Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Quibus ex rebus apparet prophetas omnes denuntiasse de Christo, fore aliquando ut ex genere Dauid corporaliter [*](AUCTORES 11] Ps. 126,1. ) [*](B(G)RHSPVj 1 eodem B, [eo]d(em) G loquebarnJtur S7 2 t[un]c G, O ) [*]( cum H dauit B 3 et praeterea H salomonis HS perpetuitu sic V 4 ad deinde quod cf.pag. 152, 21; VII12,11 5 dei filius B, [d]<if)[ilius] G est] sit V filius] fuit B, fui[t] G, sed Lactantium Dauid tantum scripsisse, fuit filius additum esse conicio dauit P1, corr. P3 6 sic (~m. 2) S aeclesia B, [ae]cll]es(i)a G, sic saepius BG 7 rnon, H2 est om. V 9 salomonis H, salomonium SP32(so-P1) alt. manu* (s er.) V 10 CXXVII. V 11 fili G 12 in uanum BRSPV, in[u](anu)[m] G, sine causa H; in uanum etiam alii testes Italae (cf. Sabaterium II255) et Vulg., in uacuum fort. scribendum putat Haussltiterus l. c.; cf. Woelfflinum, Archiu. lexicogr. et gramm. lat. II 21 laborauerunt] laborant hi H aedificauemnt illam B, idem fuisse in G uestigia et spatia indicant, aedific.auerunt eam H cum Vulg., oi οἰxοδομου̃vτες LXX, add. αύτόv codd. Alex. et Sinait. (sed expunx. m. 1) 13 supra si rasura in B in uacuum BRS, in [ua]cuum G, sine causa H, in uanum PV; et hic et supra εἰς μάτηv LXX; Lact. fort. uariationis causa sttpra in uanum, hic in uacuum scripsit uel aliam secutus memoriam, quae subest fort. etiam in Vulgata priore loco in uanum, altero frustra exhibente 14 uigilauit BRHS, idem in G fuisse spatium indicare uidetur, laborabit P, laborauit V, ἠΥρύπvησεv LXX, uigilat Vulg.i laborauit fort. recipiendum esse existimat Haussleiterus l. c., cf. Augustin., enarrat. in PR. 126 c. 3, uol. IV 1429 E Maur. in uanum laborauit qui custodit eam ad loco Psalmi cf. Roenschium pag. 593 15 denuntiau(isse) G, rdelnuntiasse H7 16 christo B1 dauit B )

325
natus constitueret aeternum templum deo, quod appellatur ecclesia, et uniuersas gentes ad religionem ueram dei conuocaret.

haec est domus fidelis, hoc inmortale templum, in quo si quis non sacrificauerit, inmortalitatis praemium non habebit.

cums templi et magni et aeterni quoniam Christus fabricator fuit, idem necesse est habeat in eo sacerdotium sempiternum, nec potest nisi per eum qui constituit ad templum et ad conspectum dei perueniri.

Dauid in psalmo CVIIII id ipsum docet dicens: ante luciferum genui te. iurauit dominus et non paenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum.

item in Basilion libro primo: et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae sunt in corde meo faciet, et aedificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu meo omnibus diebus.

quis autem futurus esset cui deus aeternum sacerdotium pollicebatur, Zacharias etiam nomine posito apertissime docuit. sic enim dixit: et ostendit mihi dominus Iesum sacerdotem [*](A UCTORES 6s. (sacerdotium sempiternum). 14 s.] Cyprian. pag. 50,13. 9] Ps. 109, 3 s.; cf. Cyprian. pag. 50, 15. 11] 1 Reg. (I Sam.) 2, 35; cf. Cyprian. pag. 50, 18. 17] Zach. 3, 1-8; hunc locum non totum certe ex Cypriano pag. 78, 16, qui habet tantummodo uersus 1 et 3s. atque in eis nonnulla alia iuterpretatioue exhibita, sumpsit; pars uersus 7 redit pag. 328,8. ) [*](B(G)HRSPV] 1 constituet H 2 dei ueram B, idem in G fuisse uestigia et spatia indicant ueri ex ueram sic B2 4 haberet V 5 et (ante magui) om. BG et (ante aeterui) s. I. BP in (f)(ab]ricator (fuit) i(d)[ e]m ne desinit codicis G pag. 82 (58) 6 idem] quidem H sacerdot\'i\'um 82 7 constitui H ad templum et ad] templum aditum templum et ad H, ad (sed del. m. 3) templum ad P 8 perueniri (alt. i ex e m. 2) S dauit B C & VIII R, CVIH HV, recte? cf. Cypriani cod. L centesimo octauo ipsud P1, corr. P3 9 iurabit V dominus RHP cum Cypriani codd.(exc.M) et Vulg., xupiot LXX; deus (ds SV) BSV 10 aeternum] aeternum secundum ordinem melchisedech V cum Psalmo et Cypriano ad lac. Psalmi cf. Roenschium pag. 593 11 basilio P primo om. S, in ras. V 13 faciet BHV cum codd. Cypriani et Vulg., ποιἠσει LXX; faciat RSP 14 in conspectu meo C, in conspectu christorum meorum Cyprian., ἐvώπιοv χριστοὕ μοv LXX, coram christo meo Vtdg. ad locum Reg. cf. Roenschium pag. 538 15 cuius Bl, corr. B3 aeternus (s exp. et - add. m. 2) S, aeteruu* (s er., - add. m. 3) P zacarias B, zaccharias RV 16 sic euim dixit om. B 17 dominus BRHP et Vulg., xύριος LXX; dominus deus SV iesun Rr, corr. R2 )

