Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Cum igitur in tanta uanitate ipsi philosophorum principes deprehendantur, quid illos minores putabimus? numquam sibi tam sapientes uideri solent quam cum pecuniae contemptu gloriantur. \'fortis animus.\' sed expecto quid faciant et quo ille contemptus euadat.

tradita sibi a parentibus patrimonia tamquam malum fugiunt ac deserunt et ne in tempestate naufragium faciant, in tranquillum se ultro praecipitant, non uirtute, sed peruerso metu fortes, sicut illi, qui cum timent ne ab hoste iugulentur, ipsi se iugulant, ut mortem morte deuitent.

sic isti unde possent gloriam liberalitatis adquirere, sine honore, sine gratia perdunt.

laudatur Democntus, quod agros suos reliquerit eosque pascua publica fieri passus sit. probarem, si donasset. nihil autem sapienter fit, quod si ab omnibus fiat, inutile est ac malum.

sed haec neclegentia tolerabilis. 20 quid ille qui patrimonium in nummos redactum effudit in mare? [*](EPITOME 7-12] cf. 34, 4. 17 s.] c. 34, 3. ) [*](BRSHPVj 2 gerere (pr. r ras. ex n) S, agere P et imperia snscih pere in mg. H2 itaque] tam P iis ( h m. S) R armac te quos V 3 ut] ut etiam B lanam et telam] et lanam telam R, retl lanam P * tela H iufautibus B gestatioues (alt. e ex i m. 3) P 4 ui»** (dit er.) R et V, om. cett. 5 sapiens] uana P 6 existit R, extiterit V edd. mundo S 7 ipsi om. SH, et ipsi P 8 minores om. S putabimus] putabimus qui H edd. 9 uirdclri S 10 fortis animus om. H faciat H, faciunt V quos H 11 contentus (alt. n ras. ex m) sic R matrimonia B\' (corr. B3) H 12 fugiaut ac deserant BI, corr. B* 13 faciunt F1 intra quillum V tranquillo SH uirtutes (exp. m. 3) P 14 fortis V ue* (c ? er.) S 15 rmortel B3 diuitent Hpac, corr. tn. 1 ? 16 posseut] putant SH libertatis B (id) sine honore Heumannus 19 sapienter — lieclegentia (20)] sapienter fit quod inutile sit ac malum si ab omnibus fiat . sed haec putanda est neglegentia H hominibus S 20 inutili P1, corr. P3 est] esse V lao. malum est P neglegentia SHPV 21 infudit H )

253
ego dubito utrumne sanus an demens fuerit. \'abite\' inquit \'in profundum malae cupiditates, ego uos mergam, ne ipse mergar a uobis.

\' si tantus pecuniae contemptus est, fac illam beneficium, fac humanitatem, largire pauperibus: potes hoc quod perditurus es multis succurrere, ne fame aut siti aut nuditate moriantur.

imitare insaniam saltem furoremque Tuditani: sparge populo diripiendam. potes et pecuniam effugere et tamen bene collocare, quia saluum est quidquid pluribus profuit. Zenonis autem paria peccata quis probat?

sed omittamus id quod est ab omnibus semper inrisum: illut satis est ad coarguendum furiosi hominis errorem, quod inter uitia et morbos misericordiam ponit. adimit nobis adfectum quo ratio humanae uitae paene omnis continetur.

cum enim natura hominis inbecillior sit quam ceterorum animalium, quae uel ad perferendam uim temporum uel ad incursiones a suis corporibus arcendas naturalibus munimentis prouidentia caelestis armauit, homini autem quia nihil istorum datum est, accepit pro istis omnibus miserationis adfectum qui plane uocatur humanitas, qua nosmet inuicem tueremur.

nam si homo ad conspectum alterius hominis efferaretur, quod facere uidemus animantes quarum natura soliuaga est, nulla esset hominum societas, nulla urbium condendarum uel cura uel ratio, sic ne uita quidem satis tuta, cum et ceteris animalibus exposita esset inbecillitas hominum et ipsi inter semet ipsos beluarum more saeuirent. non minor in aliis dementia.

quid enim dici [*](EPITOME 9-25] c. 33, 6-8. 25—254,2] c. 34,2 (Anaxagoras). ) [*](BJtSHPVJ 1 an] ac S inquit om. SH in om. S 2 inmergar B 3 illum BP 4 potes codd. recent., Heumannus, potest C 5 es* (t er.) P succurre H 6 supra tuditani add. I dementium R2 7 post sparge a. I. pecuniam R2 diripienda V potes et] potest V eit B2 8 bene om. P 9 paria] propria SH probet Heurnanflus 10 hominibus H 11 coercendum V 12 an (eum) adfectum ? quo* (d er.) P 14 \'uel\' B3 1 cur 15 ruim1 P3 incussiones (corr. m. 2) R, cursiones V 16 arcenda V munumentis V 17 ornauit II quia* (d er.) II accipit H 18 omnibus istis P a*fectum (d er.) P phane V 19 quia V; quo nolui nosmet] nosmet ipsos BR tuemur B ad conspectu B 20 aufferretur B uide I tur B, uideamus V 21 quorum V 22 condidarum sic V sta1 B* 23 et cum B et om. V 24 ipsi** B, si H semet P3, 25 alias B7 )

254
potest de illo qui nigram esse dixit niuem? quam consequens erat ut etiam picem albam esse diceret! hic est ille qui se idcirco natum esse dixit, ut caelum ac solem uideret, qui in terra nihil uidebat sole lucente.