Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

locutus est igitur de Iesu filio dei, ut ostenderet eum primo in humilitate et carne uenturum. [*](BRHSPVJ 1 iesu RP VulfJ., iesus B, ihs HSV, \'Ιησου̃ LXX except. ϊησους cod. Vatic. magmhe (n er.) B, magne V ad loco Zachariae cf. Roenschium pag. 580 2 tunc H 3 uefarias V at quia S +abeo (h er.) H 4 quod P1, d del. P2 quo Zacharias] cozacharias H za∗cariiis (c cr.) B, zaccharias li ad om. H 5 imperii1 B tiberi BXH, om. R, tiberii\' B3, tiberii SPV Iesus om. R crucifixus P 6 Darii et Alexandri C, Cyri et Artaxerxi Volkmannus, obseru. misc. 1872 pag. 14; an Darii et Cyri (cf. Sulpic. Seu. Chron. 119,4 post Dariiuu Medum ... Cyrus uno et triginta annis rerum potitus est)? nisi rectius Cyri et Darii, cf. Theophil. ad AtUolyc. 133 A (cf. Lact. I 23, 2 et ad IV 5, 6) riYOVEV (sc. Σολων) ϰατὰ tou; χρόνους Κύρου ϰαὶ Δαρεὶου τών βασιλέων, xata tov jrpovov Zϰχαρὶου tou προειρημένου προϕήου; cf. etiam \'Cyprian.\' de ptvsch. comput. c. 13. 16, III p. 260. 263, et interpolationem codicis Fuldensis Tertull. Apolog. c. 19, I p. 188, Cyri enim et Darii regno fuit Zacharias post p adoleuit add. temporibus B2 aetatem B 8 prorsus V su(nt)utalltes (p m. 3) B 9 <deie)su B iesu H2 filium H na(ue) B successor fuit] successerat H mosi S fuit moysi P 10 iessei Bl, iossedec B2, iosedec R, sedec H quo P 11 illi umquam B, illi umquamquam, exp. m.l? P 12 princeps] rex H fuerit P 13 perpessi suntj perpessis S ut] aut H 14 eiectus (i ex 1) S, ei\'i\'ectus P 16 de futuris H est om. V igitur om. R 17 ostelideTet P2 carne] a carne H esse uenturum edd. )

328
haec est enim uestis sordida, ut pararet templum deo et sicut titio igni ambureretur id est ab hominibus cruciamenta perferret et ad ultimum extingueretur. titionem enim uulgus appellat extractum foco torrem semiustum et extinctum.

quomodo autem et cum quibus mandatis a deo mitteretur in terram, declarauit spiritus dei per prophetam docens futurum ut cum uoluntatem summi patris fideliter et constanter inplesset, acciperet iudicium atque imperium sempiternum.

si in uiis meis inquit ambulaueris et praecepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam. quae fuerint uiae dei et quae praecepta eius, nec ambiguum nec obscurum est.

deus enim cum uideret malitiam et falsorum deorum cultus per orbem terrae ita inualuisse, ut iam nomen eius ex hominum memoria fuisset paene sublatum — siquidem Iudaei quoque, quibus solis arcanum dei creditum fuerat, relicto deo uiuo ad colenda figmenta inretiti daemonum fraudibus aberrassent nec increpiti per prophetas reuerti ad deum uellent —, filium suum principem angelorum legauit ad homines, ut eos conuerteret ab inpiis et uanis cultibus ad cognoscendum et colendum deum uerum, item ut eorum mentes a stultitia ad sapientiam, ab iniquitate ad iustitiae opera traduceret.

hae sunt uiae dei in quibus eum ambulare praecepit, haec praecepta quae [*](AUCTORES 8] cf. pag. 326,12. ) [*](BRIISPVJ 1 est om. B parra\'ret P3 sic Sl, sictrt1 P3 2 igi S, \'igni\' P2 ambu**reretur (la. er.) H, ambureretur (pr. r ex 1 m. 2) S cruciamenta H7 referret B\', pefr\'ferret B1 3 et om. H 4 extracto P1, corr. P3 torreus enii us=tum V et om. HPV 5 cum om. H qui- (bus) B 6 terra R declara(ui)t B profe(tamdoc)ens B dicens V 7 ut] et H u(olun)tatem B fi<delite)r B et] ac R c(ons)tanter B, constant ( m. 2) S 8 sempiternu Cu ex a m. 2) H 9 seruaberis H 10 iudicaberis S fuerunt ( r S) BRS 11 et om. H eius om. R ambigium Vac 13 rper orbem1 B3 iam] etiam BP 14 fuisset om. P sublatum] aboleretur P ut siquidem V quoque om. H 15 relict* (ñ er.) sic S \'dõ\' P3 18 principem angelorum om. BP 19 coguoscendum et colendum BPH, agnoscendum R, cognoscendum SV 20 ante item eras. item ut duorum P mentes eorum R ab (ante stuItitia) HSP, a4 V 21 \'ad\' P3 operam duceret S haec RHSP1, c del. P3 22 praecepit haec om. P )

