Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quo peccato ac scelere offensus deus inpium et ingratum populum pro merito poenis grauibus adfecit et legi quam per Moysen dederat subiugauit.

postea uero cum in deserta quadam parte Syriae consedissent, amiserunt uetus nomen Hebraei, et quoniam princeps examinis eorum ludas erat, Iudaei appellati et terra quam incoluere Iudaea.

et primo quidem non dominio regum subiecti fuerunt, sed populo ac legi ciuiles iudices praesidebant, non tamen in annum constituti sicut Romani consules, sed perpetua iurisdictione subnixi. tum sublato iudicum nomine potestas regalis inducta est.

uerum iudicibus regimen eorum tenentibus [*](EPITOME 5-11] c. 38, 4. 16 (Iudaei)] c. 38, 3. ) [*](AUCTORES § 11 s.; c. 11, 1] Cyprian. pag. 38, 20 s. ) [*](EXPILATORES 10 s.] cf. Isidor. orig. VIII 11, 86. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 uirge P1, uirgo P3, sic saepissime corr. m. 3 rupe percussa] rupae percussa petra G prosiluit HV 2 quo rursus — pane caelesti (4) om. S rursum B caelesti P alumenti B, aliraenti* (s er.) V 3 discendit P in castra in P1, alt. in del. P3 4 inuox P, induxit V instructoribus S 5 aepulis BHP, [ae]pulis G saturentur S tam P 6 sed depulsa — transtulerunt om. S. sitim B 7 luxuriem PV 8 ri*tus V moses S 8 demoraretur P 10 aureu (-m. 2) S [u]obis G api S eos in signo] o signo V 11 precederent H 12 pro om. BG meritis H 13 mosen S dedarat V 14 deserto BG conseddissent H 15 hebrei BGV, ebrei S, haebrei P; an eiciendtim ? in examinis desinit codicis G pag. 76 (64) eiajninisi F2 16 iudei SP appellati] sunt appellati H edd. terra S, terram BBHP1 (m del. P3) V 17 iudea BP, iuda R, iudaeam H dominrilo P regem R\', regio s. l. corr. R7 18 praesidabant P1, corr. P3 19 iurisdicione S, iurisdictione, sed c ckl. m. 3 P 20 subnixa H tunc H 21 regimen (i ex e m. 2) R )

304
prauas religiones saepe susceperant, atque offensus ab iis deus totiens alienigenis subiugabat, donec rursus paenitentia populi mitigatus liberaret eos seruitute.

item sub regibus finitimorum bellis ob delicta uexati, postremo capti abductique Babylonem poenas inpietatis suae graui seruitio pependerunt, donec Cyrus ueniret in regnum, qui statim Iudaeos restituit edicto.

exinde tetrarchas habuerunt usque ad Herodem, qui fuit sub imperio Tiberii Caesaris: cuius anno quinto decimo id est duobus Geminis consulibus ante diem decimum Kalendarum Aprilium Iudaei Christum cruci adfixerunt.

hic rerum textus, hic ordo in arcanis sanctarum litterarum continetur. sed prius ostendam qua de causa in terram uenerit Christus, ut fundamentum diuinae religionis et ratio clarescat.

Cum saepe Iudaei praeceptis salutaribus repugnarent atque a diuina lege desciscerent aberrantes ad inpios cultus deorum, tum deus iustos et electos uiros sancto spiritu inplebat, prophetas, in media plebe constituens, per quos peccata ingrati populi uerbis minacibus increparet et nihilominus hortaretur ad paenitentiam sceleris agendam:

quam nisi egissent atque abiectis uanitatibus ad deum suum redissent, fore [*](EPITOME 14-305, 3] o. 38, 5. ) [*](AUCTORES 15-17. 305, 3—6] cf. Cyprian. pag. 39,19. ) [*](BRHSPV] 1 susceperunt B ad H hiis P1, h det. Ps, his cett. 2 post totiens hoc eos BRP, dos S 1, eos ras. corr. S1 alienis H rursus om. R 3 seruituW\' (~ er.) S 4 adductique V babylone B, in babilonem S 5 poenos Bac ppenderunt P 6 c6yrus (exp. m. 1 ?) P iudeos BP; hinc uariae scripturae huius uocis non adferentur 7 exin B tethrarcas BV 8 T. S, tiberi V ■ XV • (pumta om. V) HSV id est om. B, idem H 9 conss. Rl (s. 1. sulibus add. R2) V, cons. S, CONSS. P X. (•X• V) Kal. RPV, XKi S 10 apriles R, ap. S, aprit P, apr. V aut eundevi atque Lact. aut alios dies tradunt ceteri auctores; cf. Lipsium, die Pilatus-Acten, ed. alt. (1886) p. 27 cruci (1 ex e m. 2) R affige- runt R1, corr. R2, adfecerunt H hic] is H testus Rl, corr. R2 11 in om. P arctoanis R, arcani P sanrctarum R2 12 terra HSl (~add. S3) Y **uenerit (In er.) B, uenerat P 15 a om. H, a* (d er.) S disciscerent HP ad ex ab S2 cultis H 16 tunc B uiros S2 spiritu sancto S inplebat] repletba,t iterum H7 17 plene Bl, corr. B2 18 ingrata V et] e P ortarentur V 20 atque] et S sum R )

305
ut testamentum suum mutaret id est hereditatem uitae inmortalis ad exteras conuerteret nationes aliumque sibi populum fideliorem ex alienigenis congregaret.

illi autem a prophetis increpiti non modo uerba eorum respuerunt, sed quod sibi peccata exprobrarentur offensi eos ipsos exquisitis cruciatibus necauerunt. quae omnia diuinae litterae signata conseruant. dicit enim propheta Hieremias:

misi ad uos seruos meos prophetas. ante lucem mittebam, et non audiebatis me neque intendebatis auribus uestris, cum dicerem uobis: conuertantur unus quisque a uia sua mala et a nequissimis adfectationibus uestris, et habitabitis in terra ista, quam dedi uobis et patribus uestris a saeculo usque in saeculum. nolite ambulare post deos alienos, ut seruiatis eis, et ne incitetis me in operibus manuum uestrarum ad disperdendos uos.

Hesdras etiam propheta, qui fuit eiusdem Cyri temporibus a quo Iudaei [*](EPITOME 2-6] c. 38, 6. ) [*](AUCTORES 7] Ier. 25, 4—6; cf. Cyprian. p. 39, 20. 15] II Esdr. (Nehem.) 9, 26; cf. Cyprian. p. 40,11. ) [*](BBHSPVJ 1 hereditate (~m. 2) S, heredilatem (. m. 3) P post uitae add. et H7 inmortalitatis H 2 sibi populum bis V1, alt. del. F2 fideliorum H 3 a postea add. P 4 increpiti RV, increpeti H, increpati BSP; cf. c. 14,17; 16,12 5 exprobrarentur B2 exquisitis (tert. i ex o m. 1 ?) P 6 negauerunt V conserbant BI, corr. B2 8 audiebatis BRHV cum Cypriano, obaudiebatis SP 9 aurirbuls B1 cum dicerem uobis] dicens Cyprian., λέγων LXX 10 conuertantur recepi, conuerta*tur (n er.) B, cf. conuerta*tur Cypriani cod. L, conuertatur cett. Lactantii et Cypriani codd., edd.; ἀποστράϕητε ἔϰαστος LXX conuertantur — dedi uobis (12) om. S unus quisque uestrum s. l. add. B* a post et] a* (d er.) H 11 adfectationibus BV cum Cypriani codd. bi paene omn., adfectionibus RHP cum Cypriani cod. B habjtatas P 12 ista om. B parentibus B 13 usque] et usque S cum Cypriani cod. MI et Vulg. 14 et (ante ne) RHS cum omn. codd. Cypriani pag.40,5; pag. 324,2; pag. 355,3; et om. BPV pariter Pirmic. Mat., de err. prof. rel. c. 28, 12) ante et ne incitetis omissum hoc et ne adoraueritis eos, cf. Ierem. d Cyprian. 15 manum V uestrarum R1, urarum (~ m. 2) S dispergendos P *uos (s eras.) S ad locum leremiae cf. Roenschium p. 573 haesdras B, hesdra P, esdras V 16 fuirtl P3 ) [*]( IVIIll. Lact. 1. ) [*]( 20 )

