeceptis nullus obtemperet.

homines enim malunt exempla quam uerba, quia loqui facile est, praestare difficile: utinamque tam multi bene facerent quam multi locuntur bene! sed qui praecipiunt nec faciunt, abest ab iis fides: et si homines fuerint, contemnentur ut leues, si deus, opponetur ei excusatio fragilitatis humanae.

superest ut factis uerba firmentur: quod philosophi facere nequeunt. itaque cum ipsi praeceptores uincantur adfectibus quos uinci praedicant oportere, neminem possunt ad uirtutem quam falso praedicant erudire ob eamque causam putant neminem adhuc perfectum extitisse sapientem, id est in quo summae doctrinae ac scientiae summa uirtus et perfecta iustitia consenserit; quod quidem uerum fuit.

nemo enim post mundum conditum talis extitit nisi Christus, qui et uerbo sapientiam tradidit et doctrinam praesenti uirtute firmauit.

Age nunc consideremus an doctor e caelo missus possit non esse perfectus. nondum de hoc loquor quem uenisse a deo negant. fingamus aliquem de caelo esse mittendum, qui uitam hominum rudimentis uirtutis instituat et ad iustitiam formet.

nemini dubium potest esse quin is doctor qui caelitus mittitur tam scientia sit rerum omnium quam uirtute perfectus, ne nihil inter caelestem terrenumque differat.