329
seruanda mandauit. ille uero exhibuit deo fidem: docuit enim quod unus deus sit eumque solum coli oportere, nec umquam se ipse deum dixit, quia non seruasset fidem, si missus ut deos tolleret et unum adsereret, induceret alium praeter unum.

hoc erat non de uno deo facere praeconium nec eius qui miserat, sed suum proprium negotium gerere ac se ab eo quem inlustratum uenerat separare.

propterea quia tam fidelis extitit, quia sibi nihil prorsus adsumpsit, ut mandata mittentis inpleret, et sacerdotis perpetui dignitatem et regis summi honorem et iudicis potestatem et dei nomen accepit.

Quoniam de secunda natiuitate diximus, qua se hominibus in carne monstrauit, ueniamus ad opera illa miranda, quae cum essent caelestis indicia uirtutis, magum Iudaei putauerunt.

cum primum coepit adolescere, tinctus est ab Iohanne propheta in Iordane flumine, ut lauacro spiritali peccata non sua, quae utique non habebat, sed carnis quam gerebat aboleret, ut quemadmodum Iudaeos suscepta circumcisione, sic etiam gentes baptismo id est purifici roris perfusione saluaret.

tum uox audita de caelo est: filius meus es tu, ego hodie genui te. quae uox aput Dauid praedicta inuenitur. et descendit [*](EPITOME 11—13. 330, 2-4] c. 40, 1. ) [*](AUCTORES 14 ss.] Luc. 3, 21 s. 18-20] locus ex Luc. 3, 22 et Ps. 2, 7 conflatus; quod apud alios quoque factum esse ostendunt Sabaterius III 275, Roenschius pag. 614, Otto ad Iustin. dialog. c. Tryphone 316 D (ed. III pag. 325). ) [*](BRHSPVJ 2 deus unus V oporteret V 3 se om. H seuasset H do P\', dos P3, dš V 6 suum om. R ab eo] habeo H iulustraturus BP, inlustraudum H 7 ueueraret Bl, corr. B2 separaret B\' (t erasum restituit B3) HP qui\'a\' B3 8 et quia nihil sibi H mandivtum B 9 summum H 10 iudici V 11 qua se] quae H 12 ueniaiu H illa opera S mi**randa (se er.) S perq: (~~ m. 3) cum essent ca caelestis P 13 tum V magnum SaTV putauerunt iudwei (W m. 3) B 14 a BHS propheta om. V 15 in om. B iordano BR™ lacro R non om. B 16 gestabat B, habebat H ablueret B, sed cf. III26, 9 18 baptisumo (si er.) P tunc HSP 19 audita de caelo est BHSP, de caelo audita est BY, sed fort. secundum Vulg. de caelo facta est; ϕωνὴν ὲξ oupavou yeWaOat Luc. 20 ad loco Lucae cf. Roenschium pag. 614 uox om. V praedicata aput dauid B praedicata BRH et om. V )

330
super eum spiritus dei formatus in specie columbae candidae.

exinde maximas uirtutes coepit operari, non praestrigiis magicis, quae nihil ueri ac solidi ostentant, sed ui ac potestate caelesti: quae iam pridem prophetis nuntiantibus canebantur.

quae opera tam multa sunt, ut unus liber ad conplectenda omnia satis non sit. enumerabo igitur illa breuiter atque generatim sine ulla personarum ac locorum designatione, ut ad exponendam passionis eius crucisque rationem possim peruenire, quo iam dudum festinat oratio.

uirtutes eius fuerunt quas Apollo portentificas appellauit, quod quacumque iter faciebat, aegros ac debiles et omni morborum genere laborantes uno uerbo unoque momento reddebat incolumes, adeo ut membris omnibus capti receptis repente uiribus roborati ipsi lectulos suos reportarent, in quibus fuerant paulo ante delati.

claudis uero ac pedum uitio adflictis non modo gradiendi, sed etiam currendi dabat facultatem. tum quorum caeca lumina in altissimis tenebris erant, eorum oculos in pristinum restituebat aspectum.

mutorum quoque linguas in eloquium sermonemque soluebat item surdorum patefactis auribus insinuabat auditum, pollutos et aspersos maculis repurgabat.

