Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed tamen quoniam clemens et pius est erga suos deus, ad eos ipsos eum misit quos oderat, ne illis in perpetuum salutis uiam clauderet, sed daret iis liberam facultatem sequendi deum, ut et praemium uitae adipiscerentur, si secuti fuissent, quod plurimi eorum faciunt atque fecerunt, et culpa sua in poenam mortis incurrerent, si regem suum repudiassent.
aput illos igitur et ex eorum semine regenerari eum iussit, ne si fuisset alienigena, iustam possent excusationem de lege praetendere, quod eum non suscepissent, simul, ut nulla omnino gens esset in terra cui spes inmortalitatis negaretur.
Descendens itaque de caelo sanctus ille spiritus dei sanctam uirginem cuius utero se insinuaret elegit. at illa diuino spiritu hausto repleta concepit et sine ullo adtactu uiri repente uirginalis uterus intumuit.
quodsi animalia quaedam uento et aura concipere solere omnibus notum est, cur [*](EPITOME 2-18] c. 38, 8 s. ) [*](AUCTORES § 1SS.] cf. Cyprian. pag. 73, 18. 18 s. (uento et aura)] cf. Verg. Georg. III 274 s. ) [*](B(0)RHSPV] 1 captiui V quia] quoniam H ad loc. Ieremiae cf. Roenschium pag. 566 2 rut\' B3 3 carnem (exp. m. 1?) P 4 fleri om. B esse H 5 quoniam om. S est et pius H est om. V suos] nos P 6 ipsos eum ipsum P rue\' P3 im S 7 salu*tis fs er.) V claudeireit 82 iis B, his BHSPV libenter S a Facultatem incipit codicis G pag. 77 (21), cuius in uerss. 1-10 fere omnia, 11-15 perpauca legebantur 8 dei BPl (dm̃ corr. P3) V et om. H 9 et] aut H culpa - mortis] poenam sua. (m er.) in culpam toortis1 (s.l. m.2), ordin. uerbor. significauit m. 1 B, culp[am] sua[m poenam] in culpa m[ortis] G culpa] pulchra V 10 poena V post repudiasseut hoc quod sciebat esse facturos B, [qu]od scieba[nt] (esse) facturos G 12 ne si] nisi B1, nisi renim\' R2 13 quod om. R ex eum non suscepissent hoc eum se non suscipere debere R1 14 in] et in H cui — negaretur om. Bl (s. I. B3) G necaretur H 15 scatus (-m. 2) sic H 16 uirginem B2 e 17 diuina pac, di*uno ex diuino F2 hausto] sco V et om. H tactu S 19 et] aut SP quisquam — cui] quisquam spiritu (spu S) cui SP )
quod sane incredibile posset uideri, nisi hoc futurum ante multa saecula prophetae cecinissent. Solomon in ode undeuicesima ita dicit: infirmatus est uterus uirginis et accepit fetum, et grauata est et facta est in multa miseratione mater uirgo.
item propheta Esaias, cuius uerba sunt haec: propter hoc dabit deus ipse uobis signum: ecce uirgo accipiet in uterum et pariet filium, et uocabitis nomen eius Emmanuel.