306
sunt restituti, sic loquitur: desciuerunt a te et abiecerunt legem tuam post corpus suum et prophetas tuos interfecerunt, qui obtestabantur eos ut reuerterentur ad te.

item Helias m libro Basilion tertio: aemulando aemulatus sum domino deo omnipotenti, quia dereliquerunt te filii Israhel, altaria tua demolierunt et prophetas tuos interfecerunt gladio: et remansi ego solitarius et quaerunt animam meam auferre eam.

propter has illorum inpietates abdicauit eos in perpetuum, itaque desiit prophetas mittere ad eos. sed illum filium suum primogenitum, illum opificem rerum et consiliatorem suum, delabi iussit e caelo, ut religionem sanctam dei transferret ad gentes, id est ad eos qui deum ignorabant, doceretque iustitiam, quam perfidus populus abiecerat.

quod iam pridem denuntiauerat se esse facturum, sicut Malachiel propheta indicat dicens: non est mihi uoluntas circa uos, dicit dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus [*](EPITOME 8-14] c. 38, 6. 16—307, 2] c. 43, 5. ) [*](AUCTORES 4] III(I) Reg. 19,10; cf.Cyprian. pag.40,7. 10 primogenitum] pag. 286,9. 11 opificem rerum] twv rcavrwv ποιητής pag. 287, 2, cf. pag. 15, 20. consiliatorem] pag. 291, 8. 12 ss.; c. 13, 1; c. 20, 11] cf. Cyprian. pag. 54, 1; 58, 13. 15] Mal. 1, 10 s.; cf. Cyprian. pag. 50, 7. ) [*](BRHSPVJ 1 restituti*is (s er.), om. sic, S a te ovi. R et abiecerunt — ad te (3) om. S 2 suum om. R 3 reuertarentur F1 a te H 4 ad loco Esdrae cf. Roetischium pag. 601 helpas 121 Basilion] regnorum V tertio] tertio ait B aemula*tus V 5 suum Bl, pr. u del. B1 6 te B2, e R, itej H2 filiril Bz israhel RH, isdrahel BI, istrael B\', ihl S, isrf PV altaria BlH cum Cypriano et Vulg., etiam in LXX copula deest; et altaria B3 (s. I. add.) RSPV demoliarunt H 7 solus HV cum Cypriani codd. MB et Vulg. 8 auferre] ut auferant P cum Vulg. eam BRHSP cum Cypr. cod. L (eam a me Cypr. cod. M) et Vulgata, a me V cum Cypriani codd. AB, sed cf. LXX ζητοῡσι τὴν ψυχήν p.ou λαβεῑν αὺτήν ad loc. Regum cf. Roenschium pag. 542 has] \'uas in ras. Str 9 eorum H *abdicauit S 10 ad om., sed s. I. est rasura, S 12 Labi V ecelo S, aecelo P 13 ad eos om. V doceret V 14 abiceret R se denuntiauerat S adnuntiauerat V 15 se esse] sese B sic S malachihel H, malaehiieL P indicat dicens] adnuntiat dicens H, dicit SP iudicat Bx, in ras. corr. B3 17 et — manibus] sacrificia non accipiam de manibus V abeo S ex] in H )

307
uestris, quoniam a solis ortu usque in occasum clarificabitur nomen meum apud gentes.

item Dauid in psalmo XVII: constitues me in caput gentium: populus quem non cognoui seruiuit mihi.