Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Quicumque praecepta dat hominibus ad uitam moresque fingit aliorum, quaero debeatne ipse facere quae praecipit an [*](EPITOME 23-371, 4] c. 45, 1 s. ) [*](BBUSPV] 1 peruerse] per:se B non om. S intellegenti H 2 posse H 4 seque uellet V honeraret R, *onerare (Ti er.) H, onerare Y 5 doloris H subi+ceret (a er.) S 6 corfporis1 S1 8 ualebat (uol- m. 1) Buolebant S maiore. (m er.) P professi] praeceptis B, professio H deum H 9 eas P 10 fcccederet1 P1 11 uhumilem (in er.) V 12 inbecillemque R constituit] constauit S* omnibus S 13 posset? B1 14 manibus Y 15 uitauit (iuL in ras. ex mu ? m. 2) B, ditauit, sed d minus cert., Y quur R ipsa V saltim HV morte. (m tr.) H 16 sed ut] sicut R, sed V dictus Y 17 haec] haec omnia R 18 nec quemquam] nequam S paciarer rera RI patirfwr 82 magna om. S 19 ratione* (m er.) B quae R, que ex qua S2 21 nec H potuisse] potuisse se Y 23 quicumq.1 B* hominis V ad] ac 8 24 debewtne B3, debeat H facere ipse H facere. (t er.) S praecepit (pre- H) HV ) [*]( XVIIII. Lsct. 1. ) [*]( 24 )

370
non debeat.

si non fecerit, soluta praecepta sunt. si enim bona sunt quae praecipiuntur, si uitam hominum in optimo statu collocant, non se debet ipse praeceptor a numero coetuque hominum segregare inter quos agit, et ipsi eodem modo uiuendum est quo docet esse uiuendum, ne si aliter uixerit, ipse praeceptis suis fidem detrahat leuioremque doctrinam suam faciat, si re ipsa resoluat quod uerbis nitatur adstringere.

unus quisque enim cum audit praecipientem, non uult inponi sibi necessitatem parendi, tamquam sibi ius libertatis adimatur.

respondet itaque doctori hoc modo: \'non possum facere quae iubes, quoniam sunt inpossibilia. uetas me irasci, uetas cupere, uetas libidine commoueri, uetas dolorem, uetas mortem timere, sed hoc adeo contra naturam est, ut his adfectibus animalia uniuersa subiecta sint: uel si adeo putas repugnari posse naturae, tu ipse qui praecipis fac, ut sciam fieri posse.

cum autem ipse non facias, quae insolentia est ut homini libero inponere uelis leges quibus ipse non pareas? prius disce qui doces et

antequam mores aliorum corrigas, tuos corrige.\' quis neget iustam esse hanc responsionem? quin etiam in contemtum ueniet huiusmodi doctor et deludetur uicissim, quia uidebitur et ipse deludere.