quid hoc manifestius dici potest? legebant ista Iudaei qui eum necauerunt. si quis nos haec fingere arbitratur, ab his requirat, ab his potissimum sumat: satis [*](EPITOME 3-7] c. 39, 1 s. 7-10] c. 39, 3. ) [*](AUCTORES 4] locus in psalmis \'Salomonis\' quae quidem extant non inuenitur: cf. Iioenschium, Zeitschr. f. d. histor. Theol. 1871 pag. 610 et Oscarium de Gebhardt in prolegomenis Psalterii Salomonis mox prodituri. 7] Is. 7, 14 (cf. Cyprian. pag. 74, 4). e ) [*](B(G)BHSPVJ 1 spiritum H, sps V quidquid] quidquid (corr. w. 3) M es* (t er. se add. m. 3) P 2 grauata V dixerit ex dicin S2, pro dicimus hoc neget P incrediforle H1 3 posset et P1, et del. P3, posse V 4 siojlomon H1, salomon S, salomoni (a ex o) P in ode undeuicesima RS, in ode undeuicesimo Bl, in eode undeuicesimo B3, in libro H, in psalmo undeuicensimo (n exp. m. 3?) P, in odeu XX V dixit V 5 foetum (o exp. et del. m.2)B 6 iu multa miseratione S miseratio H 7 eseias BB propter hoc] propterea V 8 dabuti V1 uobis deus ipse V accipiet in uterum RSV, quod, cum consentiat Epit. c. 39, 3, recepi; in utero accipiet B et rodd. Cypriani (cf. LXX EV yautpi λήψεται), nisi quod utenun L2, sed quoniam Lact. locum antecedentem \'Salomonis, deinde locos Ps. 84, 12; Is. 63,10s. ; 45, 8, qui § 7 s. sequuntur, non ex Cypriano habet, hunc quoque ex alio auctore sumpsisse uidetur, ualde autem uariant hoc in loco testes Italae (cf. Sabaterium II531); accipiet in utero HP; uirgo concipiet Vulg. 9 pari*et (g er.) H uocabitis BBSPV Epit., uocabis H; cf. LXX ϰαλέσεις, sed hac quoque in uoce magna est dissensio testium Italae, cf. Sabaterium l. c. et Roenschium pag. 545; uocabitur Vulg. 10 emmanuhel HSPV quod P1, corr. Ps 11 iusta V necauerunt R, negauerunt cett. et edd., sed cf. c. 18, 23; Epit. 43, 1; Augustin. de ciu. dei XVIII46 (II 328, 23) Iudaei ... qui eum occiderunt et in eum credere noluerunt quis] qui B in (haec fin) desinit codicis G pag. 77 (21), sequitur pag. 78 (22), cuius in uerss. 1. 2 perpauca legebantur haec nos H 12 ab his requirat — probandam (311,1) om. P iis utroque loco B alt. tois S1 sumat] petat H )
Emmanuel autem numquam uocitatus est, sed Iesus, qui latine dicitur salutaris siue saluator, quia cunctis gentibus salutifer uenit: sed propheta declarauit hoc nomine quod deus ad homines in carne uenturus esset.
Emmanuel enim significat \'nobiscum deus\', scilicet quia illo per uirginem nato confiteri homines oportebat deum secum esse id est in terra et in carne mortali. unde Dauid in psalmo LXXXIIII ueritas inquit de terra orta est, quia deus, in quo ueritas est, terrenum corpus accepit, ut terrenis uiam salutis aperiret.
item Esaias ipse: ipsi autem non crediderunt et exacerbauerunt spiritum sanctum et conuersus est eis ad inimicitiam. et ipse expugnauit et recordatus est dierum saeculi, qui suscitauit de terra pastorem ouium.
quis autem futurus esset ille pastor, declarauit alio loco dicens: exsultent caeli desuper et nubes induant iustitiam, aperiatur terra. et pullulet [*](EPITOME 3 s.] c. 37, 9. 5-7] c. 39, 3 Emman. - deus. 10 terrenum corpus] c. 38, 8. ) [*](AUCTORES 9] Ps. 84,12. 11] Is. 03,10 s. 16] Is. 45, 8. ) [*](EXPILATORES 3 s.] Augustin. de ciu. dei XVII 18 (II 245, 13 s.); Isidor. orig. VII 2,7. 3-8. 10 s.] Isidor. ibid. § 10. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 est testimonium B est] et R, om. V 2 perhiberetur H inimicis (quart. i ras. ex u) H emmanuhel V uocatus BV i 3 siue] suae (i m. 2) H 5 nomen V ad ex ab S2 uenturus esset in carne B emmanuhel HV 6 enim] autem V quia] et S illo om. V ? 7 nato (corr. m. 2) V \'deum\' P sec ///// um (3 uel 4 litt. er.) B 8 iterraj P L inde SP, unde et V 9 XXXIIII (L add. m. 3) B ad loco Psalmi cf. Roenschium pag. 591 quia] et quia V 11 ipse om. B, sed cf. c. 17,9 item Moyses ipse eseias BR 13 reis1 P 14 quia B sus\'ci\'tauit B de] deus de B 15 ad loco Isaiae cf. Roenschium pag. 562 esset] est Bl, corr. B3 16 induant C; LXX al νεϕέλαι ῥανάτωσαν ὸιϰαιοσύνην, Vtdg. nubes pluant iustum, unde ap. Lact. fort. impluant scribendum esse existimat Roenschius p. 554 17 et aperiatur S saluator BHSV, saluatorem BP cum Vulg. germinet saluatorem; LXX άνατιλάτω ^ yrj ϰαὶ βλαστησάτω ἔλεος xxi διϰαιοσύνη (sic cod. Alexandr., quocum potissimum congruit recensio Italae a Lact. adhibita [cf. Roenschium p.623, adn. 33 al.; adiciendum tamen id eis potissimum ap. Lact. locis obseruari quos non habeat )
sed et alio loco idem propheta sic praedicauit: ecce natus est uobis puer, et datus est uobis filius, cuius imperium super umeros eius: et uocatum est nomen eius \'magni consilii nuntius\'.
