Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quaero enim utrumne ad praeclarum illut bonum facile perueniri putent an cum difficultate ac labore? expediant acumen suum erroremque defendant.

si facile ad illut ac sine ullo labore perueniri potest, summum bonum non est. quid enim nos cruciemus, quid conficiamus enitendo diebus ac noctibus, quandoquidem tam in promptu id quod quaerimus iacet, ut illut quilibet sine ulla contentione animi comprehendat?

sed si commune quoque ac mediocre quodlibet bonum non nisi labore adsequimur, quoniam bonorum natura in arduo posita est, malorum in praecipiti, summo igitur labore summum bonum adsequi [*](EPITOME 10-198, 12] c. 28, 9. ) [*](BBHPVj 1 uaria — ut scientia om. P scientiam H 2 sit om. P e 3 utriusqu*e (t in ras. ex e ? m. 3, a er.) B 5 quod] quam H dici] dicire (e s. I. m. 2) B scientia* (m er.) R 7 a filosophorum (sic) usque ad iacet (21) multa euanuerunt in B (rol. 60x), quae restituit fl.. 3 8 dixerunt H 10 supeinest B3 11 reputarunt (exp. m.2?) B opinione ex opinatione H5 12 qua H 14 retl BSp2 peruenire Vae ad illut — facile perueniri (16) om. R 16 enim om. P ad — bonum om. P perueniri (alt. i ras. ex e) V 18 defendat (m. 2) V si] sed si B ullo] illo F1 19 quin Bl, corr. B5 enim (e ex i et ni ex 2 litt. incert. m. 2) B cruciemus] erudiemus ut uid. Bl, quod renouauit B3 20 quirdl V2 ac] et H 22 co) prehendat B si om. HV1 communione V1 23 quodque H quolibet H, quorttlibet P 25 praecipitio H )

198
necesse est. quod si est uerissimum, ergo altera uirtute opus est, ut perueniamus ad eam uirtutem quae dicitur summum bonum: quod est incongruens et absurdum, ut uirtus per se ipsam perueniat ad se ipsam.

si non potest ad ullum bonum nisi per laborem perueniri, apparet uirtutem esse per quam perueniatur, quoniam in suscipiendis ac perferendis laboribus uis officiumque uirtutis est. ergo summum bonum non potest esse id per quod necesse est ad aliut perueniri.

sed illi cum ignorarent quid -efficeret uirtus aut quo tenderet, honestius autem nihil reperirent, substiterunt in ipsius uirtutis nomine, quam nullo proposito emolumento adpetendam esse dixerunt, ut bonum sibi constituerent quod bono indigeret.

Aristoteles ab his non longe recessit, qui uirtutem cum honestate summum bonum putauit: quasi possit ulla esse uirtus inhonesta ac non, si quid habuerit turpitudinis, uirtus esse desinat.

sed uidit fieri posse ut de uirtute prauo iudicio male sentiatur, et ideo existimationi hominum seruiendum putauit: quod qui faciat, a recto bonoque discedet, quia non est in nostra potestate ut uirtus pro suis meritis honestetur. nam quid est honestas nisi honor perpetuus ad aliquem secundo populi rumore delatus?

quid ergo fiet, si errore ac prauitate hominum mala existimatio subsequatur? abiciemusne uirtutem, quia flagitiosa et turpis ab insipientibus iudicetur?

quae quoniam inuidia [*](EPITOME 12—199, 4] c. 28, 10. ) [*](BRHPVj 3 quod] quod si BRH, sed idem quod si pro quod p. 200, 1 adsurdum V1 ut ex et P uirtutibus ut uid. B1, in ras. corr. B3 uirtus — perueniat) uirtus tendat per se P 4 se] semet B rsil B 5 tapjparet B2 per quam om. V1, s. I. si add. V2 6 ante quoniam s. I. t et V5 7 uis] uirtus B, om. V officiumqu*e (a er.) B, officium* (q. er.) V ergo om. V bonum om. H 9 tendereut V 10 subsistiterunt sic B, subs*titerunt V uirtutis om. V 11 post proposito s. 1. et B3 12 ut] et P coustituerunt B (alt. u ron. iam m.l, renou. m. 3) PV; et — constituerunt edd. qucd1 R2 indigerent H 14 poterit uel potest BI, in ras. corr. B3, posset R esse uirtiusj (corr. m. 3) B inhonesta] nisi honesta P 15 uirte tutis B 17 faciat H, facit BRP, faciat (corr. m. 2) V 18 aHecto (r er.) B rectore pac, re del. m. 1 discedit HP ut om. H 20 deliajtus V 22 existimatio om. H ■ aciemusne V 23 ab ininsipientibus H iudicatur B )