326
magnum stantem ante faciem angeli domini, et diabolus stabat ad dexteram ipsius, ut contradiceret ei.

et dixit dominus ad diabolum: imperet dominus in te, qui elegit Hierusalem: et ecce titio eiectus ab igni. et Iesus erat indutus uestimenta sordida, et stabat ante faciem angeli. et respondit et dixit ad circumstantes ante faciem ipsius dicens:

auferte uestimenta sordida ab eo et induite eum tunicam talarem et imponite cidarim mundam super caput ipsius. et cooperuerunt eum uestimenta et imposuerunt cidarim super caput eius. et angelus domini stabat et testificabatur ad Iesum dicens: haec dicit dominus omnipotens:

si in uiis meis ambulaueris et praecepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam, et dabo tibi qui conuersentur in medio horum circumstantium. audi itaque, [*](BBHSPVj 1 stante (~ m. 2) S dum . Bl, dnmi B2 zabulus P 2 ipsius BRHV, eius SP cum Vulg., αὐτου̃ LXX 3 diabulum P imperet C, nisi quod imperet tibi (tlOn om. in te) V, ὲπιτιμήσαι ϰύριος ev cot διάβολε, ϰαὶ ὲπιτιμήσαι ϰύριος iv cof LXX, increpet Vulg. et edd., sed cf. epist. Iudae u. 9 ὲπιτιμήσαι aoi ϰύριος, Vulg. imperet tibi dominus; cf. Roenschium pag. 582 s. 4 et orn. BRX (s. I. R2) S; oux ἰδού LXX, numquid non Vulg. citio V1 abiectus B, e*iectus (1 er.) P; ὲξεσπασμένος LXX, erutus Vulg. i cf. pag. 327,14 igne B 5 erat indutus BRSP, idem Cyprian.pag. 78,19, Ambros. de spiro sanct. lib. I, uol. II624 B Maur., Vulg., ή̀ν ὲνδεδυμένος LXX, indutus erat HV, recte? uestimenta sordida BRHSV Cyprian. Ambros., ἰμάτια ῤυπαρά LXX, uestimentis sordidis P ex Vtdg. uestibus sordidis 8 inter ab eo et induite omissa sunt quae Cyprianus exhibet interpretatione hac et dixit ad eum: ecce abstuli iniquitates tuas induit S └e┘um V tunicam talarem BHSV, dubitanter recepi, tunica talari P, tunicam poderem R, recte? poderem Oyprian., podere alii (cf. Sabaterium II 988), ποδήρη LXX, mutatoriis Vulg. ilponite B 9 cyidarijm B, cidari S ipsius - super caput om. PV et cooperuerunt — super caput om. B et cooperuerunt eum uestimenta et imposuerunt — caput eius eodem ordine in cod. Alex., inuerso in cett. LXX 10 uestimento S, sed ἰμάτια LXX posuerunt H cum Vulg., ὲπέθηϰαν LXX cidariw] cidari mundam S, fort. recte; x(saptv xaOapav LXX 11 testificabatur] post διεμαρτύρατο iterum o aYysXo; xupfou LXX 13 et praecepta mea seruaueris s. I. S1 seruaberis V 14 tu] sic etiam pag. 328,10, xai ou LXX, tu quoque Vulg. iudicaberis S domum — dabo] inter rov oTxov μου et xai δώσω haec ϰαἰ ὲὰν διαϕυλάσσης τὴν αὐλήν μου LXX, sed corrupta in cod. Alex. conuertentur V 15 circum astantium S, recte? )