et haec omnia non manibus [*](EPITOME 10-331, 8] c. 40, 2. ) [*](AUCTORES 1 columbae caudidae] \'columbae\' tantum mentionem facit Lucas, \'candidae\' Orac. Sibyll. VI 7, unde Lact. fort. sumpsit.; cf. Alexandrum ad hunc uersum. 9 Apollo] cf. pag. 319, 7. 13 lectulos] cf. Matth. 9, 6. § 7 s.] cf. Is. 35, 5 s. ) [*](BliHSPVJ 1 speciem (sed m expunx. Pir) RP edd., sed cf. figurare in c. abl Epit. 15,2; Inst. I 17, H; V 8, 2 2 exinde - operari] exinde coepit uirtutes multas V prestrigiis P, praestigiis BRS, praestigis H, praestigiiw V magis H 3 ostendant Vac caelesti] solidi V 4 pro que S canebatur P 6 illa igitur B 7 sine ulla] siu S ac] et H ad om. V exponenda H, exponeuda (~ m. 2) V 8 possim D post peruenire in mg. R1 quod V 9 ia<m)dudum (n Hł. 3) B, ian dudum RI, iSdudum V festinat oratio] festinator acies sic V eius] etiam eius H 11 genera H 12 incolomes H menbris SV 13 receptis r. repente et uiribus (re s. I. m. 2) sic H ipse H lectos B, lectulos (o ex u m. 2) R 15 aflictis B; affectis Heumannus gradientis V 16 tuui, B3, tunc H caeta V1 17 erant tenebris H resti\'tu\'ebat H* 18 sermonemquo om. R olebat S 19 iiisuabat V 20 aspersis R repuagabat H7, repugnabat V )

331
aut aliqua medella, sed uerbo ac iussione faciebat, sicut etiam Sibylla praedixerat:
  1. πάντα λόγῳ πράσσων πᾶσάν τε νόσον θεραπεύων

nec utique mirum quod uerbo faceret mirabilia, cum ipse esset dei uerbum caelesti uirtute ac potestate subnixum.

nec satis fuit quod uires inbecillis redderet, quod debilibus integritatem, quod aegris et languentibus sanitatem, nisi etiam mortuos suscitaret uelut e somno solutos ad uitamque reuocaret.

quae uidentes tunc Iudaei daemonica potentia fieri arguebant, cum omnia sic futura ut facta sunt arcanae illorum litterae continerent.

legebant quippe cum aliorum prophetarum tum Esaiae uerba dicentis: confortamini, manus resolutae, et genua debilia, consolamini. qui estis pusilli animi, nolite timere, nolite metuere. deus noster iudicium [*](EPITOME 8-10] c. 40, 1. 11-335, 6] c. 40, 3. ) [*](AUCTORES 3] VIII 272. 13] Is. 35, 3-6; cf. Cyprian. pag. 71,17. ) [*](EXPILATOllES 3] Sedulius (cf. Montofalcouium, palacograph. graec. pag. 245). ) [*](BRHSPV] 1 medela RSP iussu B 3 ΛΟΓΩ BRSPV Sedulius IIPACЄΩΝ VSedtdius IIAOA\'NP3 te] όÈ codd. Sibyll. integriores HMQV, om. rell. OCON V, vouoov codd. quidam Sibyll. ΘΑΡΑΙΙЄΥΩΝ B, rePAncrUN V Sedulius IIANTANAOTONIIPACCΟΝΠΑΟΑΝΤЄNNOCΩΝΤЄ- PAITCVON in mg. inf. add. H2 interpretatio lat. paene eadem in S et P, simillima ap. Sedulium ad loco Sibyll. cf. Struuium, opusc. I 70 5 caelestis H 7 languentibus] laborantibus B 8 ox H solutis B solutos — tunc Iudaei om. S uitam B, uitam quae (exp. m. 2) V 9 tunc om. V daemoniaca H, daemoni*ca ex daemoniaco (sic) P 10 factae V continereDt (ent add. m. 2) P 11 legabant F1 cum] etiam cum V tum om. V eseiae B2, esaiae (pr. a ex e m. 2) R 12 dicentis (alt. i ex e m. 2) H resolutae BRHSP cum codd. Cypriani, dissolutae V secundum Vulg. manus dissolutas 13 consoldamini R; exbortamini codd. Cypriani, παραϰαλέσατε LXX, roborate Vulg. pusilli animi RHSP, pusillo animo B et Cypriani cod. A, pusillo animo (sed -mo ex -mi) V; ol δλιγόψυχοι tfj διανοία̜ LXX, pusillianimes Cypriani codd. LW, pusillanimes MB, uel hoc uti illud testes Italae a Sabaterio II 573 adhibiti; alterum utrum fort. Lactantium scripsisse a librariis in pusilli animi mutatum existimat Soenschius pag. 551; dicite pusillauimis VtClg. nolite metuere bis Sac, prius del. Sl 14 deus RHSPV cum codd. Cypriani, ecce deus B, sed ex Vulg. ut uid.; JSou o seoj LXX iudicio V )

332
retribuet, ipse ueniet et saluos faciet nos.