199
premi ac uexari potest, ut sit ipsa proprium ac perpetuum bonum, nullo extrinsecus adiumento indigere debet, quin suis . per se uiribus nitatur et constet.

itaque nec ullum ei ab homine bonum sperandum est nec ullum malum recusandum.

Venio nunc ad uerae sapientiae summum bonum. cuius natura hoc modo determinanda est, primum ut solius hominis sit nec cadat in ullum aliut animal, deinde ut solius animi nec communicari possit cum corpore, postremo ut non possit cuiquam sine scientia et uirtute contingere.

quae circumscriptio illorum omnes sententias excludit ac soluit: eorum enim quae dixerunt nihil tale est.

dicam nunc quid sit, ut doceam quod institui, philosophos omnes caecos atque insipientes fuisse, qui quod esset homini summum bonum constitutum nec uidere nec intellegere nec suspicari aliquando quiuerunt.

Anaxagoras, cum ab eo quaereretur cuius rei causa natus esset, respondit caeli ac solis uidendi. hanc uocem admirantur omnes ac philosopho dignam iudicant.

at ego hunc puto non inuenientem quid responderet effudisse hoc passim, ne taceret: quod quidem secum, si sapiens fuisset, commentatum meditatumque habere debuit, quia si quis rationem sui nesciat, ne homo sit quidem. set putemus non ex tempore dictum illut effusum. uideamus in tribus uerbis quot et quanta peccauerit:

primum, quod omne hominis officium in solis oculis posuit nihil ad mentem referens, sed ad corpus omnia. quid ?

si caecus [*](EPITOME 5-9] c. 28, 1. 5-7] cf. c. 29, 1. 9-14] cf. c. 28, 2. ) [*](BRHPVj 2 addimento B l geindicere (corr. Mt. 2) V qu.in (i er.) B, qui in H 3 uirtutibus HPV itaque] utique P post ei eras. ut ? B 4 ullum malum] ullum ei ab omiue (sic) malum P recusandum est R 7 illum animal alium H aliud ullum P solius] solius sit B 8 ne V o* 9 scientiam pac, m del. m. 1? 10 illa (orum s. I. corr. m. 1 ?) P, illas BRH, illarsl V1; ad illorum cr. 11 quae dixerunt sc. illi omnis BV I 11 quae] qui V quod (anu sit) Br, in ras. co-rr. B3 12 instituit V omnis V 13 est Bl (es\'SeJt B3) H, esset1 P3 hominis R constituit, sed del. nł. 1? P 14 qui- uerunt B, potuerunt cett., recte ? 16 admirawtur B1 17 prodignam H, digna V e..go (r er.) V 19 meditatumque om. P 20 et quia V ne] nec RP 21 quidem (e ex a m. 3 ?) P 22 quod BRHP1, corr. P3 quanta] facta V1, s. I quanta V2 24 qui B )

200
fuerit, officiumne hominis amittet?

quod fieri sine occasu animae non potest. quid ceterae corporis partes? num carebunt suis quaeque muneribus? quid quod plus est in auribus quam . in oculis situm, quoniam doctrina et sapientia percipi auribus solis potest, oculis solis non potest?

caeli ac solis uidendi causa natus es: quis te in hoc spectaculum induxit aut quid caelo rerumque naturae uisio tua confert? nimirum ut hoc inmensum et admirabile opus laudes.

confitere igitur esse rerum omnium constitutorem deum, qui te in hunc mundum quasi testem laudatoremque tanti sui operis induxit.