Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

in multas sectas philosophia diuisa est et omnes uaria sentiunt. in qua ponimus ueritatem? in omnibus certe non potest.

designemus quamlibet: nempe in ceteris omnibus sapientia non erit. transeamus ad singulas: eodem modo quidquid uni dabimus, ceteris auferemus. una quaeque enim secta omnes alias. euertit, ut se suaque confirmet, nec ulli alteri sapere concedit, ne se desipere fateatur: sed sicut alias tollit, sic ipsa quoque ab aliis omnibus tollitur.

nihilominus enim philosophi sunt qui eam stultitiae accusant. quamcumque laudauerisu eramque dixeris, a philosophis uituperatur ut falsa.

credemusne igitur uni se suamque doctrinam laudanti an multis unius alterius ignorantiam culpantibus?

rectius sit necesse est quod plurimi sentiunt quam quod unus. nemo enim de se potest recte iudicare: quod nobilis poeta testatur: [*](EPITOME 1-5] c. 26, 5s. 6 philosophiae principes] c. 26, 1. 7-15] c. 27. 1. 4. ) [*](BRP(-14)R(a 14)HPVj 1 zenon H, zeno cett. 2 sapientiaPI, corr.P3 temeraril1 HV 3 ac] ac et sic B neque nesciri H 4 zenon B, zeno cett. 5 tanta B 6 post sed s. I. et H 7 ut iam] ut iam ut B, ut P *uideatur (a ? er.) B iam om. B, recte ? ut eam uideamus iam pridem suis armis esse confectam Volkmannus, obseru. misc. 1872 pag. 13 8 omnia B 9 ponemus (e ex i) P3 in] et P1, corr. P3 10 in] et P1, corr. P3 11 singula Si H dauimus B 12 omnis RVl al(i)as B, alias ex alio pI\' 14 in sed sicut desinit Bp (rol. 59b), ab alias denuo incipit R (fol. 60a); de eis quae in fol. 59 b subscripsit is qui codicem suppleuerat recentiorem partem Rp significatam inserens, cf. Prolegomena alio pac, corr. m. 1 ? 16 eam (e in ras. ex eti ? m. 2) V stultiae B 17 credamusne H, credamne P 18 laudant H an] ac B, in H 20 enim eicit Volkmannus, obseru. misc. 1872 pag. 13 recte potest (corr. m. 2) V 21 ii(id)icare B nobis BVl, ras. et s. I. corr. V2 nobilis poeta testatur] nobiles poetae statuerunt H )

185
  1. itan conparatam esse hominum naturam omnium,
  2. aliena ut melius uideant et diiudicent
  3. quam sua.

cum igitur omnia incerta sint, aut omnibus credendum est aut nemini. si nemini, sapientes ergo non sunt, quia singuli sapientes esse se putant, si omnibus, aeque non sunt sapientes, quia singuli ab omnibus negantur esse sapientes.

pereunt igitur uniuersi hoc modo et tamquam Sparti illi poetarum sic inuicem iugulant, ut nemo ex omnibus restet: quod eo fit, quia gladium habent, scutum non habent.

si ergo singulae sectae multarum sectarum iudicio stultitiae conuincuntur, omnes igitur uanae atque inanes reperiuntur: ita se ipsa philosophia consumit et conficit.

quod cum intellegeret Arcesilas Academiae conditor, reprehensiones inter se omnium collegit confessionemque ignorantiae clarorum philosophorum armauitque se aduersus omnes: ita constituit nouam non philosophandi philosophiam.

eo igitur auctore duo philosophiae genera esse coeperunt, unum illut uetus, quod scientiam sibi uindicat, alterum nouum repugnans, quod eam detrahit. in his duobus generibus uideo discidium et quasi ciuile bellum:

sapientiam, quae distrahi non potest, in qua parte ponemus? si natura rerum sciri [*](EPITOME 7-13] c. 27, 1. 4. 13—187, 9] c. 27, 2 s. ) [*](AUCTORES 1 ss.] Terent. Heaut. III 1, 94 ss. ) [*](BBHPVJ 1 itan V cum Terent. codd. BDP, ita BRP cum Terent. codd. ACEF, itane H cum Teretú. cod. G conparata B 2 alienam H, aliena in ras. P et diiudicant bis VI, alterum del. et in priore a 8. I. in e corr. V1 3 suam BH 5 non1 P3 singuli* (s er.) B 6 sapientes] diuersa adfirmantes sapientes B, sapientes (alt. e ex i m. 2) R se esse H putent Bx, corr. B1 omnes (es ex ibus) B2 non om. V 8 uniuersii V2 iamquam V1 Sparti Parrhasius, spar- 1 se tiatae C; cf. VI10,19 sic rsel P3, sicjcorr. m. 2) V 9 iugulantur B 11 stultae P igitur om. P 12 ita se] ita esse B ipsa H, ipsam cett. e filosofiam B filosophiaconsumit (c s. I. m. 3) sic P 13 quod] ut H arcesilas R, archesilas B, archisilas H, archesilas PV; insequ. quoque locis arcesilas R, arches- uel archis- uel arcis- cett. academi*ae (c er.) B te 14 colligit V1 15 clarorum] c(la)rorum (te m. 3) sic B confilosophorum (exp. m. 3) P 17 eiOj V3 aucto(reduop)hil(o)sopbiae B esse cftperunt V 20 detrahi (e ex is B2) BP 21 ponimus H )

186
potest, haec tironum caterua interibit; si non potest, ueterani conficientur; si pares fuerint, nihilominus peribit dux omnium philosophia, quia distracta est: nihil enim potest sine interitu sibi esse contrarium.

si autem ut docui nulla in honiine potest esse interna et propria scientia ob fragilitatem condicionis humanae, Arcesilae manus uincit. sed ne ipse quidem stabit, quia non potest omnino nihil sciri.

Sunt enim multa quae scire nos natura ipsa et usus frequens et uitae necessitas cogit. itaque pereundum est, nisi scias quae ad uitam sint utilia, ut adpetas, quae periculosa, ut fugias et uites.

praeterea multa sunt quae usus inuenit. nam solis ac lunae uarii cursus et meatus siderum et ratio temporum deprehensa est, et natura corporum a medicis herbarumque uires, et ab agricolis natura terrarum nec non imbrium futurorum ac tempestatum signa collecta sunt: nulla denique ars est quae non scientia constet.

debuit ergo Arcesilas, si quid saperet, distinguere quae sciri possent quaeue nesciri. sed si id fecisset, ipse se in populum redegisset.

nam uulgus interdum plus sapit, quia tantum quantum opus est sapit. a quo si quaeras utrum sciat aliquid an nihil, dicet se scire quae sciat, fatebitur nescire quae nesciat.

recte ergo aliorum sustulit disciplinas, sed non recte fundauit suam. ignoratio enim rerum omnium non potest esse sapientia, cuius est scire proprium. ita cum philosophos expugnauerit ac docuerit nihil eos scire, ipse quoque nomen philosophi perdidit, quia doctrina [*]( 4 ut docui] c. 3, 2—7. ) [*](BRHPVj 2 confitentur H 3 sine interitu] contra interitum H interitu] interitu suo edd. 4 autem om. H 5 ob om. H 6 ipsa P, recte ? 8 natura] et natura R . 9 e(st) B 10 si(nt) B, om. V p(ericu)losa B periculosa ut] periculosa sunt aut H 11 p(raete)l\'ea B qua<eususin)uenit B s(olisaclullaeuarii) B 13 deprehensa est] a nautis uel simile aliquid intercidisse existimo; cf. tamen II 13, 10 14 meci B3 15 pars Ii 16 inscieutia (exp. m. 3) B debuit om. P si add. B2 17 saperert R2, sapuit H distingueret P possint P 18 redigisset V1 19 quantum in mg. V 20 an uihil] anni. Nil H dicit BP 21 fatebitur — nesciat s. I. P1 se nescire edd. 22 disciplina H suain1 B3 ignoratione (exp. m. 3) B, ignorantia P 23 sapientia, alt. a del. m. 3 P 25 quotque (d er.) H )

187
eius est nihil sciri. nam qui alios reprehendit, quod nesciant.

, ipse debet sciens esse: cum autem nihil sciat, quae peruersitas quaeue insolentia est ob id ipsum se philosophum constituere propter quod ceteros tollat? possunt enim sic respondere:

\'si nihil nos scire conuincis et ideo non esse sapientes, quia nihil sciamus, ergo ne tu quidem sapiens es, quia te quoque confiteris nihil scire:

quid ergo promouit Arcesilas nisi quod confectis omnibus philosophis se quoque ipsum eodem mucrone trans fixi t ?