idcirco enim missus est a deo patre, ut uniuersis gentibus quae sub caelo sunt singularis et ueri dei sanctum mysterium reuelaret ablatum perfido populo, qui aduersus deum saepe deliquit.
Daniel quoque similia praelocutus est. uidebam inquit in uisu noctis: et ecce in nubibus caeli ut filius hominis ueniens et usque ad uetustum dierum peruenit. et qui adsistebant, obtulerunt eum: et datum est ei regnum et honor et imperium, et omnes populi tribus linguae seruient ei, et potestas eius aeterna, quae [*]( 2 supra] pag. 311, 3. ) [*](EPITOME 1 s.] cf. ad 311, 3. 9-313,1] c. 42, 4. ) [*](AUCTORES 3] Is. 9, 6; cf. Cyprian. pag. 89,8. 9] Dan. 7,13 s.; Lact. locum non ex Cypriano pag. 92, 17, qui habet aliam eius formam, sumpsit; uersus 13 redit § 15. 16 et c. 21, 1, u. 14 c. 12, 19. ) [*](e Cypriano; cf. Prolegomena], Sixatoauvrjv cett.) avarcefXaTw ἅμα: quae ex- trema uerba quamquam ap. Lact., fort. librariorum culpa, omissa sunt, tamen propter διϰαιοσύνη nominatiuum etiam ἔλεος (cuius accuratam interpretationem fort. alia illa Vulgatae expulsam esse censet Roenschius pag. 554) nominatiuum intellegendum et saluator potius recipiendum quam saluatorem cum Vulg. scribendum esse existimaui. ) [*](B(G)BHPV] 1 eum C, fort. ex Vulg. ego dominus creaui eum sumptum esse Boenschio uid., LXX iyw stjxt xupto; o xilaaj ae 2 et om. R idem — sic] ita propheta B 3 uobis BBSHV cum codd. Cypriani, nobis P cum Vulg., ἡμῑν LXX puer1 B3 4 uobis est P uobis C, nobis codd. Cypr. et Vulg., ὑμῑν cod. Alex. LXX, aTv cett. codd. humerο̎̍2. ex humeru S 5 uocatum est BRHSP cum codd. Cypriani, uocabitur V cum Vulg. ad loco Isaiae cf. Roenschitlm pag. 546 6 in 〈idcirco〉 desinit codicis G pag. 78 (22), sequitur pag. 79 (35), cuius in uersu 1 pauca legebantur enim om. H 8 deum om. R saepe B3 9 reliquit V da- nihel HSPV uidebam, P12 10 uiso B, uisu S ut om. V 11 ueniens — pernenit] ueniens uenit usque ad uetustum dierum P uetustum hic et c. 21, 1 C, anticum infra § 16 bis C, Epit. 42, 4 cum Vulg. 12 adsistabant R est om. B 13 et honor om. R omnis populus (sed -lus ex -li S7) HS 14 ante linguae add. et R2 potestates eius aeternae B )
quomodo igitur Iudaei et conStentur et sperant Christum dei, qui hunc idcirco reprobauerant, quia ex homine natus est?
nam cum ita sit a deo constitutum, ut idem Christus bis adueniat in terram, semel ut unum deum gentibus nuntiet, deinde rursus ut regnet, quomodo in secundum eius aduentum credunt qui in primum non crediderunt?
atquin propheta utrosque aduentus eius paucis uerbis comprehendit. ecce inquit in nubibus caeli ut filius hominis ueniens. non dixit ut filius dei, sed ut filius hominis, ut ostenderet quod carne indui haberet in terra, ut suscepta hominis figura et condicione mortali doceret homines iustitiam et cum mandatis dei functus ueritatem gentibus reuelasset, multaretur etiam morte, ut inferos quoque uinceret ac resignaret atque ita demum resurgens ad patrem proficisceretur in nube sublatus.