327
Iesu sacerdos magne.

quis non igitur captos mentibus tum fuisse Iudaeos arbitretur, qui cum haec et legerent et audirent, nefandas manus deo suo intulerunt?

atquin ab eo tempore quo Zacharias fuit usque ad annum quintum decimum imperii Tiberi Caesaris, quo Iesus fixus est, prope quingenti anni numerantur, siquidem Darii et Alexandri adoleuit aetate, qui fuerunt non multo post quam Tarquinius Superbus exactus est.

sed illi rursus eodem modo falsi deceptique sunt putantes haec de Iesu esse dicta filio Naue, qui successor Moysi fuit, aut de sacerdote Iesu filio Iosedech: in quos nihil congruit eorum quae propheta narrauit.

non enim sorditati umquam illi fuerunt, cum alter eorum potentissimus princeps fuisset, alter sacerdos, aut perpessi sunt aliquid aduersi, ut tamquam titio eiectus ex igni putarentur, aut aliquando in conspectu dei et angelorum steterunt aut propheta de praeteritis loquebatur potius quam futuris.

locutus est igitur de Iesu filio dei, ut ostenderet eum primo in humilitate et carne uenturum. [*](BRHSPVJ 1 iesu RP VulfJ., iesus B, ihs HSV, \'Ιησου̃ LXX except. ϊησους cod. Vatic. magmhe (n er.) B, magne V ad loco Zachariae cf. Roenschium pag. 580 2 tunc H 3 uefarias V at quia S +abeo (h er.) H 4 quod P1, d del. P2 quo Zacharias] cozacharias H za∗cariiis (c cr.) B, zaccharias li ad om. H 5 imperii1 B tiberi BXH, om. R, tiberii\' B3, tiberii SPV Iesus om. R crucifixus P 6 Darii et Alexandri C, Cyri et Artaxerxi Volkmannus, obseru. misc. 1872 pag. 14; an Darii et Cyri (cf. Sulpic. Seu. Chron. 119,4 post Dariiuu Medum ... Cyrus uno et triginta annis rerum potitus est)? nisi rectius Cyri et Darii, cf. Theophil. ad AtUolyc. 133 A (cf. Lact. I 23, 2 et ad IV 5, 6) riYOVEV (sc. Σολων) ϰατὰ tou; χρόνους Κύρου ϰαὶ Δαρεὶου τών βασιλέων, xata tov jrpovov Zϰχαρὶου tou προειρημένου προϕήου; cf. etiam \'Cyprian.\' de ptvsch. comput. c. 13. 16, III p. 260. 263, et interpolationem codicis Fuldensis Tertull. Apolog. c. 19, I p. 188, Cyri enim et Darii regno fuit Zacharias post p adoleuit add. temporibus B2 aetatem B 8 prorsus V su(nt)utalltes (p m. 3) B 9 <deie)su B iesu H2 filium H na(ue) B successor fuit] successerat H mosi S fuit moysi P 10 iessei Bl, iossedec B2, iosedec R, sedec H quo P 11 illi umquam B, illi umquamquam, exp. m.l? P 12 princeps] rex H fuerit P 13 perpessi suntj perpessis S ut] aut H 14 eiectus (i ex 1) S, ei\'i\'ectus P 16 de futuris H est om. V igitur om. R 17 ostelideTet P2 carne] a carne H esse uenturum edd. )

328
haec est enim uestis sordida, ut pararet templum deo et sicut titio igni ambureretur id est ab hominibus cruciamenta perferret et ad ultimum extingueretur. titionem enim uulgus appellat extractum foco torrem semiustum et extinctum.

quomodo autem et cum quibus mandatis a deo mitteretur in terram, declarauit spiritus dei per prophetam docens futurum ut cum uoluntatem summi patris fideliter et constanter inplesset, acciperet iudicium atque imperium sempiternum.

si in uiis meis inquit ambulaueris et praecepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam. quae fuerint uiae dei et quae praecepta eius, nec ambiguum nec obscurum est.

deus enim cum uideret malitiam et falsorum deorum cultus per orbem terrae ita inualuisse, ut iam nomen eius ex hominum memoria fuisset paene sublatum — siquidem Iudaei quoque, quibus solis arcanum dei creditum fuerat, relicto deo uiuo ad colenda figmenta inretiti daemonum fraudibus aberrassent nec increpiti per prophetas reuerti ad deum uellent —, filium suum principem angelorum legauit ad homines, ut eos conuerteret ab inpiis et uanis cultibus ad cognoscendum et colendum deum uerum, item ut eorum mentes a stultitia ad sapientiam, ab iniquitate ad iustitiae opera traduceret.